§16Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum obseruari de flatu idololatriae, quae interuenit.
然而,关于私人的和公共的庆典仪式,例如男子的成人式、订婚、婚礼、命名式等,我认为并没有从其中介导的偶像崇拜气息中观察到任何危险。
causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.
因为应当考虑的是履行该仪式的动机。
eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit.
我认为这些动机本身是洁净的,因为无论是男子的服饰、戒指还是婚姻的结合,都不是源于对任何偶像的敬意。
nullum denique cultum a deo maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro.
总之,除了男人穿女装外,我没有发现任何被上帝诅咒的打扮。
maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur.
因为他说:“凡穿妇女衣服的,都是可诅咒的。
toga uero etiam appellatione uirilis est.
”而托拉甚至在名称上也是属于男性的。
nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi.
上帝既不禁止举办婚礼,也不禁止给孩子起名。
sed his accommodantur sacrificia.
但在这些活动中,人们往往会安排祭祀。
sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum sibi libet.
假设我受到邀请,而该仪式的名目并非与祭祀相关,且我所履行的劳务是完全自由的[那么我可以去]。
utinam quidem nec uidere possimus quae facere nobis nefas est.
但愿我们甚至都无法看见那些对我们来说属于非法的事情。
sed quoniam ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent.
但既然邪恶的偶像崇拜已经如此包围了这个世界,那么我们将被允许出席某些使我们对人而非对偶像尽礼的活动。
plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliaue opera in eiusmodi fungar.
显然,如果受邀担任祭司或参加祭祀,我是绝不会去的(因为这是偶像特有的职能),我也不会在类似的事情中提供任何咨询、费用或其他协助。
si propter sacrificium uocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.
如果我是因为祭祀的缘故受邀并在场,我就是偶像崇拜的参与者;如果是其他原因将我与献祭者联系在一起,我只是祭祀的旁观者。
§17Ceterum quid facient serui uel liberti fideles, item officiales sacrificantibus dominis uel patronis uel praesidibus suis adhaerentes? sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si uerbo quoque aliquo sacrificio necessario adiuuerit, minister habebitur idololatriae.
然而,信徒奴隶或解放自由人,以及跟随他们献祭的掌权者、恩主或地方总督的官吏们,该怎么办呢? 如果有人向献祭者传递了纯酒,甚至哪怕只是用某句话在祭祀的必要环节上给予了协助,他都将被视为偶像崇拜的帮凶。
huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt.
记住这一规则,我们也可以向长官和权贵们尽职,正如那些在不逾越偶像崇拜底限的情况下服侍异教君王的先祖和其他长辈们一样。
hinc proxime disputatio oborta est, an seruus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph r et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem et potestatem administrauerunt in ornamento et purpura praefecturae totius Aegypti siue Babyloniae.
由此最近引发了一场争论:如果上帝的仆人能够通过某种恩惠甚至机智,使自己免受一切形式的偶像崇拜的染指,他是否可以接受某种官职或权力的管理? 正如约瑟和丹尼尔,他们在免于偶像崇拜的洁净状态下,在整个埃及或巴比伦省长官的装饰和紫衣中,管理着官职和权力。
cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in solo honoris nomine incedat neque sacrificet neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non uectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet uel edicat, ne iuret quidem; iam uero quae sunt potestatis, neque iudicet de capite alicuius uel pudore — feras enim de pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem uinciat, neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est fieri posse.
因此,让我们承认某人是有可能做到这一点的:即在任何职位上,他仅以职位的名义行事,既不献祭,也不将自己的权威用于祭祀,不采购祭物,不委托神殿的看管,不管理它们的税收,不用自己的资金或公款举办展览或主持展览的举办,不宣布或颁布任何庄严法令,甚至不发誓;至于属于权力范围内的事,既不对任何人的性命或名誉进行审判——因为涉及金钱的案件是可以容忍的——也不予以判罪或预先判罪,不捆绑任何人,不监禁或拷问任何人,如果可以相信这些事是能够做到的话。