§1.18Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat.
正如我所说,这一(哲学)起初在两个名称下确实是一个;因为逍遥学派和那个旧阿卡德米学派之间没有任何区别。
abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
在我看来,亚里士多德在某种天资的丰富性上确实胜过一筹,但两者的源泉是相同的,对于追求和避免之物的分类也是相同的。
Sed quid ago' inquit
"aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.
¦5 「不过,我是在做什么呢,」他说,「或者,我教你们这些东西是清醒的吗? 因为即使像俗话所说的那样,不是『母猪教导密涅瓦』,但无论是谁教导密涅瓦,都是愚蠢的。
"
Tum Atticus
"Tu vero"
inquit
"perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.
」这时阿提库斯说:「瓦罗,你确实应该继续;因为我深爱我们的事物和我们的人民,当这些事情用拉丁语并以你那种方式说出来时,我很是欢喜。
"
"Quid me"
inquam
"putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro me exhibiturum. "
」我说:「那么,你认为我已经向我们的人民宣告我将展示哲学的人(对我该怎么想呢)?
§1.19"Pergamus igitur"
inquit, 'quoniam placet.
」「那么,既然你们喜欢,我们就继续吧,」他说。
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
「因此,从柏拉图那里就已经接受了一种三重哲学体系:一是关于生命和道德,二是关于自然和隐秘事物,三是关于辩论以及判断言辞中何为真、何为假、何为正、何为歪、何为契合、何为矛盾。
Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita.
首先,他们从自然中寻求那关于美好生活的部分,并说必须顺应自然,并且除了在自然中之外,不应在任何其他地方寻求一切事物都指向的那种最高善;他们确立了追求之物的终极和善的终点是获得自然、心灵、身体和生活中的一切。
corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem; §1.20animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur.
关于身体,他们把一些善放在整体中,另一些放在部分中:健康、力量和美在整体中;而在部分中,则是健全的感官和各部分的某种卓越,如足之迅速、手之力量、声音之清澈,乃至舌头中对言语的清晰发音;另一方面,关于心灵,则是那些适合于凭借天资理解美德的事物,这些被他们分为自然和道德。
naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia; in qua quod inchoatum est neque absolutum progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.
对于自然,他们赋予了学习的敏捷和记忆,这两者都属于心智和天资;对于道德,他们认为是追求和一种习惯,他们部分通过不断的练习,部分通过理性来塑造习惯,哲学本身就在其中;在哲学中,那已经开始但尚未完成的部分被称为走向美德的某种进步,而那已经完成的部分,即美德,则是自然的某种完美,也是他们在心灵中所放置的一切事物中唯一最好的东西。
§1.21ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent.
因此,这些是心灵的善;而关于生活(因为这是第三部分),他们说那些对完美行使美德有用的事物是与其相连的。
Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt.
现在,美德既在心灵之善中显现,也在身体之善中显现,并且在某些与其说与自然相连,不如说与幸福生活相连的事物中显现。
hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate.
因为他们认为人是国家和整个全人类的某种部分,人与人之间通过某种人类社会联系在一起。
ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam.
关于最高且自然的善,他们是这样论述的;而他们认为其他事物(如财富、权力、名誉、好意)则与此相关,要么是为了增加它,要么是为了保持它。
Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, §1.22atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
这样,他们便引入了三分的善的体系,而这些就是大多数人认为逍遥学派所说的这三种善。
id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
这确实并非错误;因为这种分类属于他们;但如果人们认为当时被称为阿卡德米学派的人与逍遥学派是不同的,那便是缺乏考虑。
communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur.
这一体系是共同的,并且两派都认为善的终点是获得自然中首要的事物,以及那些其自身就值得追求的事物,无论是全部还是其中最大的部分;而最大的部分是那些存在于心灵本身和美德本身之中的事物。
itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.
因此,整个古代哲学都认识到幸福生活仅在于美德,然而,除非身体的善以及上述其他适合美德行使的事物也被加上,否则就不能说是最幸福的。
§1.23Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione earum rerum quas natura praescriberet.
从这种描述中,也发现了在生活中进行某些行动以及义务本身的开端,这存在于自我的保存以及对自然所规定的那些事物的追求中。
hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.
由此产生了对懈怠的规避和对享乐的蔑视,从而为了正确和高尚的事业,并为了那些与自然的规定一致的事物,而承担许多重大的劳苦和痛苦;由此也产生了友谊、正义和公正,它们被置于享乐和生活的许多便利之上。
Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.
这确实是他们之中的道德体系,也是我放在第一位的那一部分的形式和描述。