§11#2Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi.
王ネブカドネザルよ、このことについてあなたに答える必要はありません。
est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis: et de manibus tuis, rex, liberabit nos.
私たちが仕えている神は、燃え盛る火の炉から私たちを救い出す力をお持ちであり、王よ、あなたの手から私たちを救い出してくださるでしょう。
et si non, notum sit tibi quia diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus.
たとえそうでなくとも、私たちがあなたの神々に仕えず、あなたが立てた金の像を拝むこともないことを、王よ、ご承知おきください。
et Daniel Deo deuotus et sancto Spiritu plenus exclamat et dicit: nihil colo ego nisi Dominum Deum meum qui condidit caelum et terram.
」また、神に献身し、聖霊に満たされたダニエルは叫んで言っている。 「私は、天と地を創造された私の主なる神のほかには、何も崇めない。
Tobias quoque sub regali licet ac tyrannica seruitute, sensu tamen ac spiritu liber confessionem suam Deo seruat et uirtutem maiestatemque diuinam sublimiter praedicat dicens: ego in terra captiuitatis meae confiteor illi et ostendo uirtutem eius in natione peccatrice.
」トビアもまた、王の、そして専制的な隷属のもとにありながらも、意識と精神においては自由であり、神への自らの告白を守り、神の力と威厳を崇高に宣べ伝えて言っている。 「私は捕囚の地にあって神を告白し、罪深い民の中でその力を指し示す。
Quid uero in Machabaeis septem fratres et natalium pariter et uirtutum sorte consimiles septenarium numerum sacramento perfectae consummationis implentes? sic septem fratres martyrio cohaerentes, ut primi in dispositione diuina septem dies annorum septem milia continentes, ut septem spiritus et angeli septem qui adsistunt et conuersantur ante faciem Dei et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii et in Apocalypsi septem candelabra aurea et aput Salomonem columnae septem, super quas aedificat domum sapientia, ita et istic septem fratrum numerus ecclesias septem numeri sui quantitate conplexus, secundum quod in primo Regnorum legimus sterilem septem peperisse.
」では、誕生の血統においても徳の運命においても等しく似通っており、完全なる成就の秘儀において七という数を満たしている、マカバイにおける七人の兄弟については何と言おうか。 このように、殉教において結びついた七人の兄弟は、神の秩序における最初の、七千の年を含む七日間のようであり、神の御前に仕え、また往来する七つの霊と七人の天使のようであり、証しの幕屋における七枝の燭台、そして黙示録における七つの金の燭台のようであり、またソロモンにおいて、その上に知恵が家を建てる七本の柱のようである。 そのように、ここでもまた七人の兄弟という数は、その数の大きさにおいて七つの教会を内包しているのであり、それは『サムエル記上』において『不妊の女が七人を産んだ』と私たちが読んでいる通りである。
et aput Esaiam septem mulieres unum hominem adprehendunt, cuius inuocari super se nomen exposcunt.
また、イザヤにおいては、七人の女が一人の男にすがり、自分たちの上に彼の名が唱えられることを求めている。
et apostolus Paulus qui huius numeri legitimi et certi meminit ad septem ecclesias scribit.
また、この正当で確実な数に留意していた使徒パウロは、七つの教会に向けて手紙を書いている。
et in Apocalypsi Dominus mandata sua diuina et praecepta caelestia ad septem ecclesias et earum angelos dirigit.
そして黙示録において主は、自らの神聖な命令と天の掟を、七つの教会とその御使いたちへと送っておられる。
qui nunc istic numerus in fratribus inuenitur, ut consummatio legitima conpleatur.
この数が今ここに兄弟たちの中に見出されるのは、正当な完成が満たされるためである。
cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix quae ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super petram Domini uoce fundata.
この七人の子供たちには、明らかにその母親も結びついており、彼女は起源であり根であって、後に七つの教会を産んだものであり、彼女自身、主の言葉によって岩の上に建てられた最初にして唯一のものである。
nec uacat quod in passionibus sola cum liberis mater est.
受難において母親が子供たちと共にただ一人いるということも、意味のないことではない。
martyres enim qui se Dei filios in passione testantur iam non nisi Deo patre censentur, sicut in euangelio Dominus docet dicens: ne uocaueritis uobis p patrem super terram.
受難の中で自らが神の子であることを証しする殉教者たちは、もはや天の父なる神によってのみ数えられるからであり、それは福音書の中で主が次のように教えておられる通りである。 「地上で誰をもあなた方の父と呼んではならない。
unus est enim pater uester qui in caelis est.
あなた方の父は天におられるお一人だけだからである。
Quae uero ediderunt confessionum praeconia, quam praeclara, quam magna documenta fidei praebuerunt! rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis inuicta contagio suillae carnis maculare quaerebat et cum flagellis grauiter uerberasset ac nihil promouere potuisset, sartagines iussit igniri: quibus ignitis et accensis eum qui primus locutus fuerat et magis regem uirtutis et fidei constantia prouocauerat admoueri praecepit et frigi producta et exsecta prius lingua quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit.
」彼らは実にどのような信仰告白の布告を発し、どれほど輝かしく、どれほど偉大な信仰の証拠を示したことか。 敵意に満たした王アンティオコス(いや、むしろアンティオコスにおいて表現された反キリスト)は、殉教者たちの栄光に満ち、告白の霊において不屈の口を、豚肉の汚れによって汚そうとした。 そして鞭で激しく打ったものの、何ら事態を進展させることができなかったとき、彼は平鍋を熱するように命じた。 平鍋が熱され赤々と燃え上がると、彼は、最初に言葉を発し、美徳と信仰の堅固さによって王をより激しく刺激した者をそこに近づけさせ、引き出されてあらかじめ切り取られた、神を告白した舌と共に、焼くように命じた。 これは殉教者にとってより栄光あることとなった。
lingua enim confessa nomen Dei prior ad Deum debuit ipsa proficisci.
神の名を告白した舌は、自ら先に神のもとへと出発すべきであったからである。
post in secundo excogitatis acrioribus poenis, antequam cetera membra torqueret, cutem capiti cum capillis detraxit, odio scilicet certe eo: nam cum caput uiri Christus sit et caput Christi Deus, qui caput laniabat martyre Deum et Christum persequebatur in capite.
その後、二人目の者に対しては、より激しい刑罰を考案し、他の身体の部位を拷問する前に、頭皮を髪の毛ごと剥ぎ取った。 これは確かに次の憎しみからであった。 すなわち、男の頭はキリストであり、キリストの頭は神であるから、殉教者の頭を切り裂く者は、その頭において神とキリストを迫害していたのである。
at ille in martyrio suo fidens et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens exclamauit et dixit: tu quidem, inpotens, ex hac praesenti uita nos perdis: sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam uitae resurrectionem suscitabit.
しかし彼は、その殉教において確信を持ち、神の報いによる復活の報償を自らに約束しつつ、叫んで言った。 「お前は、この無力な者よ、私たちをこの現世の命から滅ぼすが、世界の王は、自らの掟のために死んだ私たちを、永遠の命の復活へとよみがえらせてくださる。
tertius linguam postulatus cito protulit.
」三番目の者は、舌を差し出すように求められると、すぐに差し出した。
nam poenam linguae exsecandae iam didicerat a fratre contemnere.
彼は舌を切り取られるという刑罰を侮ることを、すでに兄から学んでいたからである。
manus quoque amputandas constanter extendit multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis dominicae instar imitari.
彼はまた、切断されるべき両手を確固として差し伸べた。 この種の刑罰において大いに祝福された者よ。 彼には、刑罰のために伸ばされたその両手によって、主の受難の姿を模倣することがかなったからである。
nec non et quartus pari uirtute tormenta contemnens et ad retundendum regem caelesti uoce respondens exclamauit et dixit: potius est ab hominibus morti datos expectare spem a Deo iterum ab eo suscitatos.
同様に、四番目の者も等しい美徳をもって拷問を蔑み、王の傲慢を挫くために、天のような声で答えて叫び、そして言った。 「人間によって死に渡された者たちが、再び神によってよみがえらせていただけるという希望を、神に待ち望む方が勝っている。
tibi enim resurrectio ad uitam non erit.
お前には、命への復活はないのだから。
quintus praeter quod carnificinam regis et duros uariosque cruciatus fidei uigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu diuinitatis animatus prophetauit regi indignationem Dei et ultionem uelociter secuturam.
」五番目の者は、王の虐殺行為や過酷で多様な拷問を信仰の活力によって踏みにじったことに加え、神性の霊に動かされて、未来のことについての予知と知識へと導かれ、神の怒りと復讐が速やかに王に臨むであろうことを預言した。
potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod uis.
「あなたは」と彼は言った。 「朽ちるべき者でありながら、人間たちの間で権力を持っているがゆえに、自分の望むことを行っている。
noli autem putare genus nostrum a Deo derelictum esse.
しかし、私たちの民が神に見捨てられたと考えてはならない。
sustine et uide magna potestas eius qualiter te et semen tuum torquebit.
耐えて待つがよい。 そして、彼の偉大な力が、どのようにお前とお前の子孫を拷問するかを見るがよい。
quale illud leuamentum fuit martyri, quam magnum, quam grande solacium in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare sed tortoris sui supplicia praedicare! in sexto uero non uirtus sola sed et humilitas praedicanda est, nihil sibi martyrem uindicasse nec confessionis suae honorem superbis uocibus uentilasse, peccatis potius suis adscripsisse quod persecutionem a rege pateretur, Deo uero dedisse quod postmodum uindicaretur.
」それは殉教者にとってなんと素晴らしい慰め、自らの拷問の中でのなんと大きく壮大な慰謝であったことか、自らの受難を考えるのではなく、自分を拷問する者の刑罰を予言することは! 一方、六番目の者においては、美徳だけでなく謙虚さも称賛されるべきである。 この殉教者は、自らに何も帰さず、自らの告白の誉れを傲慢な言葉でひけらかすこともせず、むしろ王から迫害を受けているのは自分自身の罪のせいだとし、後で復讐されることを神に委ねたのである。
docuit esse martyras uerecundos, de ultione fidere et nihil in passione iactare.
彼は、殉教者たちが慎み深くあり、復讐を確信し、受難において何一つ自慢しないものであることを教えた。