§17Nec non ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus quibus humanum genus cottidie fatigatur et quatitur patientia necessaria est.
また、人類が日々悩まされ揺さぶられている、肉体の様々な不都合や、身体の頻繁かつ過酷な苦痛に対しても、忍耐が必要である。
nam cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit et cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate adque infirmitate corporea luctari semper et congredi, quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri.
なぜなら、あの最初の掟の背きにおいて、身体の頑健さが不滅性とともに去り、死とともに虚弱さが訪れたのであり、不滅性が取り戻される時でなければ頑健さも取り戻され得ない以上、この肉体的な脆弱さと虚弱さの中で、常に闘い、ぶつかり合う必要があるからであり、この闘いとぶつかり合いは、忍耐の力によってでなければ持ちこたえられないからである。
examinandis autem nobis adque explorandis diuersi inportantur dolores et multiplex temptationum qualitas inrogatur de iacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum, de amissione carorum.
さらに、私たちが試され、探られるために、資産の喪失、高熱の猛威、傷の苦痛、愛する者たちの喪失といった、様々な苦痛がもたらされ、多種多様な試練が課される。
nec aliud magis iniustos discernit et iustos quam quod in aduersis per inpatientiam queritur et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est: in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum.
そして、不義なる者と義なる者とをこれ以上に分かつものはない。 すなわち、逆境において不義なる者は不忍耐によって不平を言い、神を冒涜するが、義なる者は忍耐によって証明されるという事実である。 書かれている通りである。 「苦難にあっても耐え忍び、屈辱のうちにあっても忍耐しなさい。 金と銀は火によって試されるのだから」と。
§18Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae uirtute prouectus.
このようにしてヨブは試され、証明され、忍耐の徳によって賛美の最高峰へと引き上げられた。
quanta aduersus eum diaboli iacula emissa, quanta admota tormenta.
彼に対して悪魔のどれほど多くの矢が放たれ、どれほど多くの拷問が加えられたことか。
iactura rei familiaris infligitur, numerosae subolis orbitas inrogatur: diues in censu dominus et in liberis pater ditior nec dominus repente nec pater est.
家財の喪失が課され、多くの子らを失う不運がもたらされる。 資産において富める主人であり、子供たちにおいてさらに富める父親であった彼が、突如として主人でも父親でもなくなる。
accedit uulnerum uastitas et tabescentes ac fluentes artus uermium quoque edax poena consumit.
さらに傷の凄まじさが加わり、衰え流れ落ちる肢体を、蛆虫という貪食な罰もまた消耗させる。
ac ne quid omnino remaneret quod non Iob in suis temptationibus experiretur, armat diabolus et uxorem illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in origine.
そして、ヨブがその試練の中で経験しないものが何一つ残らないように、悪魔は、あの最初の時に行ったように、女を通じてすべての人をだまし欺くことができるかのように、自らの邪悪のあの古い才知を用いて、妻をも武装させる。
nec tamen Iob grauibus et densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio uictrice patientia praedicetur.
しかし、それほどの重く重なる闘いによっても、ヨブはくじかれることなく、それらの苦難と圧迫の中でも、勝利を収める忍耐によって神への祝福が讃えられたのである。
Tobias quoque post iustitiae et misericordiae suae opera magnifica luminum amissione temptatus in quantum patienter caecitatem pertulit in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit.
トビアもまた、正義と慈愛の素晴らしい業ののち、視力の喪失によって試されたが、彼が忍耐強く盲目を耐え忍んだ分だけ、それだけ大いに、忍耐の賛美をもって神に喜ばれたのである。
§19Adque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario inpatientia inportet consideremus nam ut patientia bonum Christi est, ita contra inpatientia malum diaboli est, et sicut in quo habitat et manet Christus patiens inuenitur, ita inpatiens semper existit cuius mentem diaboli nequitia possedit.
そして、最愛の兄弟たちよ、忍耐という善がいっそう輝くように、反対に不忍耐がどれほどの悪をもたらすかを考えてみよう。 なぜなら、忍耐がキリストの善であるように、不忍耐は悪魔の悪だからである。 そして、キリストが宿り留まる者が忍耐強く見出されるように、悪魔の邪悪がその心を所有した者は、常に不忍耐な者として存在する。
exordia ipsa denique uideamus.
それでは、その始まり自体を見てみよう。
diabolus hominem ad imaginem Dei factum inpatienter tulit: inde at perit primus et perdidit.
悪魔は、神の似姿に造られた人間を不忍耐にも容認できなかった。 そこから、彼は自ら最初に滅び、また(人間を)破滅させた。
Adam contra caeleste praeceptum cibi letalis inpatiens in mortem cecidit nec acceptam diuinitus gratiam patientia custode seruauit, et ut fratrem Cain perimeret sacrificii eius et muneris inpatiens fuit, et quod Esau de maioribus ad minora descendit, primatus suos per inpatientiam lentis amisit.
アダムは天の掟に反して、死をもたらす食物に対して不忍耐になり、死へと陥り、神から受け取った恵みを、忍耐を守り手として保たなかった。 また、カインが弟を殺すに至ったのも、彼の生け贄と捧げ物に対して不忍耐であったからであり、エサウがより大いなるものからより小さきものへと下り、不忍耐のためにレンズ豆によって長子の権利を失ったのも、同様である。
quid Iudaicus populus circa beneficia diuina perfidus et ingratus nonne quod a Deo primum recessit inpatientiae crimen fuit? dum Moysi cum Deo conloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum, nec umquam ab eadem inpatientia destitit quominus semper docilitatis et diuinae administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret.
神の恩恵に対して不信で恩知らずであったユダヤの民はどうであったか。 彼らが最初に神から離れ去ったのも、不忍耐の罪ではなかったか。 モーセが神と語り合っている間の遅れに耐えられず、異教の神々を要求することをあえてし、旅の先導者として雄牛の頭や地上の造り物を名指しするに至り、また、その同じ不忍耐から決してやめることなく、従順さと神の導きに対して常に不忍耐であり、自分たちの預言者たちやあらゆる義人たちを殺すことによって、ついに主の十字架と血にまで突進した。
inpatientia etiam in ecclesia haereticos facit et ad Iudaeorum similitudinem contra Christi pacem et caritatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit.
不忍耐はまた、教会の中に異端者を作り出し、ユダヤ人の類比において、キリストの平和と愛に対して反逆させ、敵対的で狂気じみた憎しみへと駆り立てる。
et ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam inpatientia destruit ad ruinam.
そして、個々のことを列挙して長くなることのないように言えば、忍耐がその業によって栄光のために築き上げるすべてを、不忍耐は破滅のためにことごとく破壊するのである。