§9Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua cuiusque gente uel patria poscit sollemnitas sepulturae. contristantur ut homines et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inueniatur in Regnorum libris deus per prophetam minari alteri prophetae, qui eius transgressus est uerbum, quod non inferretur cadauer eius in sepulcrum patrum eius.
然而,基于人类心灵的那种任何人都决不恨恶自己肉身的情感,如果人们得知在自己死后,自己的身体将缺少某些其所在民族或祖国的葬礼仪式所要求的程序,他们会作为凡人而感到忧伤,并在死前为他们死后与自身毫不相关的身体而担忧。 甚至于,在《列王纪》中发现,上帝借着一位先知威胁另一位违背了祂话语的先知,说他的尸体不得葬入他列祖的坟墓。
quae scriptura sic se habet. haec dicit dominus: quia inoboediens fuisti ori domini et non custodisti mandatum quod tibi praecepit dominus deus tuus, et reuersus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadauer tuum in sepulcrum patrum tuorum.
该圣经经文如下:“耶和华如此说:因为你违背了耶和华口中的话,没有遵守耶和华你上帝所吩咐你的命令,反倒回来,在耶和华吩咐你不可吃饼喝水的地方吃了饼喝了水,你的尸身必不得入你列祖的坟墓。
quanti haec poena pendenda sit, si secundum euangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est.
”如果我们要根据福音书来思考,这惩罚应当被评估到何种程度——在福音书中我们得知,身体被杀之后,完全没有必要害怕那毫无生气的肢体遭受痛苦—— 那它甚至不能被称为惩罚。
si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri uel contristari uiuus, quod sensurus non erat mortuus; et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamuis cum fieret non doleret.
但是,如果我们考虑到人类对自己肉身的情感,那么活着的人可能会因死者将无法感觉到的事情而感到恐惧或忧伤;而这正是惩罚,因为心灵为自己的身体将要遭遇此事而感到痛苦,尽管这事发生时它并不会感到痛苦。
hactenus enim uoluit dominus seruum suum plectere, qui non sua contumacia spreuerat praeceptum eius inplere, sed aliena decipiente fallacia oboedire se credidit, quando non oboediuit.
因为主只愿意将祂的仆人惩罚到如此程度,这位仆人并不是出于自己的傲慢而轻视去履行主的命令,而是由于他人的欺骗性谬误,在自己没有顺从时,却相信自己是在顺从。
neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum eius deinde anima raperetur, quandoquidem ipsum eius corpus idem leo qui occiderat custodiuit iumento etiam, quo uehebatur, inlaeso et simul cum illa inmani fera intrepida praesentia ad sui domini funus adstante.
因为决不应当认为,他被野兽咬死,以至于他的灵魂随后被夺去承受地狱(Tartarus)的刑罚。 因为,杀他的那只狮子亲自守护着他的遗体,甚至他所骑的牲口也未受伤害,并且那野兽以毫无惧色的姿态一同守候在它主人的葬礼旁。
quo mirabili signo adparet hominem dei cohercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem.
通过这一奇妙的迹象,显而易见,这位上帝之仆人,是在今世被管教以致于死,而不是在死后受罚。
de qua re apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates mortesque multorum, si enim nos ipsos, inquit, iudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur.
关于此事,使徒在因某些过犯而提到许多人的软弱和死亡时,说道: “我们若是审判自己,就不至于被主审判;但我们受审的时候,乃是受主的管教,免得我们和世人一同定罪。
eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepeliuit seque sepeliendum iuxta eius ossa curauit, ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum ueniret tempus, quando secundum illius hominis dei prophetiam Iosias rex Iuda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestauit.
”事实上,那欺骗了他的先知,将他相当体面地葬在自己坟墓里,并安排自己也葬在他的骨头旁,他如此希望在那个时候,即根据那位上帝之人的预言,犹大王约西亚在那地挖掘出许多死人的骨头、并用这些骨头玷污了为雕刻偶像而建立的亵渎祭坛之时,自己的骨头也能得到宽免。
pepercit quippe illi monumento, ubi iacebat propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura uiolata est.
因为约西亚确实宽免了那座坟墓,那里躺着在三百多年前预言了这些事的先知;因着他的缘故,那诱惑了他的先知的墓地也未被侵扰。
affectu namque illo, quo nemo umquam carnem suam odio habet, prouiderat cadaueri suo. qui occiderat mendacio animam suam.
因为那个用谎言杀死了自己灵魂的人,因着那任何人都决不恨恶自己肉身的情感,而已为他自己的遗体做好了预先的防范。
ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si iuxta eum iaceret, cuius sepulcrum nemo uiolaret.
因此,基于每个人都本能地爱护自己的肉身,对于前者来说,得知自己不得葬入列祖的坟墓是一种惩罚;而对于后者来说,则是一项关切,以期如果他躺在那个无人敢侵扰其坟墓的人身旁,他自己的骨头也能得到宽免。