§9Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua cuiusque gente uel patria poscit sollemnitas sepulturae.
それでもなお、何人も自分の肉体を決して憎まないという、人間の心のあの情愛から、もし人々が自分の死後に、それぞれの民族や祖国において埋葬の儀礼が要求する何かが、自らの遺体に欠けることになると知るなら、彼らは人間として悲しみ、死後には自分たちに何の関係もない事柄を、死の前に自らの肉体のために恐れるのです。
contristantur ut homines et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inueniatur in Regnorum libris deus per prophetam minari alteri prophetae, qui eius transgressus est uerbum, quod non inferretur cadauer eius in sepulcrum patrum eius.
その結果、列王記において、神がある預言者(彼の言葉に背いた者)に対して、彼の遺体は父祖の墓に入らないだろうと、預言者を介して脅しているのが見出されるほどです。
quae scriptura sic se habet.
その聖句は次のようになっています。
haec dicit dominus: quia inoboediens fuisti ori domini et non custodisti mandatum quod tibi praecepit dominus deus tuus, et reuersus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadauer tuum in sepulcrum patrum tuorum.
「主はこう言われる。 お前は主の口の言葉に背き、お前の神、主がお前に命じられた命令を守らず、立ち戻って、パンを食べず水を飲むなとお前にお命じになったその場所でパンを食べ、水を飲んだのであるから、お前の遺体はお前の父祖の墓に葬られないであろう。
quanti haec poena pendenda sit, si secundum euangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est.
」この罰がどれほど重く評価されるべきであるかといえば、もし私たちが福音書に従って考えるなら――そこでは肉体が殺された後は、命なき肢体が苦痛を被ることを恐れる必要はまったくないと学んだのですが―― それは罰とさえ呼ばれるべきではありません。
si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri uel contristari uiuus, quod sensurus non erat mortuus;
しかし、もし自分の肉体に対する人間の情愛を考慮するなら、生きている者は、死んでしまえば感じることはないであろう事柄によって、それゆえに恐れたり悲しんだりした可能性がありました。
et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamuis cum fieret non doleret.
そして、それが行われているときには肉体は痛まないとしても、自分の肉体にそのようなことが起ころうとしていることを心が痛んでいたのですから、これこそが罰であったのです。
hactenus enim uoluit dominus seruum suum plectere, qui non sua contumacia spreuerat praeceptum eius inplere, sed aliena decipiente fallacia oboedire se credidit, quando non oboediuit.
実際、主はご自身の僕をこの限度においてのみ罰することをお望みになったのです。 その僕は、自らの傲慢さから主の命令を実行することを軽んじたのではなく、他人の欺く欺瞞によって、自分が従っていないときにも従っていると信じ込んでいたのですから。
neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum eius deinde anima raperetur, quandoquidem ipsum eius corpus idem leo qui occiderat custodiuit iumento etiam, quo uehebatur, inlaeso et simul cum illa inmani fera intrepida praesentia ad sui domini funus adstante.
というのも、彼の魂がその後タルタロスの苦罰へと連れ去られるほどに、彼が獣の噛み傷によって殺されたと考えるべきではないからです。 実に、彼を殺したまさにそのライオンが、彼が乗っていた家畜をも傷つけることなくその遺体そのものを守り、またその猛獣が恐れる様子のない佇まいで主人の葬儀にともに立ち会っていたのですから。
quo mirabili signo adparet hominem dei cohercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem.
この驚くべき印によって、神の人は死後に罰せられたというよりは、むしろ死に至るまで一時的に懲らしめられたことが明らかになります。
de qua re apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates mortesque multorum, si enim nos ipsos, inquit, iudicaremus, a domino non iudicaremur;
このことについて使徒は、特定の過ちのために多くの者の病や死について言及した際、こう言っています。 「もし私たちが自分自身を裁くなら、主から裁かれることはないであろう。
cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur.
しかし、私たちが裁かれるときには、この世とともに罪に定められないよう、主によって懲らしめられるのである。
eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepeliuit seque sepeliendum iuxta eius ossa curauit, ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum ueniret tempus, quando secundum illius hominis dei prophetiam Iosias rex Iuda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestauit.
」実際、彼を騙した者自身が、自分の墓に彼をきわめて丁重に葬り、かつ彼自身の骨の隣に自分が葬られるように手配しました。 それは、あの神の人の預言に従って、ユダの王ヨシヤがその土地において多くの死者の骨を暴き、彫像のために建てられていた不敬な祭壇をそれらの骨で汚す時が来たとき、自らの骨もまた容赦されることをそのように望んだからです。
pepercit quippe illi monumento, ubi iacebat propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura uiolata est.
実に、ヨシヤは三百年以上も前にこれらのことを預言していた預言者が横たわるあの墓を容赦し、彼のおかげで、彼を惑わした者の墓もまた暴かれることはありませんでした。
affectu namque illo, quo nemo umquam carnem suam odio habet, prouiderat cadaueri suo. qui occiderat mendacio animam suam.
なぜなら、偽りによって自らの魂を殺したその者は、何人も自分の肉体を決して憎まないというあの情愛によって、自らの遺体のためにあらかじめ配慮していたからです。
ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si iuxta eum iaceret, cuius sepulcrum nemo uiolaret.
したがって、誰もが本性的に自分の肉体を愛するというこのことから、前者の者にとっては、自分が父祖の墓に入らないであろうと知ることが罰となり、後者の者にとっては、誰もその墓を暴かないであろう者の隣に横たわるならば、自分の骨が容赦されるようにと、気遣いをもって見通すことになったのです。