§16Spretis his omnibus adque contemptis ante expiata delicta, ante exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis uis infertur corpori eius et sanguini et plus modo in Dominum manibus adque ore delinquunt quam cum Dominum negauerunt.
これらすべてが無視され、軽蔑されたまま、罪が償われる前に、罪の告白がなされる前に、犠牲と司祭の手によって良心が清められる前に、憤り脅しておられる主の怒りが宥められる前に、主の身体と血に暴力が加えられ、彼らはかつて主を否定したときよりも、今や手と口によって、よりいっそう主に対して罪を犯している。
pacem putant esse quam quidam uerbis fallentibus uenditant.
彼らは、ある者たちが欺く言葉で売りつけているものを平和だと思っている。
non est pax illa sed bellum, nec ecclesiae iungitur qui ab euangelio separatur.
それは平和ではなく戦争であり、福音から切り離されている者は教会に結びつけられない。
quid iniuriam beneficium uocant? quid inpietatem uocabulo pietatis adpellant? quid eis qui flere iugiter et rogare Dominum suum debent intercepta paenitentiae lamentatione conmunicare se simulant? hoc sunt eiusmodi lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens uastitas, quod nauigiis saeua tempestas.
なぜ彼らは害悪を恩恵と呼ぶのか。 なぜ不敬虔を敬虔の名で呼ぶのか。 なぜ彼らは、絶えず泣いて自らの主を祈り求めねばならない人々に対し、悔い改めの嘆きを遮って、交わりを持っているかのように装うのか。 彼らは、このような転落した者たちにとって、作物における雹、樹木における嵐の星、家畜における疫病の荒廃、船舶における激しい嵐と同じようなものである。
solacium spei adimunt, a radice subuertunt, sermone morbido ad letale contagium serpunt, nauem scopulis ne in portum perueniat inlidunt.
彼らは希望の慰めを奪い、根底から覆い、病んだ言葉によって致命的な伝染病へと忍び寄り、港にたどり着けないように船を岩礁に衝突させる。
non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nec conmunicationem tribuit sed inpedit ad salutem.
このような安易さは平和を与えるのではなく奪うのであり、交わりを与えるのではなく、救いへの妨げとなる。
persecutio est haec alia et alia temptatio, per quam subtilis inimicus inpugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria uanescat, conprimatur pectoris gemitus, statuatur fletus oculorum nec Dominum grauiter offensum longa et plena paenitentia deprecetur, cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam.
これはもう一つの迫害であり、もう一つの誘惑である。 それを通じて、狡猾な敵が、なおも転落している人々を攻撃するために、隠れた破壊をもって横行している。 嘆きが静まり、痛みが沈黙し、罪の記憶が消え去り、胸の呻きが抑えられ、目の涙が止まり、深く怒らせてしまった主に対して、長く十分な悔い改めによって哀願することがなくなるように。 「あなたがどこから落ちたかを思い出し、悔い改めよ」と書かれているというのに。
Nemo se fallat, nemo decipiat.
誰も自分を欺いてはならない、誰も騙してはならない。
solus Dominus misereri potest.
主だけが憐れみを与えることができる。
§17ueniam peccatis quae in ipsum commissa sunt solus potest ille largiri qui peccata nostra portauit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris.
主ご自身に対して犯された罪の許しは、私たちの罪を背負い、私たちのために苦しみ、神が私たちの罪のために引き渡されたあの方だけが、お与えになることができる。
homo Deo maior non potest esse, nec remittere aut donare indulgentia sua seruus potest quod in Dominum delicto grauiore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen, si nesciat esse praedictum: maledictus homo qui spem habet in hominem.
人間が神より偉大になることはできず、僕が、より重大な罪として主に対して犯されたことを、自らの寛容によって免除したり許したりすることはできない。 それは、なおも転落している者にとって、「人に希望を置く者は呪われる」とあらかじめ告げられていることを知らないならば、このことまでもが罪に加わらないためである。
Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est qui negantem negare se dixit, qui omne iudicium de patre solus accepit.
主が祈り求められねばならず、主が私たちの償いによって宥められねばならない。 主は否定する者を否定すると言われ、父からすべての裁きをただお一人で受けられた方である。
credimus quidem posse aput iudicem plurimum martyrum merita et opera iustorum, sed cum iudicii dies uenerit, cum post occasum saeculi huius et mundi ante tribunal Christi populus eius adstiterit.
私たちは確かに、審判者の御前において、殉教者たちの功績や義人たちの行いが極めて大きな力を持つと信じている。 しかしそれは、裁きの日が来るとき、この時代と世界の終焉の後に、キリストの審判座の前にその民が立つときのことである。
§18Ceterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis.
しかし、もし誰かが、あまりにも早すぎる焦りから無謀にも、自分はすべての人に罪の赦しを与えることができると考え、あるいは主の掟を無効にしようとあえてするならば、それは転落した者たちにとって何の益にもならないばかりか、害にさえなる。
prouocasse est iram non seruasse sententiam nec misericordiam prius Domini deprecandam putare, sed contempto Domino de sua facilitate praesumere.
それは怒りを挑発することであり、判決を守ることではなく、まず主の憐れみを哀願すべきであると考えずに、主を軽蔑して自らの安易さを過信することである。
sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et requiescere ac patientiam tenere adhuc iubentur.
神の祭壇の下で、殺された殉教者たちの魂が大声で叫んで言っている。 「聖にして真実なる主よ、いつまで、地に住む者たちに対して私たちの血の裁きと復讐をなさらないのですか」と。 それでも彼らは、なおも憩い、忍耐を保つように命じられている。
et quemquam posse aliquis existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri contra iudicem uelle aut prius quam uindicetur ipse alios posse defendere? mandant aliquid martyres fieri: si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda: sit obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio.
それなのに、誰かが、至る所で罪を免除し許すことによって、審判者に逆らって善人になろうと望むことができるとか、自分自身が復讐される前に、他者を弁護することができるなどと考える人がいるだろうか。 殉教者たちが何事かをなすように命じるとしよう。 それが公正であり、許されており、神の司祭によって主ご自身に逆らうことなくなされねばならないことであるなら、願う者の側に宗教的な節度があるならば、従う者の側には容易で従順な同意があるべきである。
mandant aliquid martyres fieri: si scripta non sunt in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Domino inpetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant.
殉教者たちが何事かをなすように命じるとしよう。 もし彼らが命じることが主の律法に書かれていないならば、まず彼らが求めることを主から勝ち得たことを私たちが知り、その後に、彼らが命じることを行うべきである。
neque enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit humana pollicitatione promissum.
なぜなら、人間の約束によって保証されたことが、直ちに神の威光によって認められたと見なすことはできないからである。