§3.12.1Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur.
这些城镇的形势大体如下:由于它们坐落在狭长陆地的尽头和岬角上,当潮水从深海涌来时(这在十二个小时的时间里总是发生[两次]),人们既无法步行接近,而当潮水再次退去时,船只又会在浅滩上搁浅受损,因而也无法乘船接近。
§3.12.2Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur.
因此,由于这两方面的原因,对这些城镇的攻打都受到了阻碍。
§3.12.3Ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant:
每当他们偶然被宏大的工程所压倒——即通过土堤和堤坝将海水排挤出去,并将这些工事筑得与城墙等高——因而开始对自己的命运感到绝望时,他们就会开来大量的船只(他们拥有进行此事的极大便利),运走他们所有的财产,退避到最近的城镇中。
§3.12.4ibi se rursus isdem oportunitatibus loci defendebant.
他们在那里再次利用该地同样的有利条件进行防守。
§3.12.5Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
他们在夏天的很大一部分时间里能更轻易地做到这些,是因为我们的船只被风暴所阻,而且在辽阔开敞的海面上,由于潮汐巨大、港口稀少乃至几乎没有,航行的困难极大。