§14Hoc quod nunc corporis uires solutus in fluxum uenter euiscerat, quod in faucium uulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, quod adsiduo uomitu intestina quatiuntur, quod oculi ui sanguinis inardescunt, quod quorundam uel pedes uel aliquae membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, quod per iacturas et damna corporum prorumpente languore uel debilitatur incessus uel auditus obstruitur uel caecatur aspectus, ad documentum proficit fidei.
下痢によって緩んだ腹が身体の力を奪い去ること、骨の髄で生じた熱が喉の傷口となって燃え上がること、絶え間ない嘔吐によって内臓が揺さぶられること、血の勢いによって目が燃えるように赤くなること、ある人々の足や肢体の一部が病的な腐敗の感染によって切断されること、身体の喪失や損傷を通じて病が進行するにつれて、歩行が困難になるか、聴覚が遮られるか、あるいは視覚が失われること、これらすべては信仰の証明に役立つのである。
contra tot inpetus uastitatis et mortis inconcussis animi uirtutibus congredi quanta pectoris magnitudo est, quanta sublimitas in ruinis humani generis stare rectum nec cum eis quibus spes in Deum nulla est iacere prostratum et gratulari magis et temporis munus amplecti, quod dum nostram fidem firmiter promimus et labore tolerato ad Christum per angustam Christi uiam pergimus, praemium uiae eius et fidei ipso iudicante capiamus.
これほど多くの荒廃と死の襲撃に対して、動揺しない魂の徳をもって立ち向かうことは、なんと偉大な気概であろうか。 人類の破滅の中で直立し、神への希望を一切持たない人々とともに打ちのめされて倒れることなく、むしろ喜び、この時の恵みを受け入れることは、なんと崇高なことであろうか。 なぜなら、私たちが信仰を固く表明し、苦難を耐え忍んで、狭いキリストの道を通ってキリストのもとへ進む間に、キリストご自身の裁きによって、その道と信仰の報いを受け取るためである。
mori plane timeat, sed qui ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur.
死を明らかに恐れるべきは、ただ、水と霊によって新たに生まれることなくゲヘナの火に引き渡される者だけである。
mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur.
死を恐れるべきは、キリストの十字架と受難に属するとみなされない者だけである。
mori timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit.
死を恐れるべきは、この死から第二の死へと移行する者だけである。
mori timeat quem de saeculo recedentem perennibus poenis aeterna flamma torquebit.
死を恐れるべきは、この世から去るときに永遠の炎によって永久の罰で苦しめられる者だけである。
mori timeat cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus eius et gemitus interim differatur.
死を恐れるべきは、より長い猶予が与えられることによって、その間の苦痛と呻きが先延ばしにされるだけの者である。
§15Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est multi ex nostris de saeculo liberantur.
私たちのうちの多くの者がこの疫病において死ぬ。 すなわち、私たちの多くがこの世から解放されるのである。
mortalitas ista Iudaeis et gentibus et Christi hostibus pestis est, Dei seruis salutaris excessus est.
この疫病は、ユダヤ人や異邦人、そしてキリストの敵にとっては破滅的な災厄であるが、神の僕たちにとっては救いに満ちた旅立ちである。
hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum iniustis. moriuntur et iusti, non est quod putetis malis et bonis interitum esse communem.
人類の区別なく、不義なる者たちとともに正しい者たちも死ぬというこのことは、悪人と善人にとって滅亡が共通のものであるとあなた方が考えるべき理由にはならない。
ad refrigerium iusti uocantur, ad supplicium rapiuntur iniusti: datur uelocius tutela fidentibus, perfidis poena.
正しい者たちは憩いへと召され、不義なる者たちは刑罰へと連れ去られる。 信じる者たちには速やかに庇護が与えられ、不信の者たちには罰が下るのである。
inprouidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad beneficia diuina nec quid nobis conferatur agnoscimus.
愛する兄弟たちよ、私たちは神の恵みに対して不注意で恩知らずであり、私たちに何が授けられているかを認識していない。
excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua uirgines uenientes antichristi minas et corruptelas et lupanaria non timentes.
見よ、処女たちは自らの栄光を携えて、平和のうちに安全に去っていく。 彼女たちは反キリストの脅威や堕落、そして売春宿を恐れてはいない。
pueri periculum lubricae aetatis euadunt, ad continentiae adque innocentiae praemium feliciter ueniunt.
少年たちは危うい年頃の危険を免れ、節制と無垢の報いへと幸いにも到達する。
tormenta iam non timet delicata matrona metum persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate lucrata.
優雅な夫人はもはや拷問を恐れない。 死の速さによって、迫害への恐怖や、死刑執行人の手と拷問を免れるという利益を得たからである。
pauore mortalitatis et temporis accenduntur trepidi, constringuntur remissi, excitantur ignaui, desertores conpelluntur ut redeant, gentiles coguntur ut credant, uetus fidelium populus ad quietem uocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore fortiore colligitur pugnaturus sine metu mortis, cum proelium uenerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.
この疫病と時代の恐怖によって、怯える者たちは奮い立たされ、怠惰な者たちは引き締められ、臆病な者たちは覚醒させられる。 脱走兵たちは戻るよう促され、異邦人たちは信じるよう強いられる。 古くからの信徒の民は安息へと召され、新たに、そして多数の軍勢が、より強い活力をもって戦列へと集められる。 彼らは、この疫病の時代に軍籍に入り、戦いが到来したときには死の恐れなく戦う者たちである。
§16Quid deinde illud, fratres dilectissimi, Quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues quae horribilis et feralis uidetur explorat iustitiam singulorum et mentes humani generis examinat, an infirmis seruiant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur seruorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces uiolentiam suam conprimant, an rapaces auaritiae furentis insatiabilem semper ardorem uel metu mortis extinguant, an ceruicem flectant superbi, an audaciam leniant inprobi, an pereuntibus caris uel sic aliquid diuites largiantur et donent sine herede morituri.
次に、愛する兄弟たちよ、恐ろしく致命的であるように見えるこの疫病と災厄が、個々の人々の正義を吟味し、人類の心を試験すること、すなわち、健康な者が病人に仕えるか、親族が身内を敬虔に愛するか、主人が病める奴隷を憐れむか、医師が哀願する病人をあきらめて見捨てないか、乱暴な者がその暴力を抑えるか、強欲な者がその狂気じみた貪欲の、常に満たされることのない渇望を死への恐怖によってさえ消し去るか、傲慢な者が頭を垂れるか、不届きな者がその不敵さを和らげるか、あるいは、後継者なしに死にゆくであろう富む者たちが、愛する人々が死にゆくときに、せめてこのようにしてでも何かを惜しみなく施し与えるか、ということは、どのようなものであり、どれほど適切で、どれほど必要なことでしょうか。
ut nihil aliud mortalitas ista contulerit, hoc christianis et Dei seruis plurimum praestitit quod martyrium coepimus libenter adpetere, dum mortem discimus non timere.
たとえこの疫病が他のいかなるものをもたらさなかったとしても、キリスト者や神の僕たちに対して最も大きな益をもたらした。 すなわち、私たちが死を恐れないことを学ぶうちに、進んで殉教を求めるようになったことである。
exercitia sunt nobis ista, non funera: dant animo fortitudinis gloriam, contemptu mortis praeparant ad coronam.
これらは私たちにとって訓練であって、葬儀ではない。 それらは魂に勇敢さの栄光を与え、死を侮ることによって冠への備えをさせるのである。