Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论魔鬼的占卜 §10

神的意志传达与恶魔预言的不确定性

第 5 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

恶魔偶尔通过听到神的安排来预告未来,但它们自己的预测很容易被突如其来的天界命令或自然变化所推翻,并且它们虚伪地将失败归咎于人类解释者。

§10Hac atque huius modi facultate multa daemones futura praenuntiant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam deus per sanctos angelos et prophetas operatur.
凭借这种以及诸如此类的能力,恶魔预告了许多未来的事情,然而,神通过圣天使和先知所行使的那种预言的高度,与它们相去甚远。
nam si quid de illa dei dispositione praenuntiant, audiunt. ut praenuntient; et cum ea praedicunt, quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur; ueracissima enim sunt angelica et prophetica oracula.
因为,如果它们对神的那个安排预告了什么,它们是因为听到了才去预告的;当它们预测从那里听到的事情时,它们既不欺骗,也不被欺骗;因为天使和先知的神谕是最真实的。
sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur, ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, uerum etiam mali non taceant.
然而,恶魔也听到并预测了某些此类事情,这引起了人们的愤慨,仿佛那些为了让人们知晓而说出来的话,不仅善人不能保持沉默,恶人也不能保持沉默,是一件不体面的事。
cum in ipsis hominibus etiam uitae bonae praecepta uideamus pariter a iustis peruersisque cantari, non obesse aliquid, immo etiam prodesse ad maiorem notitiam famamque ueritatis, cum de illa etiam hi quidquid nouerunt dicunt, qui ei peruersis moribus contradicunt.
因为在人类自身中,我们也看到善恶生活准则同样被义人和邪恶之人所歌颂,这没有任何妨碍,甚至反而有助于真理获得更大的知名度和声誉,因为即使是那些以邪恶品格反对真理的人,也会说出他们对此所知道的一切。
in ceteris autem suis praedicationibus daemones plerumque falluntur et fallunt.
然而,在它们的其他预测中,恶魔大多被欺骗且欺骗他人。
falluntur quidem, quia, cum suas dispositiones praenuntiant, ex inprouiso de-. super aliquid iubetur, quod eorum consilia cuncta perturbet.
它们被欺骗,是因为当它们预告自己的安排时,上头突然下达了某种命令,从而扰乱了它们所有的计划。
uelut si aliquid disponant quilibet homines quibusque potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur idque facturos se esse promittant, at illi, penes quos maior potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant.
就像服从于任何权力的任何人安排了某事,认为他们的上司不会禁止,并保证他们会去做,但那些拥有更大权力的人,根据另一个更高的决策,突然禁止了这件已经安排和准备好的全部事情。
falluntur etiam in causis naturalibus — sicut medici et nautae et agricolae, sed longe acutius longeque praestantius pro aerii corporis sensu sollertiore et exercitatiore praenoscunt — quia et haec ab angelis deo summo pie seruientibus ex alia dispositione ignota daemonibus ex inprouiso ac repente mutantur.
它们在自然原因上也同样被欺骗——就像医生、船员和农民一样,但恶魔凭借气状身体更敏捷、更熟练的感官,能预知得远为敏锐和卓越——因为这些事情也被虔诚侍奉至高神的天使们,根据恶魔所不知道的另一个安排,突然且出乎意料地改变了。
tamquam si aliquid aegro extrinsecus accidat, quo moriatur, quem medicus ueris salutis praecedentibus signis uicturum esse promiserat; aut si aeris qualitate praeuisa diu flaturum illum uentum nautarum aliqui praedixissent, cui dominus Christus cum discipulis nauigans, ut quiesceret, imperauit, et facta est tranquillitas magna; uel si agricola illo anno fructificaturam uitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numerum seminum callens, quo tamen anno eam uel inprouisa caeli intemperies arefaciat uel aliqua iussio potentioris eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praeuidentur, eadem maioribus et occultioribus causis inpedita mutantur.
就像如果有某种外部情况发生在一个病人身上,致其死亡,而医生之前根据真正痊愈的前兆曾承诺他会活下去一样;或者,如果预先看到了空气的状态,某些船员曾预言那场风会吹很久,而主基督与门徒乘船航行时,命令它平静下来,于是风浪就大大地平静了;或者,如果一个农民承诺某棵葡萄树在当年会结果,他确实精通土地的本性和种子的数量,但在当年,要么是突如其来的恶劣天气使其枯萎,要么是某个更强大者的某种命令将其连根拔起:同样,许多属于恶魔预知和预测的事情,虽然根据较小和较常见的原因被预见为未来会发生,但也会因受到更大和更隐秘原因的阻碍而改变。
fallunt autem etiam studio fallendi et inuida uoluntate, qua hominum errore laetantur.
然而,它们也会出于欺骗的热忱和嫉妒的意志而欺骗,它们以此因人类的犯错而欢喜。
sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando uel decepti fuerint uel mentiti.
但是,为了不让它们在崇拜者中失去权威的分量,它们使出手段,以便当它们或被欺骗或撒谎时,把罪责归咎于它们的解释者和它们迹象的推测者。

词汇与语法注释

  1. ¦15¦audiunt ut praenuntient — 带有虚拟式现在时 praenuntient 的目的从句 ut 悬挂在 audiunt 上,强调了恶魔为了预告而倾听的被动性质。
  2. ¦p.609¦non obesse aliquid, immo etiam prodesse — 此 “宾格加不定式” (A.C.I.) 结构从属于主句动词 uideamus,其逻辑主语是前文的整个事态 uitae bonae praecepta ... cantari(善恶生活准则被歌颂)。
  3. ¦10¦id agunt, ut ... culpa tribuatur — 习惯用语 id agere ut 意为“设法使……、致力于……”,其中 ut 从句(带有现在时被动虚拟式 tribuatur)作为代词 id 的同格名词从句发挥作用。

引用这一段

奥古斯丁, 论魔鬼的占卜 §10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a.humanitext-lat1:10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。