§14Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod Deus uult.
私たちはまた次のように付け加えて言う。 「みこころが天に行われるとおり地にも行われますように」と。 これは、神が望まれることを神が行われるようにと祈るのではなく、神が望まれることを私たちが実行できるようにと祈るのである。
nam Deo quis obsistit quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis uiribus fortis est sed Dei indulgentia et misericordia tutus est.
なぜなら、神が望まれることを行うのを、誰が妨げ得ようか。 しかし、私たちの心と行為がすべての点において神に従うのを、悪魔によって妨げられているので、私たちは、神のみこころが私たちの内に行われるようにと祈り求めるのである。 そして、それが私たちの内に行われるためには、神の意志、すなわちその助けと保護が必要である。 なぜなら、自らの力によって強い者は誰もおらず、神の寛容と慈悲によって守られているからである。
denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens ait: pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, et exemplum discipulis suis distribuens, ut non uoluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens: uerumtamen non quod ego uolo sed quod tu uis.
それゆえ、主ご自身も、ご自分が身に帯びておられた人間の弱さを示して、「父よ、できることなら、この杯を私から過ぎ去らせてください」と言われ、また、弟子たちに、自分たちの意志ではなく神の意志を行うようにという手本を配りつつ、さらに付け加えて言われた。 「しかし、私の望むことではなく、あなたのお望みになることが行われますように」と。
et alio loco dicit: non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me.
また別の箇所で、主は言われる。 「私は、自分の意志を行うためではなく、私をお遣わしになった方の意志を行うために、天から降って来たのである」と。
quodsi filius obaudiuit ut faceret patris uoluntatem, quanto magis seruus obaudire debet ut faciat domini uoluntatem, sicut in epistula sua Iohannes quoque ad faciendam uoluntatem Dei hortatur et instruit dicens: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.
それゆえ、もし御子が父の意志を行うために従順であったなら、奴隷はなおさら主人の意志を行うために従うべきではないか。 それはヨハネもその手紙の中で、神の意志を行うようにと勧め、教えて次のように言っている通りである。 「世も世にあるものも愛してはならない。
si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi.
もし世を愛する者がいれば、父の愛はその人の内にはない。 なぜなら、世にあるすべてのもの、すなわち、肉の欲、目の欲、生活の虚栄は、父からのものではなく、世の欲から出ているからである。
et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit Dei uoluntatem manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum.
世と世の欲は過ぎ去る。 しかし、神の意志を行う者は、神が永遠に留まられるように、永遠に留まるのである。
qui in aeternum manere uolumus Dei qui aeternus est uoluntatem facere debemus.
」永遠に留まることを望む私たちは、永遠であられる神の意志を行わなければならない。
§15Yoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit.
ところで、神の意志とは、キリストが自ら行い、また教えられたことである。
humilitas in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino.
すなわち、立ち居振る舞いにおける謙遜、信仰における堅固さ、言葉における慎み深さ、行いにおける正義、慈善における慈悲、態度における規律、不正を行うことを知らず、なされた不正を耐え忍ぶことができること、兄弟たちとの平和を維持すること、心を尽くして主を愛すること、神が父であるという理由で愛し、神であるという理由で畏れること、キリストにはいかなるものも決して優先させないこと、なぜならキリストも私たちに何ものも優先させなかったからである。
praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit, caritati eius inseparabiliter adhaerere, cruci eius fortiter ac fidenter adsistere, quando de eius nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam qua confitemur, in quaestione fiduciam qua congredimur, in morte patientiam qua coronamur: hoc est coheredem Christi uelle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est uoluntatem patris inplere.
キリストの愛に分かちがたく結びつくこと、キリストの十字架の傍らに雄々しくかつ信頼をもって立ち続けること。 主の名と栄誉をめぐる戦いがあるときには、告白する言葉において堅忍を示し、尋問に際して立ち向かう確信を示し、死に際して冠を受ける忍耐を示すこと。 これこそが、キリストの共同相続人たることを望むことであり、これこそが神の掟を行うことであり、これこそが父の意志を果たすことなのである。
§16Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis.
ところで、私たちは神の意志が天と地において行われるように祈る。 この両者は、私たちの無事と救いの完成に関わっている。
nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu ut Dei uoluntas fiat oramus.
なぜなら、私たちは土から成る肉体と、天から成る霊を所有しているので、私たち自身が地であり天であり、その両者、すなわち肉体と霊の両方において、神の意志が行われるように祈るからである。
est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit.
というのも、肉と霊の間には葛藤があり、互いに不調和なもの同士が日々衝突しているため、私たちは自分が望むことを行うことができないからである。 霊が天上の神的なものを求める一方で、肉は地上の世俗的なものを渇望するのである。
et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima seruetur.
それゆえ私たちは、これら二つのものの間に神の助けと救いによって調和がもたらされ、霊においても肉においても神の意志が果たされる間に、神によって再生させられた魂が救われるようにと求めるのである。
quod aperte adque manifeste apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis.
このことを、使徒パウロは自らの言葉で明白にかつ明確に宣言している。 「肉の欲するものは霊に反し、霊の欲するものは肉に反します。 これらは互いに対立しているため、あなたがたは自分の望むことを行うことができないのです。
manifesta autem sunt facta carnis quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.
肉の業は明白です。 すなわち、姦淫、淫行、汚れ、好色、偶像崇拝、魔術、殺人、敵意、争い、そねみ、憤り、挑発、反目、分裂、分派、嫉妬、泥酔、遊興、およびこれらに類するものです。 このようなことを行う者たちは、神の国を受け継ぐことはありません。
fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas.
他方、霊の結ぶ実(くだもの)は、愛、喜び、平和、寛容、親切、信仰、柔和、節制、純潔です。
et idcirco cottidianis immo continuis orationibus hoc precamur et in caelo et in terra uoluntatem circa nos Dei fieri: quia haec est uoluntas Dei ut terrena caelestibus cedant, spiritalia et diuina praeualeant.
」それゆえ私たちは、日々、いや絶え間ない祈りによって、私たちの内で天においても地においても神の意志が行われるようにと祈るのである。 なぜなら、地上のものが天上のものに屈し、霊的で神的なものが打ち勝つこと、これこそが神の意志だからである。