Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论魔鬼的占卜 §7

恶魔的三种能力及其预知能力的本质

第 3 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了恶魔所拥有的三种能力(感官的敏锐、运动的速度以及长期的经验)的本质,并通过动物以及人类专家(如医生、农夫)的例子,论证这些身体和经验上的优势并不意味着恶魔在精神上优于德行高尚的人。

§7Daemonum eam esse naturam, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant, celeritate etiam propter eiusdem aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter uincant.
恶魔的自然本性如此,以至于它们凭借气状身体的感官,轻易地超越了地上身体的感官;而且在速度上,由于该气状身体具有更卓越的活动性,它们不仅无与伦比地击败了任何人或野兽的奔跑,甚至击败了鸟类的飞行。
quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus attinet, praediti, hoc est acrimonia sensus et celeritate motus, multo ante cognita praenuntiant uel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur.
由于在涉及气状身体的层面上赋予了它们这两样东西——即感官的敏锐和运动的速度——它们能极早地预言或宣告那些它们早已知晓的事情,而人类由于地上感官的迟钝,对此惊叹不已。
accessit etiam daemonibus per tam longum tempus. quo eorum uita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter breuitatem uitae prouenire.
此外,恶魔在其生命所延伸的如此漫长的时间中,也获得了远比人类由于生命短暂而能得到的更丰富的关于事物的经验。
per has efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, uerum etiam multa mira faciunt.
通过气状身体本性所获得的这些效能,恶魔们不仅预言了许多未来的事情,而且还行了许多奇事。
quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam, quibus seruiant et quibus diuinos honores deferant, arbitrantur instigante maxime uitio curiositatis propter amorem felicitatis falsae atque terrenae excellentiae temporalis.
由于人类无法说出并做出这些事,有些人便认为它们值得服侍并向它们献上神圣的敬意,这主要是由于在对虚假且暂时的地上优越幸福的热爱中,受到好奇心这一缺陷的唆使。
qui autem se ab his cupiditatibus mundant nec eis se ferendos rapiendosque permittunt, sed inquirunt et amant aliquid, quod eodem modo semper est, cuius participatione beati sint, primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praeualent. aerii scilicet, hoc est subtilioris elementi, quia nec in ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa praesentiunt; uelut sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic inuenit, ut ad eam capiendam ducatum quendam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu; uel uulturem. quia proiecto cadauere ex inprouisa longinquitate aduolat: nec aquilam, quia sublimiter uolans de tanto interuallo natantem sub fluctibus piscem dicitur peruidere et grauiter aquis inlisa exertis pedibus atque unguibus rapere; nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant nec aliquid earum, quo laedantur, adtingunt, cum eas homo uix experiendo cauere didicerit et multa innoxia, quod sint inexperta, formidet.
然而,那些将自己从这些欲望中净化出来、不允许自己被它们裹挟和劫持,而是探求并热爱那总是以同样方式存在、且通过分享它而能获得幸福之事物的人,首先会考虑到,不能仅仅因为恶魔在更敏锐的身体感官上占优势,就认为恶魔应该被置于自己之上——即气状的、也就是说,更微细元素的感官——因为他们认为即使在地上的身体中,那些能更敏锐地预知许多事物的野兽也不该被置于自己之上;例如一只聪慧的猎狗,它凭借极其敏锐的嗅觉寻找隐藏的野兽,从而为人类捕捉它提供某种指引,这绝非凭着心灵更明智的理解力,而是凭着身体更敏锐的感官;或者一只秃鹫,当尸体被抛弃时,它从无法预料的远处飞来;或者一只鹰,据说它在高空飞翔时,能从极远的距离看清在波涛下游泳的鱼,并猛烈地撞击水面,伸出双脚和利爪将其抓走;或者其他许多动物,它们在对自己安全有害的草丛中游荡觅食,却绝不触碰任何会伤害它们的东西,而人类通过经验才勉强学会防范这些东西,并且由于没有经验而惧怕许多无害的东西。
unde conicere facile est, quanto possit in aeriis corporibus sensus esse acrior.
由此很容易推测,在气状身体中感官可以敏锐到何种程度。
nec ideo tamen daemones, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit.
然而,任何明智的人都不会因此认为,拥有这种能力的恶魔应当被置于善人之上。
hoc et de corporum celeritate dixerim.
关于身体的速度,我也可以这样说。
et hac enim praestantia non solum a uolucribus homines, uerum etiam a multis quadrupedibus ita superantur, ut in eorum conparatione plumbei deputandi sint; nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis, mansuefaciendis atque in suae uoluntatis usum commodumque redigendis non ui corporis, sed rationis imperant.
因为在这一卓越性上,人类不仅被鸟类,而且被许多四足动物如此超越,以至于与它们相比,人类应当被视为像铅一样沉重;然而,人类并不因此认为这些动物应该被置于自己之上,人类对它们的捕获、驯化以及使其服从于自己意志的用途和便利,不是靠身体的力量,而是靠理性的力量来支配的。
Illam uero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt, ita contemnunt, qui haec uigilanter curant a uerissimae lucis ueritate discernere, ut nec malos senes plura expertos et ob hoc quasi doctiores ideo probi adulescentes sibi antecellere existiment nec medicos nec nautas nec agricolas,, quos prauae uoluntatis et iniquis moribus uiderint, ideo putent sibi esse praeferendos, quod illi de ualitudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum fructuumque generibus multa ita praenuntiant, ut harum rerum inexperto diuinare uideantur.
至于恶魔的第三种力量,即通过长期的关于事物的经验,它们学会了如何预知和预言许多事情,那些警觉地致力于将这些事情与最真之光的真理区分开来的人是如此鄙视它,以至于正直的青年人既不认为那些经历更多、因而显得似乎更博学的邪恶老人超越了自己,也不认为那些他们看到具有邪恶意志和不义品格的医生、舵手或农夫应当被置于自己之上,仅仅因为医生预言许多关于疾病的事,舵手预言关于风暴的事,而农夫预言关于树木和作物的种类的事,以至于在对这些事物没有经验的人看来,他们就像是在预言一样。

词汇与语法注释

  1. 3Daemonum eam esse naturam, ut ... — 与指示词 eam 相呼应的 ut 从句,是表示结果或特征的名词性从句,用于具体说明恶魔的本性。
  2. 3quibus duabus rebus ... praediti — 作为连接用法的关系形容词 quibus 指代前文的两个要素(敏锐与速度),并与 duabus rebus 一起修饰分词 praediti。
  3. 3non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praeualent — praeponendos esse 是使用动形容词(接尾辞 -ndus)表示被动义务的“对格加不定式”结构(间接引语)。sibi 是表示行为主体或基准的与格。
  4. 4quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt — quod 从句是说明 Illam uero tertiam daemonum potentiam 内容的同格名词从句。在其内部嵌套了由 quemadmodum 引导的虚拟式间接疑问句。
  5. 4ut nec malos senes ... nec medicos nec nautas nec agricolas ... ideo putent sibi esse praeferendos — 基于 ita contemnunt ... ut 相关结构的极长的结果从句。其内部并列了两个现在时虚拟式动词:nec existiment 与 nec putent。

引用这一段

奥古斯丁, 论魔鬼的占卜 §7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a.humanitext-lat1:7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。