§533An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter §534ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim, §535quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis?
难道真的没有一个正当的理由让人飞奔,当你在别人家里,尽情地喝,吃个饱,而你这个不情愿的人,却永远不会还给那个供你吃喝的主人?
§536sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi, §537est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.
然而,不管怎么说,虽然我们很穷,家里还是有东西吃的,不要这么轻蔑地作践我们。
§538quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst, §539neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
那里哪怕只有极少的一点东西,也全都是我们的,而不是你的,我们不向任何人讨债,也没有任何人向我们讨债。
§540tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.
为了你,我们当中没有一个人会去跑断自己的血管。
§541Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum.
你们太易怒了:我确实只是跟你们开个玩笑。
§542Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.
同样地,把我们对你的回答也当作是玩笑吧。
§547Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet, §548de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu, §549ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.
事情你们都知道了,我告诉过你们为什么我需要你们的帮助,关于这个女衒,他捉弄了恋爱中的我这么久,好用我的金子和我的奴隶,给他设下一个陷阱。
§550Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant; §551horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula: §552hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.
那些事情我们早都知道了,要是这些观众也知道就好了;因为这出戏现在这里就是为了这些观众而演出的:你最好去教他们,这样你演的时候,他们才知道你在演什么。
§553nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul §554didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi.
至于我们,你不用担心:我们知道整件事,因为我们大家跟你一起学过,这样我们才能回答你。
§555Ita profecto est.
确实如此。
sed agite igitur, ut sciam vos scire rem, §556expedite mihi quae vobis dudum dixi dicite.
但为了让我知道你们确实知道这件事,来吧,赶紧把我刚才对你们说的话对我说一遍。
§557Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu's, §558quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico §559dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom, §560sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?
真的吗? 你在试探我们知不知道? 你以为我们不记得,你是如何把三百个菲利普金币给庄园管家科吕比斯库斯,让他带到你的仇人女衒那里,好让他假装成来自别处、另一个城镇的异乡人?
§562bMeministis memoriter, servastis me.
你们记得一字不差,你们救了我。
他会否认:他会以为你是在找你的米尔菲奥;这样整桩盗窃罪就会变成双倍。
leno addicetur tibi.
那个女衒就会被判归你处置。
§565ad eam rem nos esse testis vis tibi.
为了这件事,你想让我们做你的证人。
§565bTenetis rem.
你们完全掌握了。
§566Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus.
凭赫拉克勒斯起誓,也只是勉强掌握,因为它太渺小了,我们只用指尖捏着。
我们了如指掌:太好了,米尔菲奥和管家正好一起出来了。
§577basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.
他穿戴得像个国王一样走着,为了这场骗局装扮得天衣无缝。
§578Iam tenes praecepta in corde?
你已经把吩咐记在心里了吗?
§578bPulchre.
好极了。
§578cVide sis calleas.
请务必精通。
§579Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam.
何须多言? 我不会让野猪皮像我一样硬。
§580Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.
只要确保你为了这个骗局演练好了台词。
§581Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.
凭波吕克斯起誓,我比悲剧或喜剧演员演练得还要好。
§582Probus homost.
真是个好家伙。
§582bAdeamus propius.
我们走近点。
§582cAdsunt testes?
证人们在吗?
§582dTot quidem.
确实有这么多。
§583Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.
你不可能带来比他们更适合办这事的人了。
§584nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri; §585ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.
因为他们当中没有一个人在开庭日缺席:他们纯粹是集会常客;他们就住在那儿,你在那儿看到他们的次数比看到执政官还多。
§586hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant, §587quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
如今,那些制造诉讼的人对法律的精通,也不如这帮人,要是没人跟他们打官司,他们连诉讼都买。
§588Di te perdant.
愿神明惩罚你。