Humanitext Reader

西塞罗 · 学术论衡 §1.12-1.17

瓦罗论新旧阿卡德米与哲学发展史

第 3 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗与瓦罗就从旧阿卡德米学派转向新阿卡德米学派展开讨论。随后,瓦罗概述了自苏格拉底开始的哲学历史发展,以及柏拉图之后阿卡德米学派和逍遥学派的形成过程。

§1.12Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres; et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem Antiochum.
我们那位在各种赞誉中都极为杰出的布鲁图斯,正在用拉丁文献如此出色地探讨哲学,以至于在同样的主题上,你完全不需要希腊文著作了;而且他所遵循的观点确实与你相同,因为他在雅典听过阿里斯托斯的讲学有一段时间,而你则听过他兄弟安提奥科斯的讲学。
quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.
因此,请你也务必投身于这一门类的文献。
§1.13Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te.
” 这时他说:“那件事我确实会考虑,而且绝不会没有你参与。
sed de te ipso quid est' inquit "quod audio?" "Quanam" inquam "de re?" "Relictam a te veterem Academiam" inquit, "tractari autem novam.
不过,关于你自己的事情,我听到的是什么呢? ” 我说:“是关于什么事? ” 他说:“听说你放弃了旧阿卡德米学派,转而探讨新学派了。
" "Quid ergo" inquam "Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime.
” 我说:“那么,为什么我们亲密的朋友安提奥科斯从新家迁回旧家,会比我们从旧家迁往新家更被允许呢? 因为确实,一切最新的东西往往是经过最多修正和完善的。
quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, †negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.
尽管安提奥科斯的老师菲隆——如你所认为的,他是一位伟人——在他的书里否认存在两个阿卡德米,而我们当年当面从他那里也是这样听到的,他驳斥了那些这样认为的人的错误。
" "Est" inquit "ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.
” 他说:“确如你所说;但我认为你不会不知道安提奥科斯针对菲隆所写的内容。
" §1.14"Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum est velim" , et simul "adsidamus" inquam "si videtur.
” 我说:“相反,如果不会打扰的话,我希望你重新阐述一下那些内容以及我久已离开的整个旧阿卡德米学派,”同时我说,“如果可以的话,我们坐下来吧。
" "Sane istuc quidem" inquit, "sum enim admodum infirmus.
” 他说:“当然可以,”他说,“因为我身体相当虚弱。
sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.
但让我们看看阿提库斯是否也同意由我来做我看到你所希望的事情。
" "Mihi vero" ille;
” 阿提库斯说:“我当然同意;因为有什么是我更渴望的呢?
"quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?" Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus omnes.
相比于重温很久以前从安提奥科斯那里听到的东西,并同时看看这些内容是否能用拉丁语足够得体地表达出来。 ” 说完这些话,我们大家都在彼此面对的地方坐了下来。
§1.15Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
这时瓦罗开始说道:“正如大家所公认的那样,苏格拉底在我看来是第一个将哲学从那些被自然本身所遮蔽和包裹的隐秘事物中引开,并带入共同生活的人。 他的目的是探讨美德与恶德,以及一切善与恶的事物,而他认为天体的事物要么远离我们的认知,要么即使能被充分认知,也对过上良好生活毫无帮助。
§1.16hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
在听过他讲学的人所写下的几乎所有多样而丰富的对话中,他总是这样进行论辩,以至于自己不作任何肯定,而是反驳他人;他说自己除了知道这件事情本身之外一无所知,并在这点上优于其他人,因为其他人认为自己知道自己不知道的事情,而他自己唯一知道的就是自己一无所知,因此他认为自己被阿波罗称为所有人中最智慧的人,因为人类唯一的智慧就是不认为自己知道自己所不知道的。
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
由于他一贯这样说并坚持这个观点,他的所有言论都只用于颂扬美德和激励人们追求美德,这可以从苏格拉底门徒的著作、尤其是柏拉图的著作中了解到。
§1.17Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
然而,在柏拉图这位多样、多面且丰富的学者的权威下,建立了一种在两个名称下统一且一致的哲学形式,即阿卡德米学派和逍遥(比利巴托斯)学派,他们在实质上是一致的,只是在名称上有所不同。
nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt.
因为当柏拉图将姐姐的儿子斯珀西波斯留作哲学的继承人,并留下了两位具有卓越热情和学识的学者——迦克墩的克塞诺克拉底和斯塔基拉的亚里士多德时,那些与亚里士多德在一起的人被称为逍遥学派,因为他们是在吕克昂散步时进行论辩的;而那些其他人,因为按照柏拉图的规定在阿卡德米(这是另一所体育馆)习惯于举行集会和对话,因而从该地名中获得了名字。
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
但双方都充满了柏拉图的丰美,他们制定了某种确定的教义规范,并且确实使其充实完整,但他们放弃了苏格拉底那种对所有事物都抱有怀疑、不作任何肯定的论辩习惯。
ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.
这样就形成了一种苏格拉底最不赞同的东西:某种哲学体系、事物的秩序以及教义的分类。 ”

词汇与语法注释

  1. §1.12cuius tu fratrem Antiochum — 关系代词 `cuius` 的先行词是 `Aristum`。句末省略了与前文 `audivit` 相对应的第二人称单数动词 `audivisti`,意为“你[听过]他的兄弟安提奥科斯[的讲学]”。
  2. ¦4¦relictam a te veterem Academiam... tractari autem novam — 这是对前文问句 `quid est quod audio?` 的回答,采用了对格加不定式(AcI)结构。此处省略了不定式 `esse`(与 `relictam` 连用)以及主句的被动动词(如 `audiri`),整体表示“[传闻说]旧阿卡德米学派已被你放弃,而新学派正被你探讨”这两个对比性事实。
  3. §1.15nihil tamen ad bene vivendum — 这是对比句 `caelestia autem... censeret` 的后半部分。在 `caelestia vel procul esse... vel... nihil...` 的结构中,最后在 `nihil ad bene vivendum` 之后省略了表示“[对良好生活]毫无贡献/关联”的不定式(如 `conferre` 或 `pertinere`)。

引用这一段

西塞罗, 学术论衡 §1.12-1.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.humanitext-lat1:1.12-1.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。