§16Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum obseruari de flatu idololatriae, quae interuenit.
しかし、私的な、また公共の祝祭の義務に関しては、たとえば男子の成人式、婚約、婚礼、命名式などのようなものだが、そこに介在する偶像崇拝の息吹から生じるいかなる危険も観察されないと私は考える。
causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.
なぜなら、その義務が果たされる原因こそが考慮されるべきだからである。
eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit.
それらの原因自体は清いものであると私は考える。 なぜなら、男性の衣服も、指輪も、婚姻による結合も、何らかの偶像への敬意に由来するものではないからである。
nullum denique cultum a deo maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro.
結局のところ、男における女性の装いを除いては、神によって呪われたいかなる身なりも私は見出さない。
maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur.
なぜなら、「女の衣服を身にまとう者はみな呪われる」と彼は言っているからである。
toga uero etiam appellatione uirilis est.
しかし、トガはその名称においても「男のもの」である。
nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi.
神は、名が授けられることを禁じないのと同様に、婚礼が祝われることも禁じはしない。
sed his accommodantur sacrificia.
しかし、これらに対して犠牲式が付随させられるのである。
sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum sibi libet.
私が招かれ、その義務の名目が犠牲式を伴うものではなく、かつ私の役割の遂行がいくらでも自由であるならば[行ってもよい]。
utinam quidem nec uidere possimus quae facere nobis nefas est.
実のところ、私たちにとって行うことが不法であるような事柄を、見ることさえできないのであればよいのだが。
sed quoniam ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent.
しかし、悪しき偶像崇拝がこのようにこの世を取り囲んでいる以上、私たちが偶像ではなく人間に対して礼を尽くすことになるような、特定の場に居合わせることは許されるであろう。
plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliaue opera in eiusmodi fungar.
むろん、祭司職や犠牲式に招かれたとしても私は行かない(それは偶像独自の務めだからである)。 また、そのようなものにおいて、助言によっても、費用によっても、あるいはその他のいかなる労苦によっても、その役割を果たしはしない。
si propter sacrificium uocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.
もし私が犠牲式のゆえに招かれて列席するなら、私は偶像崇拝の同伴者となる。 もし他の理由が私を犠牲を捧げる者に結びつけているなら、私は犠牲式の単なる見物人にすぎない。
§17Ceterum quid facient serui uel liberti fideles, item officiales sacrificantibus dominis uel patronis uel praesidibus suis adhaerentes? sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si uerbo quoque aliquo sacrificio necessario adiuuerit, minister habebitur idololatriae.
ところで、信者である奴隷や解放自由人、同じく、犠牲を捧げる主人やパトローヌス、あるいは地方総督たちに付き従っている役人たちはどうすべきか。 しかし、もし誰かが犠牲を捧げる者に混じりけのないワインを手渡したり、それどころか、言葉によっても犠牲式に必要な何らかの援助をしたなら、その者は偶像崇拝の奉仕者とみなされるであろう。
huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt.
この規則を念頭に置くことで、私たちは、偶像崇拝を行う王たちに対して偶像崇拝[の境界]に達しない限りにおいて仕えた家長たちや他の先祖たちに倣い、執政官や権力者たちに対しても義務を果たすことができる。
hinc proxime disputatio oborta est, an seruus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph r et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem et potestatem administrauerunt in ornamento et purpura praefecturae totius Aegypti siue Babyloniae.
ここから最近、神のしもべが、何らかの恩恵あるいは機転によって、偶像崇拝のあらゆる現れから自らを無傷に保ち得るのであれば、ある種の地位や権力の執政を引き受けることができるかという議論が生じた。 それは、偶像崇拝から清い身であったヨセフやダニエルが、エジプト全土あるいはバビロニアの総督としての装飾と紫衣のうちに、地位と権力を執政したのと同様である。
cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in solo honoris nomine incedat neque sacrificet neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non uectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet uel edicat, ne iuret quidem;
したがって、ある人に次のようなことが可能であることを認めよう。 すなわち、どのような官職にあっても、単にその官職の名においてのみ歩み、犠牲を捧げず、犠牲式に自身の権威を貸し与えず、生贄を調達せず、神殿の管理を委託せず、神殿の税を管理せず、自己の資金あるいは公金から見世物を催さず、見世物の主催者にならず、いかなる厳粛な宣言も布告も行わず、誓いさえもしないこと。
iam uero quae sunt potestatis, neque iudicet de capite alicuius uel pudore — feras enim de pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem uinciat, neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est fieri posse.
さらに、権力に属することとしては、誰かの命や名誉について裁判をせず――金銭に関するものであれば容認されるが――有罪判決も予備判決も下さず、誰も縛らず、誰も監禁せず、拷問もしないことである。 もしこれらのことが実行可能であると信じられるならば。