§686ubi ea possit inveniri;
那样的女人到哪里去找呢。
verum egone eam ducam domum, §687quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium §688malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, §689ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias), §690verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, §691dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, §692da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus §693praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae; §694flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit; §695tum plicatricem clementer non potest quin munerem; §696iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria; §697tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
但是,难道我该娶她回家,让她一辈子也不对我说这样的话:“买些羊毛吧,我的丈夫,好给你做一件柔软温暖的外衣,还有舒适的冬用短衣,好让你在这个冬天不挨冻”(你绝不可能从妻子嘴里听到这样的话),相反,在公鸡啼鸣之前,她就把我从梦中唤醒,说道:“给我钱吧,我的丈夫,好让我在朔日送礼物给我母亲;给我准备香料的钱;给我可以给五神节祭司、女祈祷师、女解梦师、女预言家以及女内脏占卜师的礼物;如果不给那个看眉毛的女相面师送去礼物,那可就太丢人了;还有,我不能不体面地打发那个熨衣服的女仆;很久以来,因为没得到任何东西,那个卖蜡烛的女人一直在生气;接生婆也向我抱怨,说送给她的东西太少了;怎么?
§698quid? nutrici non missurus esmissuru's quicquam, quae vernas alit?”
难道你不想给那个养育家奴的乳母送点什么吗?
§699haec atque horum similia alia damna multa mulierum §700me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
” 这些以及许多其他类似的、由女人带来的损失,使我无法娶妻,无法娶一个会对我唠叨这些话的妻子。
§701Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris §702libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
神明对你真是眷顾,因为凭赫拉克勒斯起誓,如果你一旦失去了那份自由,你将很难再恢复到原来的状态。
§703At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis §704liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
但是在显赫的家族中、在巨大的财富里,养育孩子、为家族和自己留下纪念碑,这难道不是一种荣耀吗?
§705Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
既然我有很多亲戚,我为什么还需要孩子呢?
§706nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
现在我过得很好,很幸福,完全按照我自己的意愿、随心所欲地生活。
§707mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.
我死后,会把我的财产赠给亲戚,在他们之间分配。
§709prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
天还没亮他们就到了,询问我夜里睡得怎么样。
§711sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi, §712abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant; §713ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.
他们献祭:分给我的祭肉比留给他们自己的还要多,带我去吃内脏;邀请我去他们家吃午饭、吃晚饭;那个送给我最少东西的人,会觉得自己最可怜。
§714illi inter se certant donis, egomet mecum mussito: §715bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
他们互相竞争着送礼,而我心里暗自发笑: “他们正盯着我的财产呢,竞相奉承我、送我礼物。
§716Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes: §717et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
” 真是极好的道理,你把你自己和你的生活管理得太好了:只要你过得舒坦,这就等于有了双胞胎甚至三胞胎的儿子。
§718Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis: §719_720continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, §721censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, §722metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
凭波吕克斯起誓,如果我有了孩子,我早就从他们身上吃尽了苦头:我立刻就会心里受折磨:如果他万一发烧,我会以为他要死了;或者如果他喝醉了,或者在什么地方从马上摔下来,我会担心他是不是摔断了腿,或者摔断了脖子。
§723Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, §724qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
对这样的人来说,配得上拥有财富和长寿,因为他既守护了家产,又让自己过得舒坦,还能对朋友有用。
§725O lepidum caput.
噢,多么讨人喜欢的人!
ita me di deaeque ament, aequom fuit §726deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent; §727sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus: §728quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat, §729quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat, §730itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: §731qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent, §732qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
愿神明和女神们保佑我,这才是公道的,神们应该安排好,不要让所有人都用同一个标准来度过一生;就像一个诚实的市场监管官给商品定价那样:如果是好商品,他就定好价格,让它按其价值出售,如果是次品,他就根据商品的缺陷降低价格,让物主受穷,同样地,神们分配人类的寿命也本该如此公道:谁要是天性优良,他们就给他长寿,谁要是邪恶无耻,他们就快快夺去他的生命。
§733si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali §734et minus audacter scelesta facerent facta, et postea, §735quí homines probi essent, esset is annona vilior.
如果他们这样安排了,坏人就会少得多,他们做起坏事来也不会那么胆大妄为,而且此后,对于那些正直的人来说,生活开销也会更便宜。
谁要是指责神明的计划,那他就是愚蠢和无知的,指责他们的人也是如此。
nunc istis rebus desisti decet.
现在,应该停止谈论这些事情了。