§28Denique quanto et fide maiore et timore meliore sunt qui quamuis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc uel cogitauerunt, hoc ipsum aput sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes exomologesim conscientiae faciant, animi sui pondus exponant, salutarem medellam paruis licet et modicis uulneribus exquirant scientes scriptum esse: Dens non deridetur.
実のところ、たとえ犠牲を捧げることや証明書を求めることによる何らの悪行にも縛られていないとはいえ、それでもこれについて考えさえしたために、このこと自体を神の祭司たちの前で苦痛をもって、またありのままに告白し、良心の告白(エクソモロゲーシス)を行い、自らの心の重荷を打ち明け、たとえ小さく軽微なものであっても自らの傷に救いの薬を求める人々は、いかに大いなる信仰と、いかに優れた畏れを抱いていることか。 彼らは「神はあざむかれない」と書かれていることを知っているのである。
derideri et circumueniri Deus non potest nec astutia aliqua fallente deludi.
神はあざむかれることも、出し抜かれることもあり得ず、またいかなる欺く悪知恵によってからかわれることもない。
plus immo delinquit qui secundum hominem Deum cogitans euadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit.
それどころか、神を人間のように考えて、公に罪を犯さなかったからといって自分が罪の罰を逃れられると信じる者は、なおさら罪を犯しているのである。
Christus in praeceptis suis dicit: qui confusus me fuerit, confundet eum filius hominis: et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur aut ueretur? quomodo potest esse cum Christo qui ad Christum pertinere aut erubescit aut metuit? minus plane peccauerit non uidendo idola nec sub oculis circumstantis adque insultantis populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus suas funestis sacrificiis nec sceleratis cibis ora maculando.
キリストは自らの戒めの中でこう言っておられる。 「私を恥じる者は、人の子も彼を恥じるであろう。 」それなのに、キリスト教徒であることを恥じるか、あるいは恐れる者が、自らをキリスト教徒であると思うのだろうか。 キリストに属することを恥じるか、あるいは恐れる者が、どうしてキリストと共にあることができるだろうか。 もちろん、偶像を見ず、周囲で侮辱する民衆の目の前で信仰の神聖さを汚さず、破滅的な犠牲によって自らの手を汚さず、不敬な食物によって口を汚さなかった者は、明らかに罪が少なかったであろう。
hoc eo proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia.
このことは、罪過がより小さいということには役立つが、良心が無垢であるということには役立たない。
facilius potest ad ueniam criminis peruenire, non est tamen inmunis a crimine: nec cesset in agenda paenitentia adque in Domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti uidetur in neglecta satisfactione cumuletur.
その者は罪過の赦しにはより容易に達することができるが、しかし罪から免れているわけではない。 その者は、罪過の性質においてより小さく見えるものが、償いの怠慢によって積み重なることのないよう、悔い改めを実行し、主の慈悲を乞い求めることをやめてはならない。
§29Confiteantur singuli quaeso uos, fratres, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio eius potest, dum satisfactio et remissio [facta] per sacerdotes aput Dominum grata est.
兄弟たちよ、あなた方にお願いする。 まだ罪を犯した者がこの世におり、その告白が受け入れられ、祭司たちを通じてなされる満足(償い)と罪の赦しが主のもとで喜ばれるものであるうちに、各々自らの罪過を告白しなさい。
conuertamur ad Dominum mente tota et paenitentiam criminis ueris doloribus exprimentes Dei misericordiam deprecemur.
心を尽くして主に立ち返り、真の苦痛をもって罪の悔い改めを表しながら、神の慈悲を祈り求めよう。
illi se anima prosternat, illi maestitia satisfaciat, illi spes omnis incumbat.
神の前に魂を伏せ、神に対して悲しみをもって満足を示し、神にすべての希望をかけよう。
rogare qualiter debeamus dicit ipse.
私たちがどのように願い求めるべきか、主ご自身が語っておられる。
reuertimini, inquit, ad me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu et discindite corda uestra et non uestimenta uestra.
「あなたがたの心を裂き、あなたがたの衣服を裂くことなく、心を尽くして私に立ち返れ」と。
ad Dominum toto corde redeamus, iram et offensam eius ieiuniis, fletibus, planctibus sicut monet ipse placemus.
心を尽くして主のもとへ立ち戻り、主ご自身の勧めのように、断食と、涙と、哀悼をもって、その怒りと不興をなだめよう。
§30Lamentari eum putamus ex toto corda, ieiuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari qui ex primo criminis die lauacra cottidie celebrat, qui epulis afluentibus pastus et sagina largiore distentus cruditates suas postridie ructat nec cibos et potus suos cum pauperum necessitate communicat? qui hilaris ac laetus procedit quomodo mortem suam deflet, cumque scriptum sit: non corrumpetis effigiem barbae uestrae, barbam uellit et faciem suam comit? et placere nunc cuiquam studet qui Deo displicet? an illa ingemescit et plangit cui uacat cultum pretiosae uestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec diuini et caelestis ornatus damna deflere? tu licet indumenta peregrina et uestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es.
罪を犯した最初の日から、毎日入浴を繰り返し、豊かなごちそうを食べ尽くして過度の肥育で腹を膨らませ、翌日には消化不良のゲップを吐き出し、自らの食べ物や飲み物を貧しい人々の必要のために分かち合おうともしない者が、心を尽くして悲しみ、断食と涙と哀悼をもって主をなだめていると、私たちは思えるだろうか。 陽気で喜ばしそうに歩き回る者が、どうして自らの死を嘆き悲しんでいると言えようか。 「あなたがたの髭の形を損なってはならない」と書かれているのに、髭を抜いて顔を整えているのだろうか。 そして、神の不興を買っている者が、いま誰かに気に入られようと努めるのだろうか。 あるいは、高価な衣服をまとう暇はあっても、自分が失ったキリストの衣のことを考えもせず、高価な装飾品や精巧な首飾りを受け取りながら、神的で天上の装飾の喪失を嘆き悲しみもしない女が、ため息をつき、悲しんでいると言えるだろうか。 たとえあなたが異国の衣服や絹の着物をまとおうとも、あなたは裸である。 たとえあなたが金や真珠や宝石で身を飾ろうとも、キリストの美しさがなければ、あなたは醜い。
et quae capillos tuos inficis uel nunc in doloribus desine, et quae nigri pulueris ductu oculorum liniamenta depingis uel nunc lacrimis oculos tuos ablue.
そして、髪を染めている女よ、今だけでも苦痛のうちにそれをやめなさい。 黒い粉を引いて目の輪郭を描いている女よ、今だけでも涙で自らの目を洗い流しなさい。
si quem de tuis carum mortalitatis exitu perdidisses, ingemesceres dolenter et fleres, facie inculta, ueste mutata, neclecto capillo, uulto nubilo, ore deiecto indicia maeroris ostenderes.
もしあなたが、自らの親しい者の誰かを死という人間の結末によって失っていたなら、あなたは苦痛に満ちてため息をつき、涙を流し、手入れをしない顔、着替えた衣服、乱れた髪、曇った表情、うなだれた口元によって、悲哀の兆候を示したであろう。
animam tuam, misera, perdidisti, spiritaliter mortua superuiuere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti: et non acriter plangis, non iugiter ingemescis, non te uel pudore criminis uel continuatione lamentationis abscondis? ecce peiora adhuc peccandi uulnera, ecce maiora delicta peccasse nec satisfacere, deliquisse nec delicta deflere.
惨めな女よ、あなたは自らの魂を失い、霊的に死んでいながらここで自分自身を生きながらえさせ、歩く死体となって自らの葬列を運ぶようになっている。 それなのに、激しく嘆き悲しまず、絶えずため息をつきず、罪の恥辱によっても、あるいは絶え間ない哀悼によっても、身を隠そうとしないのか。 見よ、これらは罪を犯すことのさらに深刻な傷であり、見よ、これらはより大きな罪過、すなわち、罪を犯しながら償いをせず、過ちを犯しながらその罪過を嘆き悲しまないということなのである。