Humanitext Reader

居普良 · 论忍耐的益处 §17-19

承受苦难的忍耐与不忍耐招致的毁灭

第 7 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了忍耐对于承受肉体脆弱和生活诸多苦难的必要性,并以约伯和托比为例进行论证。相反,作者通过引用亚当、该隐、以扫以及犹太人的历史,警告人们不忍耐所带来的致命邪恶与毁灭。

§17Nec non ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus quibus humanum genus cottidie fatigatur et quatitur patientia necessaria est.
同样地,对于人类每日所遭受的折磨与震撼的肉体之各种不便和身体频繁而残酷的痛苦,忍耐也是必需的。
nam cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit et cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate adque infirmitate corporea luctari semper et congredi, quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri.
因为既然在最初违背诫命时,身体的坚固与不朽一同逝去,虚弱与死亡一同来临,且除非不朽重新获得,坚固便无法恢复,所以在这肉体的脆弱与虚弱中,必须始终奋斗和交锋,而这奋斗与交锋,非靠忍耐的力量便无法承受。
examinandis autem nobis adque explorandis diuersi inportantur dolores et multiplex temptationum qualitas inrogatur de iacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum, de amissione carorum.
为了让我们受到检验与探索,各种痛苦被带给人类,多种多样的试炼被施加,如财产的丧失、发热的煎熬、创伤的折磨、亲人的逝去。
nec aliud magis iniustos discernit et iustos quam quod in aduersis per inpatientiam queritur et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est: in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum.
不义者与义者之间的区别,莫过于此:不义者在逆境中因不忍耐而抱怨和亵渎,而义者则在忍耐中被证明,正如经上所记:“在痛苦中要坚持,在你的卑微中保持忍耐,因为金银是在火中被检验的。
§18Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae uirtute prouectus.
” 约伯就是这样受检验并被证明的,并因忍耐的美德而被提升到赞美的最高峰。
quanta aduersus eum diaboli iacula emissa, quanta admota tormenta.
魔鬼向他发射了多少箭矢,施加了多少折磨!
iactura rei familiaris infligitur, numerosae subolis orbitas inrogatur: diues in censu dominus et in liberis pater ditior nec dominus repente nec pater est.
财产丧失的打击被施加,众多子女丧失的孤立被强加:在财产上富有的主人,在儿女上更富有的父亲,顿时既非主人,亦非父亲。
accedit uulnerum uastitas et tabescentes ac fluentes artus uermium quoque edax poena consumit.
接着是创伤的巨创,且驱虫这贪食的惩罚也消耗着他那日渐衰弱和流淌的肢体。
ac ne quid omnino remaneret quod non Iob in suis temptationibus experiretur, armat diabolus et uxorem illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in origine.
为了在约伯的试炼中不留下任何他未曾经历过的事,魔鬼甚至利用他那古老的邪恶伎俩武装了他的妻子,仿佛他能通过女人欺骗和迷惑所有人,就像他在起初所做的那样。
nec tamen Iob grauibus et densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio uictrice patientia praedicetur.
然而,约伯并未因这些沉重而密集的冲突而折服,以至于在那些痛苦与压力之中,凭借得胜的忍耐,神之祝福仍被颂扬。
Tobias quoque post iustitiae et misericordiae suae opera magnifica luminum amissione temptatus in quantum patienter caecitatem pertulit in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit.
托比在行了慷慨的正义与慈悲之业后,亦因丧失视力而受试炼,他越是忍耐地承受失明,便越是大大地以忍耐的赞美配得神的奖赏。
§19Adque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario inpatientia inportet consideremus nam ut patientia bonum Christi est, ita contra inpatientia malum diaboli est, et sicut in quo habitat et manet Christus patiens inuenitur, ita inpatiens semper existit cuius mentem diaboli nequitia possedit.
最亲爱的弟兄们,为了让忍耐之善更加显耀,让我们相反地考虑一下不忍耐带来何等之恶。 因为,正如忍耐是基督之善,相反地,不忍耐则是魔鬼之恶;且正如寓居并存留基督之人被发现是忍耐的一样,被魔鬼的邪恶占领心智之人始终是不忍耐的。
exordia ipsa denique uideamus.
让我们看看其起初。
diabolus hominem ad imaginem Dei factum inpatienter tulit: inde at perit primus et perdidit.
魔鬼不忍耐地容忍了那照着神的形象所造的人:因此他自己首先灭亡,并使人灭亡。
Adam contra caeleste praeceptum cibi letalis inpatiens in mortem cecidit nec acceptam diuinitus gratiam patientia custode seruauit, et ut fratrem Cain perimeret sacrificii eius et muneris inpatiens fuit, et quod Esau de maioribus ad minora descendit, primatus suos per inpatientiam lentis amisit.
亚当违背天上的诫命,因不忍耐于致命的食物而坠入死亡,且未能以忍耐为守护者来保守从神领受的恩典。 而该隐之所以杀死兄弟,也是因为不忍耐于其祭献与供物;以扫之所以从大降到小,也是因为不忍耐,因红豆汤而失去了长子的名分。
quid Iudaicus populus circa beneficia diuina perfidus et ingratus nonne quod a Deo primum recessit inpatientiae crimen fuit? dum Moysi cum Deo conloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum, nec umquam ab eadem inpatientia destitit quominus semper docilitatis et diuinae administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret.
犹太民族对神的恩惠表现得不忠与忘恩负义,难道他们最初背离神不是因为不忍耐之罪吗? 当他们不能忍受与神说话的摩西之迟延时,竟然敢于要求世俗的神明,将牛头和泥土的塑造物称为其旅途的引导者,且从未停止那同样的不忍耐,以至于始终不忍耐于顺从和神的指引,通过杀害自己的先知们和一切义人,乃至冲向了主的十字架与流血。
inpatientia etiam in ecclesia haereticos facit et ad Iudaeorum similitudinem contra Christi pacem et caritatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit.
不忍耐甚至在教会中制造了异端,并效法犹太人,反叛基督的和平与爱,迫使他们走向敌对和狂怒的仇恨。
et ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam inpatientia destruit ad ruinam.
为了不长篇大论地一一列举,凡是忍耐以其工作为荣耀所建立的一切,不忍耐都将其摧毁以致毁灭。

词汇与语法注释

  1. 17cum in illa prima... — 这里的连词 cum 引导虚拟语气从句(discesserit, uenerit, possit),解释了由于人类堕落导致身体虚弱的原因或背景情况(因果或历史的 cum 从句)。
  2. 17examinandis autem nobis adque explorandis — 这里的 examinandis 和 explorandis 是表示目的或意图的动形容词(gerundive),伴随着表示施事者的与格 nobis,译为“为了使我们受到检验与探索”。
  3. 18quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio uictrice patientia praedicetur — quominus 从句跟在表示阻碍或拒绝的动词(此处为被动语态的 frangitur,“被折服、被击碎”)之后,表示“不妨碍……”或“未曾阻止……”的结果,指约伯没有因受挫而停止赞美上帝的祝福。
  4. 19quominus semper docilitatis et diuinae administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret — 此处的 quominus 从句同样跟在表示停止或不做的动词 destitit(“停止、放弃”)之后,表示“未曾停止去……”的持续性结果。

引用这一段

居普良, 论忍耐的益处 §17-19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.humanitext-lat1:17-19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。