Humanitext Reader

普劳图斯 · 孪生兄弟 §83-147b

食客佩尼库斯与梅内克缪斯夫妇的争吵

第 2 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

寄食者佩尼库斯阐述了食物纽带的威力,并前往他的赞助人梅内克缪斯处。在那里,他目睹了梅内克缪斯与妻子争吵、偷走她的外套并计划与娼妓共进晚餐。

§83maior lubido est fugere et facere nequiter.
逃跑并做坏事的欲望就会变得更大。
§84nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
因为他们总会以某种方式让自己解脱锁链。
§85tum compediti ánum lima praeterunt §86aut lapide excutiunt clavom.
接着,戴着脚镣的人用锉刀锉断铁环,或者用石头敲掉铆钉。
nugae sunt eae.
那些都是徒劳无功的事。
§87quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, §88esca atque potione vinciri decet.
如果你想正确地看守某人,不让他逃跑,就应当用食物和饮料来束缚他。
§89apud ménsam plenam homini rostrum deliges; §90dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, §91suo arbitratu ádfatim cottidie, §92numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit, §93facile adservabis, dúm eo vinclo vincies.
你应该在满满的食桌旁,把这人的嘴脸牢牢拴住;只要你提供他所吃、所喝的东西,每天按照他的意愿,足足量量,凭波鲁克斯起誓,他绝不会逃跑,即使他犯下了死罪;只要你用那条纽带束缚他,你就能轻易看守他。
§94ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria: §95quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
因为那些食物的纽带是非常有弹性的:你越是拉扯它,它就束缚得越紧。
§96nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu §97sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
因为我正在去这个梅内克缪斯那里,很早以前我就被判定属于他了;我是自愿前去的,好让他束缚我。
§98nam illic homo homines non alit, verum educat, §99recreatque: nullus melius medicinam facit.
因为那人不仅是在养活人,更是在培育并且重塑他们:没有人比他能更好地施展医术。
§100ita est adulescens; ipsus escae maxumae §101cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, §102tantas struices concinnat patinarias: §103standumst in lecto, si quid de summo petas.
他就是这样一个年轻人;他亲自提供丰盛的克瑞斯之宴,把桌子堆得满满的,准备了如此高耸的盘碟:如果你想从最上面拿点什么,你就必须站在卧榻上。
§104sed mi intervallum iam hos dies multos fuit: §105domi domítus sum usque cum caris meis.
但是这些天来,我已经有很长一段时间没见他了:我在家里和我的心爱之物一起一直被驯化着。
§106nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
因为除了最贵的东西,我既不吃也不买。
§107id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
而如今,准备好的那些昂贵之物也抛弃了我。
§108nunc ad eum inviso.
现在我去拜访他。
sed aperitur ostium.
但是门开了。
§109Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
瞧,我看到梅内克缪斯本人了,他正走出来。
§110Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi, §111quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.
如果你不是恶毒、不是愚蠢、不是野蛮且失去了理智,那么你看到让丈夫生厌的事,你自己也该感到厌恶。
§112praéterhac sí mihi tále post húnc diem §113fáxis, faxó foris vídua visás patrem.
如果在今天之后你再对我做出这样的事,我一定会让你在门外作为一个离婚的女人去见你的父亲。
§114nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas, §115quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram, §116quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.
因为每当我想要出门,你总是拉住我、叫回我、盘问我:我去哪里、去做什么事、去办什么业务、去寻找什么、带回什么、在外面干了什么。
§117portitorem domum duxi, ita omnem mihi §118rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
我就像是带了一个税务官回家,以至于我必须交代我的所有事情,无论是我做过的还是正在做的。
§119nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.
我把你骄纵得太过了;现在我倒要说出我将要怎么做。
§120quando égo tibi ancillás, penum, §121lanam, aurum, vestem, purpurambene praebeo nec quicquam eges, §122malo cavebis si sapis, virum observare desines.
既然我为你很好地提供了女仆、粮食、羊毛、黄金、衣服和紫衣,你什么都不缺,如果你聪明的话,就要小心祸事,停止监视你的丈夫。
§123átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam §124hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
而且,为了不让你白白浪费心机,为了报答你这番热心,我今天将带一个娼妓去吃晚饭,并在外面的某个地方定下约会。
§125Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; §126nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
那人假装在对妻子说恶毒的话,其实是在对我说话;因为如果他在外面吃饭,他确实是在为我而不是为妻子报仇。
§127Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
哇! 凭赫拉克勒斯起誓,我终于用争吵把妻子从门口赶走了。
§128ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
那些爱妻子的丈夫们都在哪里?
§129conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
为什么大家还不赶快向我献上礼物,祝贺我,因为我勇敢地战斗了?
§130hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
我刚才在屋里从妻子那里偷走了这件外套,正要送去给娼妓。
§131sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.
就该这样,给那个狡猾的看守人来个风趣的欺骗。
§132hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre: §133meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
这一行径太漂亮了,太高明了,太雅致了,做得太精巧了:我冒着自己的危险从那个恶妇那里拿走了这个,它将被带去作为我们的挥耗。
§134avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
我在保证我们盟友安全的情况下,从敌人那里夺取了战利品。
§135Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
喂,年轻人,在那件战利品里有我的一份吗?
§136Perii, in insidias deveni.
惨了,我落入埋伏了。
§136bImmo in praesidium, ne time.
相反,是落入保护伞了,别怕。
§137Quis homo est?
是谁?
§137bEgo sum.
是我。
§137cO mea Commoditas, o mea Opportunitas, §138salve.
噢,我的“便利”,噢,我的“良机”,你好。
§138bSalve.
你好。
§138cQuid agis?
你在做什么?
§138dTeneo dextera genium meum.
我正用右手抓着我的守护神呢。
§139Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
你来得正是时候,简直不能再及时了。
§140Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
我向来如此:我深知每一个机会的关节点。
§141Vin tu facinus luculentum inspicere?
你想看一件精彩的杰作吗?
§141bQuis id coxit coquos?
是哪个厨师做的?
§142iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
等我看到剩菜时,我就知道是不是有什么失误了。
§143Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, §144ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
告诉我,你曾在墙上见过一幅壁画吗,画面上鹰掠走了卡塔米托斯,或者维纳斯抱走了阿多尼斯?
§145Saepe.
经常看到。
sed quid istaé picturae ad me attinent?
但那些画和我有什么关系?
§145bAge me aspice.
过来,看着我。
§146ecquid adsimulo similiter?
我和他们有什么相似之处吗?
§146bQuis istest ornatus tuos?
你的这身打扮是怎么回事?
§147Dic hominem lepidissimum esse me.
说我是个最风流雅致的人。
§147bVbi essuri sumus?
我们要在哪里吃饭?

词汇与语法注释

  1. 87quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, — 关系代词 quem 的先行词(如 eum)在主句中被省略,作为不定式 vinciri 的逻辑主语(宾格)。
  2. 95quam magis extendas, tanto adstringunt artius. — 这是相关结构 quo / quam magis ... tanto (magis) 的一种形式,表示比例比较:“你越拉扯它们,它们就越紧地束缚。”
  3. 110Ní mala, ni stúlta sies, — sies 是古风的现在时虚拟语气(相当于古典拉丁语的 sis)。它与 ni (= nisi) 构成条件从句,指责妻子的不良品行。
  4. 113fáxis, faxó — 两者都是常见于口语和喜剧的古风动词形式:faxis 代表 feceris(虚拟语气完成时/将来完成时),faxo 代表 faciam(将来时)。
  5. 126me, haud uxorem, ulciscitur — 虽然 ulciscitur 通常意为“报复/惩罚”,但在这里以幽默的方式使用:梅内克缪斯通过在外面吃饭,实际上是在为佩尼库斯“报仇”(通过喂饱他),而不是惩罚他的妻子。

引用这一段

普劳图斯, 孪生兄弟 §83-147b. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi010.humanitext-lat2:83-147b

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。