§14Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, \'sed et repellit aduersa.
しかし、最愛の兄弟たちよ、忍耐は善いものを守るだけでなく、災いをも退けるのである。
Spiritui sancto fauens et caelestibus ac diuinis cohaerens contra facta carnis et corporis quibus anima expugnatur et capitur uirtutum suarum propugnaculo reluctatur.
聖霊に寄り添い、天上の神的なものに結びつきながら、魂が攻略され捕らえられる肉体と身体の行いに対して、みずからの徳の防壁をもって抗うのである。
inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intellegantur et cetera.
それでは、多くのうちの少しを見てみよう。 少ないことから残りのことも理解されるために。
adulterium, fraus, homicidium mortale crimen est.
姦淫、詐欺、殺人は致命的な罪である。
sit fortis et stabilis in corde patientia, nec adulterio sanctificatum corpus et Dei templum polluitur nec iustitiae dicata innocentia contagio fraudis inficitur nec post gestatam eucharistiam manus gladio et cruore maculatur.
心の中に忍耐が強く堅固にあらんことを。 そうすれば、聖別された体であり神の神殿であるものが姦淫によって汚されることもなく、正義に捧げられた無垢が詐欺の伝染によって犯されることもなく、聖体を授かった後に手が剣と血によって汚されることもない。
§15Caritas fraternitatis uinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide maior est, quae et opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna in regnis caelestibus permanebit.
兄弟愛の愛は、きずなであり、平和の土台であり、団結の維持と堅固さであり、それは希望や信仰よりも大きく、また善行や殉教に先立ち、天の王国において永遠に私たちとともに常にあり続けるものである。
tolle illi patientiam, et desolata non durat, tolle sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac uiribus perseuerat.
それから忍耐を取り去ってみよ、するとそれは見捨てられて存続しない。 耐え忍び我慢することの裏付けを取り去ってみよ、するとそれは根も力もなく、踏みとどまることはない。
apostolus denique cum de caritate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam iuncxit.
それゆえ使徒は、愛について語ったとき、それに耐え忍ぶことと忍耐を結びつけた。
caritas, inquit, magnanima est, caritas benigna est, caritas. non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
彼は言う。 「愛は寛大であり、愛は情け深く、愛は妬まず、高ぶらず、憤らず、悪を思わず、すべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え忍ぶ」と。
ostendit inde illam perseuerare tenaciter posse, quod nouerit omnia sustinere.
それによって、彼は、愛がすべてを耐え忍ぶことを知っているがゆえに、頑強に踏みとどまり得ることを示している。
et alio loco, sustinentes, inquit, inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis.
そして別の場所で、彼は言う。 「愛をもって互いに耐え忍び、平和の結びつきにおいて霊の調和を保つことに努めなさい」と。
probauit nec unitatem seruari posse nec pacem, nisi se inuicem fratres mutua tolerantia foueant et concordiae uinculum patientia intercedente custodiant.
彼は、兄弟たちが互いに相手を相互の耐え忍びによって支え、忍耐が介在することによって調和のきずなを守るのでなければ、団結も平和も保たれ得ないことを証明したのである。
§16Quid deinde, ut non iuras neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut accepta alapa et alteram maxillam uerberanti praebeas, ut fratri in te peccanti non tantum septuagies septies sed omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro aduersariis et persecutoribus precem facias, poterisne ista perferre nisi patientiae et tolerantiae firmitate? quod factum uidemus in Stephano, qui cum a Iudaeis ui et lapidibus necaretur, non sibi uindictam sed interfectoribus ueniam postulabat dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum.
さらに、誓わず悪口を言わないこと、奪われた自分のものを取り戻そうとしないこと、平手打ちを食らったときには叩く者にもう一方の頬をも向けること、あなたに対して罪を犯す兄弟に、七十七回だけでなく、およそすべての罪を許すこと、敵を愛すること、敵対者や迫害者のために祈ることを、忍耐と耐え忍ぶことの堅固さなしに、どうして耐え抜くことができようか。 このことがなされたのを、私たちはステファノのうちに見る。 彼はユダヤ人たちから暴力と石打ちによって殺されようとしていたとき、自分への復讐ではなく、殺害者たちへの許しを求めて、「主よ、この罪を彼らに負わせないでください」と言った。
sic esse oportuit primum martyrem Christi qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens non tantum praedicator esset dominicae passionis sed et patientissimae lenitatis imitator.
キリストの最初の殉教者はこのようであるべきであった。 彼は後に続く殉教者たちに栄光ある死をもって先んじることで、主の受難の宣教者であるだけでなく、きわめて忍耐強い柔和さの体現者となったのである。
quid dicam de ira, de discordia, de simultate, quae in christiano esse non debent? sit patientia in corde, et haec illic locum habere non possunt, aut si adire temptauerint, cito exclusa discedunt, ut domicilium pacificum perseueret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare.
怒り、不和、敵意について、これらはキリスト者のうちにあるべきではないが、何を言おうか。 心の中に忍耐があらんことを。 そうすれば、これらはそこに場所を持つことができず、あるいはもし侵入しようと試みても、すぐに締め出されて去っていく。 それによって、平和な住まいが心の中に保たれ、そこには平和の神が住まうことを喜ばれるのである。
admonet denique apostolus et docet dicens: nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in diem redemptionis.
それゆえ使徒は勧告し、教えて言う。 「あなたがたが贖いの日のために印を押された、神の聖霊を悲しませてはならない。
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis.
すべての苛立ち、怒り、憤り、叫び、罵りは、あなたがたから取り除かれねばならない」と。
si enim christianus a furore et contentione carnali tamquam de maris turbinibus excessit et tranquillus ac lenis in portu Christi esse iam coepit, nec iram nec discordiam debet intra pectus admittere cui nec malum pro malo reddere liceat nec odisse.
なぜなら、もしキリスト者が激しい怒りや肉的な争いから、いわば海の嵐から抜け出して、キリストの港においてすでに穏やかで柔和であり始めたのなら、悪に対して悪を返すことも憎むことも許されていない者として、胸の中に怒りも不和も受け入れてはならないからである。