Humanitext Reader

居普良 · 论失足者 §16-18

草率和好的危险与主赦罪的唯一主权

第 6 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

塞浦里安指责了在未经过充分忏悔的情况下便轻易允许恢复交往的“廉价和平”的危险。他强调宽恕罪过的权力仅属于主,即使是殉道者的代祷也不能违背天主的法律。

§16Spretis his omnibus adque contemptis ante expiata delicta, ante exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis uis infertur corpori eius et sanguini et plus modo in Dominum manibus adque ore delinquunt quam cum Dominum negauerunt.
这一切都被蔑视和轻看,在罪行被补偿之前,在罪过的告白做出之前,在良心通过祭献和司祭的手洗净之前,在愤恨和威胁的主的怒气被平息之前,暴力被加于祂的身体和血,他们现在用手和口对主犯下的罪,比他们当初否认主时还要多。
pacem putant esse quam quidam uerbis fallentibus uenditant.
他们以为那是某些人用欺骗性的语言所兜售的和平。
non est pax illa sed bellum, nec ecclesiae iungitur qui ab euangelio separatur.
那不是和平而是战争,与福音分离的人无法与教会结合。
quid iniuriam beneficium uocant? quid inpietatem uocabulo pietatis adpellant? quid eis qui flere iugiter et rogare Dominum suum debent intercepta paenitentiae lamentatione conmunicare se simulant? hoc sunt eiusmodi lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens uastitas, quod nauigiis saeua tempestas.
为什么他们把伤害称为恩惠? 为什么他们用虔敬之名来称呼不虔敬? 为什么对于那些应该不断哭泣并向自己的主祈求的人,他们通过截断忏悔的哀悼,来假装自己与他们保持着交接? 他们对于这类跌倒者,正如冰雹之于庄稼,暴烈之星之于树木,瘟疫之荒凉之于牲畜,狂暴之风暴之于船只。
solacium spei adimunt, a radice subuertunt, sermone morbido ad letale contagium serpunt, nauem scopulis ne in portum perueniat inlidunt.
他们夺走了希望的安慰,从根部颠覆,以病态的言语向致命的污染蔓延,使船只撞击礁石而无法进入港口。
non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nec conmunicationem tribuit sed inpedit ad salutem.
这种轻率并不赐予和平,而是夺走它;它不赋予交往,而是阻碍得救。
persecutio est haec alia et alia temptatio, per quam subtilis inimicus inpugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria uanescat, conprimatur pectoris gemitus, statuatur fletus oculorum nec Dominum grauiter offensum longa et plena paenitentia deprecetur, cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam.
这是另一种迫害和另一种诱惑,狡猾的敌人通过它,攻击那些仍在跌倒中的人,以隐秘的摧毁而横行,使得哀悼平息,痛苦沉默,罪行的记忆消逝,内心的呻吟被压制,双眼的泪水停滞,而不以长久和充分的忏悔向深受冒犯的主祈求,因为经上记着说:“要记住你是从哪里跌倒的,并且悔改。
Nemo se fallat, nemo decipiat.
” 谁也别欺骗自己,谁也别蒙蔽自己。
solus Dominus misereri potest.
唯独主能施予怜悯。
§17ueniam peccatis quae in ipsum commissa sunt solus potest ille largiri qui peccata nostra portauit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris.
对于对祂自身所犯下的罪过,唯有那承担了我们的罪、为我们受苦、神为我们的罪而将祂交付出去的那位,才能予以宽赦。
homo Deo maior non potest esse, nec remittere aut donare indulgentia sua seruus potest quod in Dominum delicto grauiore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen, si nesciat esse praedictum: maledictus homo qui spem habet in hominem.
人不能大于神,仆人也不能凭自己的宽容去赦免或赠予那对主犯下的更严重罪行,免得对于仍在跌倒中的人,如果他不知道这已被预言过,这事也会加重他的罪行:“信赖人的人是有祸的。
Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est qui negantem negare se dixit, qui omne iudicium de patre solus accepit.
”必须祈求主,必须以我们的补偿来平息主,祂说过祂会否认那否认祂的人,祂独自从父那里接受了所有的审判。
credimus quidem posse aput iudicem plurimum martyrum merita et opera iustorum, sed cum iudicii dies uenerit, cum post occasum saeculi huius et mundi ante tribunal Christi populus eius adstiterit.
我们确实相信,在审判者面前,殉道者的功绩和义人的行为能有极大的力量,但那是在审判之日到来时,在这一世代和世界终结之后,祂的子民伫立在基督的审判台前之时。
§18Ceterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis.
此外,如果有谁因过分急躁而轻率地认为自己能给所有人免除罪过,或者胆敢废除主的诫命,这不仅毫无益处,反而会加害于跌倒者。
prouocasse est iram non seruasse sententiam nec misericordiam prius Domini deprecandam putare, sed contempto Domino de sua facilitate praesumere.
这是挑起了愤怒,而不是遵守了判决,并且不认为应当首先祈求主的怜悯,反而在蔑视主的情况下,放任自己的轻率。
sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et requiescere ac patientiam tenere adhuc iubentur.
在天主的祭坛下,被杀害的殉道者的灵魂大声呼喊说:“神圣真实的主啊,你还不审判并向地上居住的人为我们的血复仇,要到几时呢? ”但他们仍被命令去安息并保持耐心。
et quemquam posse aliquis existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri contra iudicem uelle aut prius quam uindicetur ipse alios posse defendere? mandant aliquid martyres fieri: si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda: sit obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio.
难道有人认为,某人可以通过到处赦免和赐予罪过,想要违背审判者而成为好人,或者在自己被复仇之前能够保护他人吗? 殉道者们命令做某事:如果是公正的、合法的、应当由神的司祭去行且不违背主自身的,那么如果请求者有虔敬的节制,顺从者就应当有轻松和乐意的同意。
mandant aliquid martyres fieri: si scripta non sunt in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Domino inpetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant.
殉道者们命令做某事:如果他们命令的事没有写在主的法律中,那么首先我们应当知道他们已经从主那里获得了他们所请求的事,然后才去做他们所命令的事。
neque enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit humana pollicitatione promissum.
因为凡由人类的许诺所保证的事,绝不能立刻被视为已由神圣的威严所允准。

词汇与语法注释

  1. §16Spretis his omnibus adque contemptis — 独立夺格从句,与后面接续的四个以 'ante' 开头的介词短语(如 ante expiata delicta)一起,构成了主句 'uis infertur corpori eius et sanguini' 的前提与背景。
  2. §16quid — 此处的 'quid' 不是关系代词的中性宾格,而是作为疑问副词表示“为什么”(cur / quare),引导一系列排比的疑问句(quid... uocant?, quid... adpellant?, quid... simulant?)。
  3. §16hoc sunt eiusmodi lapsis quod grando frugibus — 关联结构 'hoc... quod...' 表示类比:“他们对于这些跌倒者来说,正如同冰雹之于庄稼。”名词 grando, sidus, uastitas, tempestas 均作为各自 'quod' 从句的主语。
  4. §17ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen — 'ne' 引导否定目的从句。'lapso' 是名词化形容词的与格(“对于跌倒者”),'et hoc'(“这件事也……”)作为 'accedat'(现在时虚拟语气单数第三人称)的主语。
  5. §18prouocasse est iram non seruasse sententiam — 完成时不定式 'prouocasse' 和 'seruasse' 与 'est' 连用,作名词性主语或表语,用以阐明前文条件从句(si quis...)所导致之后果的具体性质。

引用这一段

居普良, 论失足者 §16-18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.humanitext-lat1:16-18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。