§6QVOD REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGVINE NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMVS.
In euangelio Dominus loquitur et dicit: qui diligit patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. sicut in Deuteronomio scriptum est: qui dicunt patri et matri cnon noui te\' et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt prae cepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item apostolus Paulus, quis nos, inquit, separabit a caritate Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te occidimur tota die, aestimati sumus ut oues uictimae. sed in his omnibus superamus pro eo qui dilexit nos. et iterum: non estis uestri: empti enim estis [pretio] magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. et iterum: pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant sed illi qui pro eis mortuus est et resurrexit.
¦ ¦ キリストの血によって贖われ命を与えられた[私たち]は、キリストよりも何ものをも優先すべきではないこと。 ¦ ¦ 福音書の中で主は語り、こう言われる。「父または母を私よりも愛する者は、私にふさわしくない。また、息子または娘を私よりも愛する者は、私にふさわしくない。そして、自分の十字架を背負って私に従わない者は、私の弟子ではない。」申命記にこう書かれている通りである。「自分の父と母に向かって『私はあなたを知らない』と言い、自分の子供たちを認めなかった者たち、彼らはあなたの戒めを守り、あなたの契約を保った。」また、使徒パウロは言う。「誰が私たちをキリストの愛から引き離すことができようか。患難か、困窮か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か。」こう書かれている通りである。「私たちはあなたのために一日中殺されており、屠られる羊のように見なされた。」しかし、これらすべてのことにおいて、私たちは、私たちを愛してくださった方のゆえに勝ち得て余りあるのである。またこうある。「あなたがたは自分自身のものではない。あなたがたは高価な[代価]で買い取られたのだから。あなたがたの体において神をあがめ、神を担いなさい。」またこうある。「彼はすべての人のために死なれた。それは、生きている人々がもはや自分自身のために生きるのではなく、彼らのために死んで復活された方のために生きるためである。」
§7EREPTOS DE FAUCIBVS DIABOLI ET DE LAQVEIS SAECVLI LIBERATOS NON DEBERE DENVO AD SAECVLVM REVERTI NE PERDANT QVOD EVASERINT.
In Exodo Iudaicus populus ad umbram nostri et imaginem praefiguratus, cum Deo tutore et uindice euasisset Pharaonis adque Aegypti id est diaboli et saeculi durissimam seruitutem, circa Deum perfidus et ingratus et aduersum Moysen mussitat respiciens solitudinis et laboris incommoda et non intellegens libertatis ac salutis beneficia diuina, et reuerti quaerit ad Aegypti hoc est ad saeculi seruitudinem, unde fuerat exutus, cum magis fidere in Deum deberet et credere, quoniam qui a diabolo et saeculo liberat populum suum protegit liberatum. quid hoc nobis, inquiunt, fecisti eiciendo nos de Aegypto? melius erat nobis seruire Aegyptiis quam obire in solitudine hac. et dixit Moyses ad populum: fidite state et cernite salutem quae a Domino est, quam nobis faciet hodie. Dominus pro uobis pugnabit et uos tacebitis. quod nos admonens in euangelio suo Dominus ne ad diabolum rursum et ad saeculum quibus renuntiauimus et unde euasimus reuertamur dicit: nemo retro ad tendens et ponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei. et iterum: et qui in agro est non reuertatur retro. memores estote uxoris Loth. ac ne quis aliqua uel cupiditate rerum uel suorum dulcedine retardetur quominus Christum sequatur, addidit et dicit: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest discipulus meus esse.
¦ ¦ 出エジプト記において、私たちの影であり象徴としてあらかじめ示されていたユダヤの民は、保護者であり擁護者である神によって、ファラオとエジプトの、すなわち悪魔とこの世の極めて過酷な奴隷状態から逃れたにもかかわらず、神に対して不実で恩知らずであり、荒野と労苦の不便さを振り返り、自由と救いという神の恩恵を理解せずに、モーセに対して不平を言った。そして、自分が脱ぎ捨てたはずのエジプトの、すなわちこの世の奴隷状態へと戻ることを求めた。彼らはむしろ神を信頼し、信じるべきであったのに。なぜなら、悪魔やこの世から自分の民を解放する方は、解放された民を保護されるからである。彼らは言う。「あなたはなぜ私たちをエジプトから連れ出して、このようなことをしたのか。この荒野で死ぬよりも、エジプト人に仕える方が私たちにはましだった。」するとモーセは民に言った。「信頼しなさい。しっかりと立ち、主からの救い、主が今日私たちのために行われる救いを見なさい。主があなたがたのために戦われ、あなたがたは静かにしているであろう。」主は福音書の中で、私たちがすでに放棄し、そこから逃れた悪魔やこの世へと再び戻ることのないよう、私たちに警告してこう言われる。「後ろを振り返り、犁に手をかけながら進む者は、誰も神の国にふさわしくない。」またこうある。「畑にいる者も後ろに戻ってはならない。ロトの妻を思い出しなさい。」そして、ある者が物の貪欲や親族への愛着によって、キリストに従うことを妨げられないように、主は付け加えてこう言われる。「自分のすべての所有物を捨てない者は、私の弟子になることはできない。」