§744sed quid nomen esse dicam ego isti servo?
但是,我该说那个奴隶叫什么名字呢?
§744bSimiae.
西米亚。
§745Scitne in re advorsa vorsari?
他懂得在逆境中周旋吗?
§745bTurbo non aeque citust.
旋风也没他那么快。
§746Ecquid argutust?
他机灵吗?
§746bMalorum facinorum saepissime.
在干坏事方面,极其经常。
§747Quid cum manifesto tenetur?
当他被当场捉住时呢?
§747bAnguillast, elabitur.
他像条鳗鱼,会溜走的。
§748Ecquid is homo scitust?
那个人机智吗?
§748bPlebi scitum non est scitius.
平民会决议也没有更机智的了。
§749Probus homo est, ut praedicare te audio.
听你这么说,他真是个能人。
岂止如此,如果你知道的话,他一看到你,就会主动告诉你你想让他干什么。
§751sed quid es acturus?
不过,你打算怎么做?
§751bDicam.
我告诉你。
úbi hominem exornavero, §752subditivom fieri ego illum militis servom volo; §753sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis, §754mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.
当我把那个人装扮好之后,我想让他冒充那个士兵的奴隶;让他带着这个信物和五明纳银子去见皮条客,把那女人从皮条客那里带走:瞧,这就是全部的计划。
§755ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.
至于其余的事,他该如何一步步做,我会亲自告诉他。
§756Quid nunc igitur stamus?
那我们现在为什么还站着?
把那个人连同所有的行头装扮好,立刻带到两替商埃斯基努斯那里我的身旁。
§758sed properate.
但是要快。
§758bPrius illi erimus quam tu.
我们会比你先到那里的。
— §758cAbite ergo ocius.
— 那就快去吧。
§759quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit, §760nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst: §761omnes ordine sub signis ducam legiones meas, §762avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia; §763confidentia est inimicos meos me posse perdere.
先前我心中任何不确定或模棱两可的事,现在都明朗了,我的心现在澄清了;现在道路通畅了:我将带领我的所有军团,在军旗下井然有序地前进,凭着左侧的吉兆之鸟,凭着清晰的鸟占,并如我所愿;我有信心能够消灭我的敌人。
§764nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam, §765quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.
现在我要去广场,把我的指示灌输给西米亚,告诉他该做什么,千万不能出差错,如何巧妙地实施这个骗局。
§766iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.
很快,我就要攻陷这整座皮条客的城镇。
§767Cui servitutem di danunt lenoniam §768puero, atque eidem si addunt turpitudinem, §769ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo, §770malam rem magnam multasque aerumnas danunt.
神明若将服侍皮条客的奴役生活赐予一个少年,并给这同一个人加上耻辱,的确,正如我此刻在心中所明了的那样,是赐予了他巨大的灾祸和无数的磨难。
§771velut haec mi evenit servitus, ubi ego omnibus §772parvis magnisque miseriis praefulcior: §773neque ego amatorem mi invenire ullum queo, §774qui amet me, ut curer tandem nitidiuscule.
就像这奴隶身份落在我身上一样,在这里,我被所有大大少少的痛苦所支持:我找不到任何一个情人,来爱我,好让我最终能被照顾得稍微体面一些。
§775nunc huic lenoni hodie est natalis dies: §776interminatus est a minimo ad maximum, §777si quis non hodie munus misisset sibi, §778eum crás cruciatu maximo perbitere.
如今,今天是这个皮条客的生日:他威胁了所有人,从最小的到最大的,如果今天有人不给他送礼,他明天就会在极度的酷刑中死去。
§779nunc nescio hercle rebus quid faciam meis; §780neque ego illud possum, quod illi qui possunt solent.
凭赫拉克勒斯起誓,我现在真不知该拿自己的处境怎么办;我也无法像那些有能力的人一样,做出他们惯常做的事。
现在,如果我今天不给皮条客送礼,明天我就得喝下漂洗工的“果汁”。
§783eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
唉,对于那种事,我现在还太小了。
§784atque edepol, ut nunc male eúm metuo miser, §785si quispiam det qui manus gravior siet, §786quamquam illud aiunt magno gemitu fieri, §787comprimere dentes videor posse aliquo modo.
凭波吕克斯起誓,我现在这可怜虫是多么害怕他,如果有人能提供一个手头更重的人,尽管他们说那件事做起来会伴随着痛苦的呻吟,我想我还是能设法咬紧牙关撑过去的。
但我必须憋住声音,停止说话:瞧,主人带着一个厨子回家来了。
那些把那里称为“厨子广场”的人,真是愚蠢至极,因为那根本不是厨子广场,而是贼骨头广场。
§792nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem §793coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere, §794multiloquom gloriosum insulsum inutilem.
因为我即便立下誓言去寻找一个更糟的厨子,也无法带回比我带走的这个家伙更糟的了,他多嘴多舌、爱说大话、俗不可耐、毫无用处。
§795quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit, §796ut esset hic qui mortuis cenam coquat; §797nam hic solus illis coquere quod placeat potest.
甚至因此,冥王都不愿意收容他,好让他留在人间,为死人做晚餐;因为只有他才能做出符合死人口胃的菜肴。
§799bInopia: alius non erat.
无奈之举:没有别人了。
但如果你真的是个厨子,你为什么坐在广场上,唯独你一个人,和其他人不一样?
让我来告诉你:是因为人们的毛病,我才成了一个名声不佳的厨子,绝非由于我自己的天性。
§803bQua istuc ratione?
这是什么道理?
§803cEloquar.
容我细说。
§804quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom, §805nemo illum quaerit qui optimus et carissimust: §806illum conducunt potius qui vilissimust.
因为,当人们一跑来要雇厨子的时候,根本没人去寻找那个最好、最贵的厨子:相反,他们宁可雇那个最便宜的。
§807hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
就因为这,我今天才成了广场上唯一留守的人。
那些可怜虫就让他们拿一个德拉克马干活去吧:但谁也无法逼我以少于一个努穆斯的价钱站起身来。