§8Quod uero non solum quaedam daemones futura praedicunt, uerum etiam quaedam mira faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia, cur non contemnatur a prudentibus, cum plerique iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua tantaque diuersis artibus possint, ut ea qui haec nesciunt nec aliquando uiderunt, etiam narrata ut credant? quam multa funiambuli ceterique theatrici artifices, quam multa opifices maximeque mechanici miranda fecerunt? num ideo meliores sunt bonis et sancta pietate praeditis hominibus? quae ideo commemoraui, ut qui haec sine peruicacia et sine uana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subiacenti crassiore materia uel sui quisque corporis uel terrae et aquae, lapidum atque lignorum metallorumque uariorum tanta quidam homines possunt, ut eos illi, qui haec non possunt, plerumque stupendo in sui comparatione diuinos uocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores. quanto maiora et mirabiliora pro subtilissimi corporis, hoc est aerii facultate ac facilitate daemones possint, cum tamen sint prauitate uoluntatis maximeque superbiae fastu et inuidentiae malitia spiritus inmundi atque peruersi! quantum autem ualeat aeris elementum, quo eorum corpora praeualent, ad multa uisibilia inuisibiliter molienda, mouenda, mutanda atque uersanda longum est nunc demonstrare et puto quod uel mediocriter consideranti facile occurrat.
しかし、悪霊たちがある未来を予言するだけでなく、いくつかの驚くべきことを行うということについて、まさに彼らの体の卓越性ゆえに、なぜそれが思慮ある人々によって軽んじられないことがあろうか。 多くの不義で堕落した人間たちが自らの体をそのように訓練し、様々な技術によって非常に多くのことができるため、これらを知らず一度も見合たことのない人々が、話に聞くだけでもそれを信じるほどであるというのに。 綱渡り師やその他の劇場の芸人たち、職人たち、とりわけ機械工たちが、いかに多くの驚くべきことを行ってきたことか。 だからといって、彼らは善良で聖なる敬虔さを備えた人間たちよりも優れているだろうか。 私がこれらのことを言及したのは、これらを頑迷さや無益な反抗心なしに熟考する人が、同時に次のことを考えるためである。 もし、下位にあるより粗大な物質から、自分自身の体であれ、大地や水、石や木、様々な金属であれ、ある人間たちが非常に多くのことをなしうるため、これらをなしえない人々が、彼らと比較して驚嘆するあまり、彼らを神のようだとしばしば呼ぶほどであるなら――もっとも、前者のうちある者は技術においてより強力であり、後者のうちある者は道徳においてより優れているのだが――、悪霊たちは、極めて微細な体、すなわち気体の体の能力と容易さゆえに、いかに大きな、より驚くべきことをなしうることか。 彼らは意志の邪悪さ、とりわけ傲慢の不遜と嫉妬の悪意に満ちた、汚れたかつ歪んだ霊であるというのに! しかし、彼らの体が凌駕している空気という元素が、多くの目に見えるものを目に見えない形で作り出し、動かし、変化させ、反転させるにあたって、いかに大きな力をもつかを示すことは、今は長くなるだろうし、並みの思慮をもつ者にとっても容易に思い浮かぶことだと私は考える。
§9Quae cum ita sint, primum sciendum est, quoniam de diuinatione daemonum quaestio est, illos ea plerumque praenuntiare, quae ipsi facturi sunt.
これらのことがそうである以上、第一に知られるべきは、悪霊たちの予言について問題になっているのであるから、彼らが予告することの大部分は、彼ら自身がこれから行おうとしていることだということである。
accipiunt enim saepe potestatem et morbos inmittere et ipsum aerem uitiando morbidum reddere et peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri.
実際、彼らはしばしば、病気を送り込み、空気そのものを損なうことで病的なものに変え、また、地上の便益の愛好者や不道徳な者たちに悪事を勧める権能を受け取るが、彼らの道徳について、自分がそのように勧めるなら彼らが同意するだろうと確信している。
suadent autem miris et inuisibilibus modis per illam subtilitatem corporum suorum corpora hominum non sentientium penetrando et se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium siue dormientium.
彼らは、自らの体のあの微細さによって、気づいていない人間の体に浸透し、起きているときであれ眠っているときであれ、ある想像上の幻影を通じて彼らの思考に自らを混入させるという、驚くべき、また目に見えない方法で勧める。
aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus uenire non possunt, ante praedicunt.
しかし時には、自らが行うことではなく、自然の兆候によって未来に起こることをあらかじめ知るが、それらの兆候は人間の感覚に達しえないものであり、それを事前に予言するのである。
neque enim quia praeuidet medicus, quod non praeuidet eius artis ignarus, ideo iam diuinus habendus est.
というのも、医師が、その技術に無知な者が予見できないことを予見するからといって、それゆえに直ちに彼を神の如き者とみなすべきではないからである。
quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani uel perturbata uel modificata temperie seu bonas seu malas futuras praeuidet ualitudines, sic daemon in aeris affectione atque ordinatione sibi nota, nobis ignota futuras praeuidet tempestates\'? aliquando et hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cura signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt atque hinc etiam multa futura praenuntiant, aliis uidelicet mira, qui ista disposita non nouerunt.
しかし、医師が人体の中の、乱され、あるいは調整された調和において、将来の健康状態が良いか悪いかを予見するのと同様に、悪霊が自らには知られ、我々には未知である空気の状態や秩序において、将来の嵐を予見するのだとしても、何の不思議があろうか。 時には、人間の意向が言葉として表されたものだけでなく、思考の中に抱かれたものをも、特定の兆候が魂から肉体へと表現されるときに、あらゆる容易さをもって完全に学び取り、ここからまた多くの未来を予告するのである。 すなわち、それらの意図された事柄を知らない他の人々にとっては驚くべきこととして。
sicut enim adparet concitatior animi motus in uultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur, quod intrinsecus agitur, ita non debet esse incredibile, si etiam leniores cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt.
実際、激しく興奮した心の動きが、内面で起こっていることを外面から人間にも認められるように表情に現れるのと同様に、より穏やかな思考であっても身体を通じていくつかの兆候を与え、それが人間の鈍い感覚では認識されえないが、悪霊たちの鋭い感覚には認識されうるということは、信じがたいことではないはずである。