§10Hac atque huius modi facultate multa daemones futura praenuntiant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam deus per sanctos angelos et prophetas operatur.
このような、またこれに類する能力によって、悪霊たちは多くの未来のことを予告するが、それでも、神が聖なる天使たちや預言者たちを通じて働きかけられるあの預言の高さは、彼らからはるか遠く離れている。
nam si quid de illa dei dispositione praenuntiant, audiunt.
なぜなら、もし彼らが神のあの取り決めについて何かを予告するのだとすれば、それは彼らが予告するために聞くからである。
ut praenuntient; et cum ea praedicunt, quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur;
そして、彼らがそこから聞いたことを告げるとき、彼らは欺くことも欺かれることもない。
ueracissima enim sunt angelica et prophetica oracula.
というのも、天使たちの、また預言者たちの神託は最も真実なものだからである。
sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur, ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, uerum etiam mali non taceant.
しかし、悪霊たちもまたそのようなことの幾分かを聞いて告げるということが、憤りをもって受け取られることがあるが、それはあたかも、人々に知られるために語られることを、善い人々だけでなく悪い人々も沈黙させないでおくことが、何かふさわしくないことであるかのようである。
cum in ipsis hominibus etiam uitae bonae praecepta uideamus pariter a iustis peruersisque cantari, non obesse aliquid, immo etiam prodesse ad maiorem notitiam famamque ueritatis, cum de illa etiam hi quidquid nouerunt dicunt, qui ei peruersis moribus contradicunt.
人間の間においてさえ、善い生き方の教えが正しい人々によっても邪悪な人々によっても同様に唱えられるのを我々が見ており、それ(邪悪な人々が唱えること)は何か不都合があるどころか、むしろ真理がより広く知られ、評判となるために役立つのであって、たとえ邪悪な道徳によってその真理に反対している人々であっても、自分たちがそれについて知っていることを語るのであるから、それと同じである。
in ceteris autem suis praedicationibus daemones plerumque falluntur et fallunt.
しかし、彼らのその他の予言において、悪霊たちはたいてい誤るか、あるいは欺いている。
falluntur quidem, quia, cum suas dispositiones praenuntiant, ex inprouiso de-. super aliquid iubetur, quod eorum consilia cuncta perturbet.
実際、彼らが誤るのは、彼らが自らの計画を予告するときに、上から不意に何かが命じられ、それが彼らのすべての計画を乱すからである。
uelut si aliquid disponant quilibet homines quibusque potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur idque facturos se esse promittant, at illi, penes quos maior potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant.
それはあたかも、何らかの権力に従属している任意の人間たちが、自らの上司たちが禁止しないだろうと考えてそれを行うことを約束したとしても、より大きな権力をもつ者たちが、別のより高い決定に基づいて、この配置され準備されたことのすべてを突然禁止するようなものである。
falluntur etiam in causis naturalibus — sicut medici et nautae et agricolae, sed longe acutius longeque praestantius pro aerii corporis sensu sollertiore et exercitatiore praenoscunt — quia et haec ab angelis deo summo pie seruientibus ex alia dispositione ignota daemonibus ex inprouiso ac repente mutantur.
彼らはまた、自然の原因においても誤る。 ――それは、医師や船乗りや農夫たちが、空気の体のもつ、より敏捷で鍛えられた感覚ゆえに、はるかに鋭く、はるかに卓越してあらかじめ知るのと同様であるが、――なぜなら、これらもまた、至高の神に敬虔に仕える天使たちによって、悪霊たちには未知の別の配置に基づいて、不意にかつ突然に変更されるからである。
tamquam si aliquid aegro extrinsecus accidat, quo moriatur, quem medicus ueris salutis praecedentibus signis uicturum esse promiserat;
あたかも、真の健康回復の先行する兆候に基づいて医師が生き延びるだろうと約束していた病人に、外部から何かが起こって死んでしまうかのようなものである。
aut si aeris qualitate praeuisa diu flaturum illum uentum nautarum aliqui praedixissent, cui dominus Christus cum discipulis nauigans, ut quiesceret, imperauit, et facta est tranquillitas magna;
あるいは、空気の状態を予見して、船乗りたちのある者が、あの風が長く吹き続けるだろうと予言していたとしても、弟子たちとともに航海していた主キリストが、静まるようにとその風に命じられ、大きな凪が生じたかのようなものである。
uel si agricola illo anno fructificaturam uitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numerum seminum callens, quo tamen anno eam uel inprouisa caeli intemperies arefaciat uel aliqua iussio potentioris eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praeuidentur, eadem maioribus et occultioribus causis inpedita mutantur.
あるいは、農夫がその年に特定の葡萄の木が実を結ぶだろうと約束し、大地の性質や種の数に精通していたとしても、まさにその年に不意な天候の不順がそれを枯らすか、あるいはより強力な者の何らかの命令がそれを根こそぎにするかのようなものである。 このように、悪霊たちの予知や予言に属する多くのこと、すなわち、より小さく、より日常的な原因によって未来に起こると予見されることも、より大きく、より隠された原因によって妨げられて変更されるのである。
fallunt autem etiam studio fallendi et inuida uoluntate, qua hominum errore laetantur.
しかし、彼らはまた、欺こうとする熱意と、人間の過ちを喜ぶ嫉妬深い意志によっても欺く。
sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando uel decepti fuerint uel mentiti.
しかし、崇拝者たちの間で自らの権威の重みを失わないために、彼らは、自分たちが騙されたり、嘘をついたりしたときには、自らの解釈者や兆候の推測者たちに罪が帰せられるように画策するのである。