Humanitext Reader

西塞罗 · 为丰泰乌斯辩护 §20-24

葡萄酒税指控的捏造与证人品格的先例

第 4 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗指出葡萄酒税指控是政敌的捏造,并敦促法官仔细审查证人的品格。他引用历史先例,说明即使是罗马最杰出的公民,其证词也会因涉嫌私怨而被法庭拒绝。

§20video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor—et invidia vel maximum;
法官诸公,我看到这项指控本身在性质上就很严重——因为据说我们的农产品被课征了税,我也承认通过那种方法本可以搜刮到巨额资金——而且在招致怨恨方面可以说是最大的;因为政敌们特别企图通过谣言将此事散布开来。
maxime enim inimici hanc rem sermonibus divolgare voluerunt. sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat.
但我认为,一个被证明是虚伪的指控越是重大,那个捏造它的人所造成的伤害就越深。
volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur.
因为他企图利用事情的严重性来以此占据听众的心灵,从而使真理难以寻得入口。
"de crimine vinario.
“关于葡萄酒的指控。
" "de bello Vocontiorvm.
” “关于沃孔提人的战争。
" "de" "dispositione hibernorvm. "
” “关于” “冬营地的布置。
§21'at hoc Galli negant.
” “但高卢人否认这一点。
' at ratio rerum et vis argumentorum coarguit.
”然而事实的理性和论证的力量反驳了他们。
potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet.
那么,法官难道可以不相信证人吗? 对于那些贪婪、愤怒、结伙且毫无敬畏之心的人,法官不仅可以,而且应当不相信他们。
etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus.
因为如果仅仅因为高卢人这么说,马尔库斯·丰泰乌斯就必须被视为有罪,那么我何需贤明的法官,何需公正的审判官,何需一个不愚蠢的辩护士? 因为高卢人说了;我们无法否认。
hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere ad unam quamque rem aestimandam momentoque suo ponderandam sapientiam iudicis, videte ne multo vestrae maiores gravioresque partes sint ad cogitandum quam ad dicendum meae.
在这里,如果您们认为一个聪明、经验丰富且公正的法官的职责就是,既然证人说了,就必须毫无疑问地予以相信,那么勇敢之士的得救本身也无法保护他们的无辜;但如果在审判中,法官的智慧在评估每一件事并以其自身的分量加以衡量时占据了不小的分量,请注意,您们思考的职责是否比我发言的职责要重大得多。
§22mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus est, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus, quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis.
因为对我而言,对每一个问题的证人不仅只能询问一次,而且必须简短,甚至常常不予询问,以免显得给愤怒者提供了发言的机会,或给贪婪者赋予了威望;您们可以在心中更频繁地反复思量同一件事,对每一个证人进行更长时期的思考,而且,如果我们不想询问某人,您们应当考虑我们保持沉默的原因是什么。
quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur.
因此,如果您们认为法官被法律或职责规定必须相信证人,那么就没有理由认为一个法官比另一个法官更好或更贤明。
Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promisce et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum.
因为耳朵的判断是唯一且单纯的,是自然无差别且共同地赋予愚者和贤者的。
§23quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus coniecturae et cogitationi traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur.
那么,聪明才智究竟在何处能够显现,愚蠢且轻信的听众又在何处能与虔诚且贤明的法官区分开来呢? 毫无疑问,正是将证人所说的话诉诸推测和思考的那个过程:他们是以多么大的威望、多么大的心境公正、多么大的羞耻心、多么大的信义、多么大的虔敬、多么大对美名的追求、多么大的细心以及多么大的敬畏来说出这些话的。
an vero vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum non putaverunt? qui Cn.
难道您们真的要在野蛮人的证言中,去怀疑那些在我们的以及我们父辈的记忆中,最贤明的法官们在面对我们城邦最杰出的人物时都认为不该怀疑的事情吗?
et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit.
那些法官在格奈乌斯和克温图斯·凯皮奥、卢基乌斯和克温图斯·梅特鲁斯作证指控新参者克温图斯· Pompeius时,没有相信他们;对其证言中贪婪与敌意的怀疑,损害了他们美德、出身和功绩的信用与威望。
ecquem hominem vidimus, §24ecquem vere commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutibus, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? tamen huius cuius iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere.
我们可曾见过任何人,我们能真实地纪念有谁在谋略、庄重、坚定及其他美德,在荣誉、天赋、功绩的勋章上,能与马尔库斯·埃米利乌斯·斯考鲁斯并驾齐驱吗? 然而,这位即使未宣誓、仅凭其示意就几乎统治了整个世界的伟人,在宣誓作证时,无论指控加伊乌斯·芬布利亚还是加伊乌斯·梅米乌斯,都未被相信;当时的审判者们不希望给敌意开辟这样一条道路,使任何人都能通过证言来除掉自己所憎恨的人。
quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? tamen is cuius etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit.
卢基乌斯·克拉苏具有多么大的羞耻心、怎样的天赋、多么大的威望,有谁不知道呢? 然而,这位甚至连日常谈话都具有证言威望的人,仅凭其证言本身,也无法证实他怀着敌意对马尔库斯·马尔凯鲁斯所说的话。

词汇与语法注释

  1. §20quo maius ... hoc maiorem — 带比较级的夺格相关结构,意为“越……就越……”。关系从句中的虚拟语气 `sit` 表示某种特征或泛指,主句则是受 `existimo` 支配的“宾格加不定式”结构(`iniuriam fieri`)。
  2. §21sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere — 在由 `sin autem` 引导的条件从句中的不定式短语,以宾格 `sapientiam iudicis` 为逻辑主语,构成“宾格加不定式”结构。这属于前句 `existimatis` 所支配的间接引语的延续,或是承前省略了该主动词。
  3. §24iniurati ... iurati — “未宣誓的”(`iniurati`)与“已宣誓的”(`iurati`)之修辞对比。这加强了论证的戏剧性:像斯考鲁斯这样在平时未宣誓时仅凭点头示意就能统治世界的人物,但在法庭上正式宣誓作证时(具让步语气),他的证言也未被接纳。

引用这一段

西塞罗, 为丰泰乌斯辩护 §20-24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.humanitext-lat2:20-24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。