§7Daemonum eam esse naturam, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant, celeritate etiam propter eiusdem aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter uincant.
悪霊たちの自然本性は、気体の体の感覚によって地上の体の感覚を容易に凌駕し、また、その同じ気体の体の優れた可動性のために、速度においても、いかなる人間や野生動物の走りだけでなく、鳥の飛行をも比類なく打ち負かすようなものである。
quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus attinet, praediti, hoc est acrimonia sensus et celeritate motus, multo ante cognita praenuntiant uel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur.
彼らは、気体の体に関する限りにおいてこれら二つのもの、すなわち感覚の鋭さと運動の速度を備えているため、地上の感覚の遅さゆえに人間が驚嘆するような事柄を、はるか前に知って予告し、あるいは告げる。
accessit etiam daemonibus per tam longum tempus. quo eorum uita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter breuitatem uitae prouenire.
また悪霊たちには、彼らの寿命が延びるほどの長い時間を通じて、寿命の短さゆえに人間に生じうるよりもはるかに大きな事物の経験が加わっている。
per has efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, uerum etiam multa mira faciunt.
気体の体の自然本性が得たこれらの効能によって、悪霊たちは多くの未来を予言するだけでなく、多くの驚くべきことを行う。
quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam, quibus seruiant et quibus diuinos honores deferant, arbitrantur instigante maxime uitio curiositatis propter amorem felicitatis falsae atque terrenae excellentiae temporalis.
人間はこれらを語ったり行ったりすることができないので、ある人々は、特に現世の一時的な幸福や地上の卓越性への愛のために、好奇心という欠点の唆しによって、彼らを自分たちが仕え、神的な栄誉を捧げるに値する者とみなすのである。
qui autem se ab his cupiditatibus mundant nec eis se ferendos rapiendosque permittunt, sed inquirunt et amant aliquid, quod eodem modo semper est, cuius participatione beati sint, primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praeualent.
しかし、これらの欲望から自らを清め、彼らに流され奪われるままに任せず、常に同じ仕方で存在し、その分有によって自らが幸福になるようなものを探求し愛する人々は、まず、悪霊たちがより鋭い身体の感覚において勝っているからといって、自分たちより上位に置かれるべきではないと考える。
aerii scilicet, hoc est subtilioris elementi, quia nec in ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa praesentiunt;
すなわち、気体の、つまり、より微細な元素の感覚においてである。 なぜなら彼らは、地上の体自体においてさえ、多くのことをより鋭く予知する獣たちを、自分たちより上位に置べきだとは考えないからである。
uelut sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic inuenit, ut ad eam capiendam ducatum quendam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu;
たとえば、鋭い嗅覚によって隠れている野生動物を見つけ出し、それを捕らえるために人間に道案内をするような、感覚の鋭い犬を。 それは決して精神のより賢明な理解力によるのではなく、身体のより鋭い感覚によるのである。
uel uulturem. quia proiecto cadauere ex inprouisa longinquitate aduolat: nec aquilam, quia sublimiter uolans de tanto interuallo natantem sub fluctibus piscem dicitur peruidere et grauiter aquis inlisa exertis pedibus atque unguibus rapere;
あるいは、大頭の鷲(禿鷹)が、死体が投げ捨てられると不意に遠くから飛んでくること。 あるいは、高く飛びながらこれほどの間隔から波の下を泳ぐ魚を見通し、水面に激しくぶつかって足を突き出し爪でそれをひったくると言われる鷲。
nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant nec aliquid earum, quo laedantur, adtingunt, cum eas homo uix experiendo cauere didicerit et multa innoxia, quod sint inexperta, formidet.
あるいは、自らの健康に有害な草の間を草を食べながら歩き回り、自らを害するようなものには一切触れない、他の多くの動物の類。 人間は経験することによってようやく避けることを学び、不慣れなために多くの無害なものを恐れるというのに。
unde conicere facile est, quanto possit in aeriis corporibus sensus esse acrior.
ここから、気体の体において感覚がいかに鋭くなりうるかを推測することは容易である。
nec ideo tamen daemones, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit.
しかし、それだからといって、思慮ある者が、それに恵まれている悪霊たちを善い人間より上位に置くべきだと判断することはない。
hoc et de corporum celeritate dixerim.
このことは体の速度についても言えるだろう。
et hac enim praestantia non solum a uolucribus homines, uerum etiam a multis quadrupedibus ita superantur, ut in eorum conparatione plumbei deputandi sint;
実際、この卓越性において人間は、鳥たちからだけでなく、多くの四足獣からも、彼らと比較すれば鉛のようだと見なされるべきであるほどに凌駕されている。
nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis, mansuefaciendis atque in suae uoluntatis usum commodumque redigendis non ui corporis, sed rationis imperant.
しかし、それだからといって、彼らがこれらの動物の類を自分たちより上位に置くべきだとは考えない。 人間は、それらを捕らえ、手なずけ、自らの意志の用途と便益に従わせるにあたって、身体の力によってではなく、理性の力によって支配しているからである。
Illam uero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt, ita contemnunt, qui haec uigilanter curant a uerissimae lucis ueritate discernere, ut nec malos senes plura expertos et ob hoc quasi doctiores ideo probi adulescentes sibi antecellere existiment nec medicos nec nautas nec agricolas,, quos prauae uoluntatis et iniquis moribus uiderint, ideo putent sibi esse praeferendos, quod illi de ualitudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum fructuumque generibus multa ita praenuntiant, ut harum rerum inexperto diuinare uideantur.
他方、悪霊たちのあの第三の能力、すなわち、長年の事物の経験によって、どのように多くのことをあらかじめ知り、予告するかを彼らが学んだということについては、これらのことを最も真なる光の真理から目覚めて区別しようと努める人々は、以下のように軽んじている。 すなわち、誠実な若者たちが、より多くの経験を積んでそれゆえにより学者らしく見える悪い老人たちを、自分たちより勝っているとはみなさないのと同様に、また、彼らが邪悪な意志と不義な道徳の持ち主であると見るとき、医師や船乗りや農夫を、彼らが、医師は健康について、船乗りは嵐について、農夫は樹木や作物の種類について、多くのことをこのようにあらかじめ予告し、これらの事柄に不慣れな者には予言しているかのように見えるという理由で、自分たちより優先されるべきだとは思わないのと同様である。