§17Sed fortasse aliquis opponat et dicat: choc me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena uirtute deuoueram martyrio meo priuor, dum morte praeueniorJ. primo in loco non est in tua potestate sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere.
しかし、あるいは誰かが反論してこう言うかもしれない。 「それゆえ、この現在の疫病において私を悲しませるのは、信仰告白への準備ができており、受難を耐え忍ぶことに心を尽くし、満ちあふれる徳をもって身を捧げていた私が、死によって先んじられることで、殉教の機会を奪われることだ」と。 第一に、殉教はあなたの権能にあるのではなく、神の恩寵によるのであり、あなたが受け取るに値するかどうかもわからないものを、失ったと言うことはできない。
tunc deinde Deus scrutator est renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor, uidet et conlaudat te et conprobat et qui perspicit aput te paratam fuisse uirtutem reddit pro uirtute mercedem.
次に、神は腎と心を調べる方であり、隠されたことの観察者であり知る者であって、あなたを見て、褒め称え、認め、あなたのうちに徳の備えができていたことを見抜く方は、その徳に対して報いを与えてくださる。
numquid Cain cum Deo munus offerret iam peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus ante damnauit.
カインが神に供え物を捧げていたとき、すでに兄弟を殺していただろうか。 それにもかかわらず、心の中で企てられた親族殺しを、先見の明ある神はあらかじめ罪と定められた。
ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, aput quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur.
かの箇所で邪悪な考えや有害な企てが、見通される神によって見抜かれたように、神の僕たちにおいても同様に、信仰告白が考えられ、殉教が心の中で企てられるなら、善へと捧げられた魂は、神の裁きによって冠を与えられるのである。
aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium.
魂に殉教の意志が欠けていることと、魂に殉教の機会が欠けていたこととは別のことである。
qualem te inuenit Dominus cum uocat talem pariter et iudicat, quando ipse testetur et dicat: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis.
主があなたを召し出されるときにどのような状態で見出されるか、主はまさにそのようにあなたを裁かれる。 主ご自身が証言して次のように言われる通りである。 『そして、すべての教会は、私が腎と心を調べる者であることを知るであろう。
nec enim sanguinem Deus nostrum sed fidem quaerit.
』なぜなら、神は私たちの血を求めておられるのではなく、信仰を求めておられるからである。
nam nec Abraham nec Isaac nec Iacob occisi sunt, sed tamen fidei ac iustitiae meritis honorati inter patriarchas primi esse meruerunt: ad quorum conuiuium congregatur quisque fidelis et iustus et laudabilis inuenitur.
実際、アブラハムもイサクもヤコブも殺されはしなかったが、それにもかかわらず、信仰と義の功績によって称えられ、族長たちの中で最初の者となるに値した。 彼らの宴会へと、信仰深く、正しく、称賛に値すると見出されるすべての人が集められるのである。
§18Meminisse debemus uolxmtatem nos non nostram sed Dei facere. debere secundum quod nos Dominus cottidie iussit orare.
私たちは、主が私たちに毎日祈るよう命じられたことに従って、私たちがなすべきなのは自分たちの意志ではなく、神の意志であることを記憶すべきである。
quam praeposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et arcessit de hoc mundo Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus! obnitimur et reluctamur et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et maerore perducimur exeuntes istinc necessitatis uinculo, non obsequio uoluntatis: et uolumus ab eo praemiis caelestibus honorari ad quem uenimus inuiti.
神が私たちをこの世から召し出し、呼び寄せられるとき、私たちが神の意志が行われるようにと願い求めておきながら、その意志の命令にただちに従わないとは、なんとあべこべで、なんとひねくれたことであろうか! 私たちは抵抗し、反抗し、強情な奴隷のやり方のように、意志への従順からではなく、不可避の絆によってここから立ち去りつつ、悲しみと嘆きを伴って主のみもとへと引き連れていかれる。 そして、私たちは嫌々ながら赴く相手から、天の報いによって称えられることを望んでいるのだ。
quid ergo oramus et petimus ut adueniat regnum caelorum, si captiuitas terrena delectat? quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut adceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo?
それなら、地上の囚われの身であることを喜んでいるならば、なぜ私たちは天の国が来ますようにと祈り、求めるのだろうか。 キリストとともに支配することよりも、この場所で悪魔に仕えることの方がより大きな望みであり、より好ましい願いであるならば、なぜ私たちは、御国の日が速やかに来ますようにと、何度も繰り返される祈りをもって求め、願いだすのだろうか。
§19Denique ut manifestius diuinae prouidentiae indicia clareseerent quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad ueram salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris infirmitate defessus et de adpropinquante morte sollicitus commeatum sibi precaretur, adstitit deprecanti et iam paene morienti iuuenis honore et maiestate uenerabilis, statu celsus et clarus aspectu et quem adsistentem sibi uix possit humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem uidere iam poterat de saeculo recessurus.
最後に、主が未来を予知して、ご自身の人々の真の救いのために配慮しておられるという、神の摂理の証拠がより明白に現れるために、私たちの同僚であり、ともに祭司である一人が病に疲れ果て、近づく死を憂えて、自分自身の生存の猶予を祈り求めていたとき、祈り、すでに死にかかっている彼のそばに、尊厳と威厳において崇敬すべき一人の若者が立った。 彼は背が高く、容姿は輝かしく、肉の目を持った人間の視力では、そばに立つ彼をほとんど見つめることができないほどであった。 ただし、この世から去ろうとしている者だけは、すでにそのような方を見ることができたのだが。
adque ille non sine quadam animi et uocis indignatione infremuit et dixit: pati timetis, exire non uultis, quid faciam uobis?> increpantis uox et monentis, qui de persecutione sollicitus, de arcessitione securus non consentit ad praesens desiderium sed consulit in futurum.
そしてその若者は、心と声の何らかの憤りをもって声を荒らげ、次のように言った。 「お前たちは苦難を恐れ、去ることを望まない。 私はお前たちにどうすればよいのか。 」非難し、警告する者の声であり、彼は迫害について心配し、召し出しについては安心しており、現在の望みには同意せず、将来のために配慮しているのである。
audiuit frater noster et collega moriturus quod ceteris diceret.
死にゆく私たちの兄弟であり同僚は、他の人々に伝えるべきことを聞いたのである。
nam qui moriturus audiuit, ad hoc audiuit ut diceret: audiuit non sibi ille sed nobis.
なぜなら、死にゆく者としてこれを聞いた彼は、他者に語るためにこれを聞いたからである。 彼は自分のためではなく、私たちのために聞いたのだ。
nam quid disceret iam recessurus? didicit immo remanentibus, ut dum sacerdotem qui commeatum petebat increpitum esse conperimus, quid cunctis expediat nosceremus.
なぜなら、すでにこの世を去ろうとしている者が、いまさら何を学ぶ必要があろうか。 むしろ、彼は後に残る者たちのために学んだのであり、猶予を求めていた祭司が叱責されたことを私たちが知ることで、すべての者にとって何が有益であるかを私たちが知るためであった。