§16Malum.
これは悪である。
hoc, fidelissimi fratres, iam pridem coeperat, sed nunc creuit eiusdem mali infesta clades et surgere ac pullulare plus coepit haereticae peruersitatis et schismatum uenenata pernicies, quia et sic in occasu mundi oportebat praenuntiante per apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: in nouissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi.
最も忠実なる兄弟たちよ、このことはすでに以前から始まっていたが、今や同じ悪の害毒に満ちた破滅が増大し、異端の歪みと分裂の毒に満ちた有害さがさらに立ち上がり、芽を吹き始めました。 それは、世界の終末において、聖霊が使徒を通じて私たちにあらかじめ告げ、警告しておられたように、このように起こるはずだったからです。 「終わりの日には、」と彼は言います。 「困難な時代がやって来る。 人々は自分を愛し、傲慢で、高慢で、強欲で、神を冒涜する者となる。
parentibus in dicto non audientes, ingrati, impii, sine adfectu, sine foedere, delatores, incontinentes, inmites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, uoluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, uirtutem autem eius abnegantes.
親に聞き従わず、恩を知らず、不敬虔で、無慈悲で、和解せず、中傷し、自制できず、粗暴で、善を愛さず、裏切り、無謀で、思い上がり、神よりも快楽を愛し、信心の外見を持ちながら、その力を否定する者となる。
ex his sunt qui repunt in domos et praedantur mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes.
彼らの中には、家々に入り込み、様々な欲望に引きずられて罪を重ねている愚かな女たちを虜にする者がいる。 彼女たちは常に学んでいるが、決して真理の知識に達することがない。
et quomodo Iannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati, sed non proficient plurimum.
そして、ヤンネスとマンブレスがモーセに逆らったように、彼らも真理に逆らっている。 しかし、彼らはそれ以上進むことはない。
imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
なぜなら、彼らの無知は、あの者たちの無知がそうであったように、すべての人に明らかになるからである。
adimplentur quaecumque praedicta sunt et adpropinquante iam saeculi fine hominum pariter ac temporum probatione uenerunt.
」あらかじめ預言されたすべてのことが満たされつつあり、今や世界の終末が近づくにつれて、人間と時代の試練が同様にやって来た。
magis ac magis aduersario saeuiente error fallit, extollit stupor, liuor incendit, cupiditas excaecat, deprauat inpietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat.
敵がますます荒れ狂うにつれて、過ちが惑わし、愚鈍が人を高ぶらせ、嫉妬が燃え立たせ、強欲が目をくらませ、不敬虔が堕落させ、傲慢が思い上がらせ、不和が激化させ、怒りが破滅へ突き落とす。
§17Non tamen nos moueat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram praenuntiatae rei ueritate corroboret.
しかし、多くの者の過度で突然の不信が、私たちを動揺させたり混乱させたりしてはならない。 むしろ、あらかじめ告げられた出来事の真実性によって、私たちの信仰が強められるべきである。
ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita ceteri fratres ab eiusmodi caueant, quia et haec ante praedicta sunt instruente Domino et dicente: uos autem cauete, ecce praedixi uobis omnia.
ある人々がそのような者になり始めたのは、これらのことがあらかじめ預言されていたからであるが、同様に、他の兄弟たちもそのような者たちを警戒すべきである。 それは、これらもまたあらかじめ預言されていたからであり、主が教え、言われた通りである。 「あなたがたは警戒していなさい。 見よ、私はすべてをあなたがたにあらかじめ言っておいた。
uitate quaeso uos eiusmodi homines et a latere adque auribus uestris perniciosa conloquia uelut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam.
」お願いだから、そのような人々を避けなさい。 そして、あなた方の脇から、また耳から、有害な対話を死の伝染病のように遠ざけなさい。 書かれている通りである。 「あなたの耳を茨で囲い、悪しき舌を聞くな。
et iterum: conrumpunt ingenia bona confabulationes.
」またこうもある。 「悪いつきあいは、良い品性を台無しにする。
pessimae. docet Dominus et admonet a talibus recedendum: caeci sunt, inquit, duces caecorum.
」主は、そのような者たちから立ち去るべきであることを教え、警告しておられる。 「彼らは盲人の案内をする盲人である。
caecus autem caecum ducens simul in foueam cadent.
盲人が盲人を案内すれば、二人とも穴に落ちるだろう」と主は言われる。
auersandus. est talis adque fugiendus quisque fuerit ab ecclesia separatus.
忌避されるべきであり、逃避されるべきである、教会から分離された者は誰であっても。
peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus.
このような者は心が歪んでおり、罪を犯し、自ら罪を定めている。
an esse sibi cum Christo uidetur qui aduersum sacerdotes Christi facit, qui se a cleri eius et plebis societate secernit? arma ille contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat.
キリストの聖職者(司祭たち)に逆らって行動し、キリストの聖職者たちと民の交わりから自らを切り離す者が、自分がキリストと共にあると思えるのだろうか。 彼は教会に対して武器を取り、神の定めに反抗している。
hostis altaris, aduersus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens seruus, filius impius, frater inimicus contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis constituere audet aliud altare, precem alteram inlicitis uocibus facere, dominicae hostiae ueritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur.
祭壇の敵、キリストのいけにえに対する反逆者、信仰に代えて不信を抱き、宗教に代えて不敬を犯し、従順ならざる僕、不孝な息子、敵対的な兄弟であり、司教たちを軽蔑し、神の司祭たちを見捨てて、あえて別の祭壇を築き、不法な言葉で別の祈りをささげ、主のいけにえの真実を偽りのいけにえによって冒涜し、神の定めに逆らう者はその無謀な不遜さのために神の処罰によって罰せられるということを知らないのである。
§18Sic Core et Dathan et Abiron qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam uindicare conati sunt poenas statim pro suis conatibus pependerunt.
このように、モーセと司祭アロンに対して自分たちにいけにえをささげる権利を要求しようとしたコラ、ダタン、アビロンは、その試みに対して直ちに罰を受けた。
terra conpagibus ruptis in profundum sinus patuit, stantes adque uiuentes recedentis soli hiatus absorbuit, nec tantum eos qui auctores fuerant Dei indignantis ira percussit, sed et ceteros ducentos quinquaginta participes eiusdem furoris et comites qui coagulati cum isdem simul ad audaciam fuerant exiens a Domino ignis properata ultione consumpsit, admonens scilicet et ostendens contra Deum fieri quicquid inprobi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana uoluntate conati.
大地の結合が裂けて深淵が口を開け、退きゆく大地の割れ目が、立っている彼らを生きたまま吸い込んだ。 そして、憤る神の怒りは主謀者たちを打っただけではなく、同じ狂気の参加者であり同伴者であった他の二百五十人の者たちをも、彼らと同じ不遜さのもとに団結していたがゆえに、主から出た火が急ぎの復讐をもって焼き尽くした。 すなわち、警告し、示しているのである、神に逆らって行われることなのだと、邪悪な者たちが人間の意志によって神の定めを破壊しようと試みることは何であれ。
sic et Ozias rex cum turibulum ferens et contra legem Dei sacrificium sibi uiolenter adsumens resistente sibi Azaria sacerdote obtemperare nollet et cedere, diuina indignatione confusus et leprae uarietate in fronte maculatus est, ea parte corporis notatus offenso Domino ubi signantur qui Dominum promerentur.
このように、ウジヤ王もまた、香炉を手に取り、神の律法に反していけにえをささげる権利を強引に我が物にしようとした際、司祭アザリヤが抵抗したにもかかわらず、従うことも退くこともしようとしなかったため、神の憤りによって当惑させられ、額に様々ならい病を病むこととなった。 主を怒らせたことで、主の歓心を得る者たちが記されるその身体の部位において、彼は印を刻まれたのである。
et filii Aaron, qui inposuerunt altari ignem alienum quem non praeceperat Dominus, in conspectu statim Domini uindicantis extincti sunt.
また、主が命じられなかった異質の火を祭壇の上に置いたアロンの息子たちも、復讐される主の御前で直ちに滅ぼされた。