§25fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices, consilium, qui se non solum de reo sed etiam de accusatore, de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur.
法官诸公,在昔日的那些法官中,曾有着神圣而非凡的智慧,他们认为自己不仅是在审判被告,而且也是在审判告发者和证人,去判断什么似乎是虚构的,什么是由命运和时机带来的,什么是由金钱收买的,什么是由希望或恐惧扭曲的,什么是由某种欲望或敌意所产生的。
quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
如果法官不在其思虑中包容这一切,不用其心灵和精神环顾四周,如果他认为从那个位置所说的一切都是出自某种神谕,那么确实,正如我之前所说,只要一个不聋的法官来主持这项职务和职责就足够了;也就没有任何理由去要求那个不知是谁、聪明且在许多事情上经验丰富的人来参与审判了。
§26an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro testi non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.
难道我们所见过的、最近在国家和法庭中极为繁荣的那些罗马骑士,拥有如此大的精神和力量,以至于不相信作证的卢基乌斯·克拉苏和马尔库斯·斯考鲁斯;而您们却害怕不相信沃尔卡埃人和阿洛布罗格斯人的证言吗? 如果不应当相信敌对的证人,难道克拉苏因公民竞争和内部非难而对马尔凯鲁斯的敌意,或者斯考鲁斯对芬布利亚的敌意,会比高卢人对这个人的敌意更深吗? 在他们之中,即使是处于最好境遇的人,骑士们,也一再且多次在极不情愿的情况下被强迫提供粮食和金钱,其余的人,一部分因过去的战争而被没收了土地,另一部分则被这场战争本身所征服和压迫。
§27si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur.
如果对于那些因自身某种利益而显得过于热切地说话的人,不宜予以相信,那么我相信,凯皮奥们和梅特鲁斯们从克温图斯· Pompeius的定罪中(因为他们除掉了自己事业的非难者)所能获得的利益,要大于整个高卢从马尔库斯·丰泰乌斯的灾难中所能获得的利益,因为那个行省认为其免税权和自由几乎都系于此灾难。
an, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
或者,如果适宜去审视人本身(这在证人身上确实应当起最大的作用),那么高卢最显赫的人,难道不仅能与我们城邦最高尚的人相比,甚至能与最底层的罗马公民相比吗? 因杜蒂奥马鲁斯知道什么是作证吗? 当他被带到那个位置时,他是否被我们每个人都会感到的那种恐惧所触动呢?
§28recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.
法官诸公,请回想一下,您们不仅在证言中要说什么,甚至在要使用什么词语上,通常要付出多么大的努力,以免有任何词语显得不够温和,或显得因某种欲望而滑出;最后,您们在表情上也要努力,以免表示出任何欲望的嫌疑,以便在您们出庭时,关于您们的羞耻心和虔敬会有一种无声的声誉,而在您们离庭时,这种声誉显得被仔细地保留和留存了下来。
§29credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
我相信因杜蒂奥马鲁斯在作证时也害怕或考虑过这些同样的事情! 他首先从他的全部证言中,完全去掉了我们习惯中最具分寸的那个词“我想”——我们在宣誓说出我们所查明、我们自己亲眼所见的事情时仍在使用这个词——并且说他“知道”一切。
verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem et os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.
因为他显然害怕在您们和罗马人民面前失去自己的名誉,害怕随之而来会有这样的传言:因杜蒂奥马鲁斯,这样一个人物,竟然如此热切、如此鲁莽地说话;他没有理解,他在证言中,除了声音、面孔和胆量之外,既不欠他的同胞,也不欠我们的告发者任何东西。