§7Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc, quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit.
それゆえ、信仰深い母親が亡くなった信仰深い息子の遺体を殉教者の聖堂に置くことを望んだとき、もし彼女がその息子の魂が殉教者の功徳によって助けられると信じたのであるなら、このように信じたこと自体がある種の懇願であり、もし何かが益となったのであれば、これが益となったのです。
et quod ad idem sepulcrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus.
そして、彼女が心の中で同じ墓に立ち返り、祈りをもって息子をますます委ねるということも、死者の霊を助けるのは、死んだ肉体がある場所ではなく、その場所の記憶から生じる母親の生きた愛情なのです。
simul enim et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem precantis adtingit.
というのも、誰が、そして誰に委ねられているのかということが同時に、祈る者の敬虔な心に、決して無駄ではなく触れるからです。
nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus.
なぜなら、祈る人々は、膝をかがめるとき、両手を広げるとき、あるいは地面にひれ伏すとき、また何か他の目に見える行為をするとき、自分たちの肉体の肢体をもって懇願者にふさわしいことを行うからです。 彼らの目に見えない意志や心の意図は神に知られており、神は人間の心がご自身に開かれるためにこれらの兆候を必要とされるわけではないのですが。
sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos fecit augetur, ac per hoc cordis affectus.
しかし、これによって人間は、より謙虚に、かつより熱烈に祈り、嘆き求めるよう自分自身をさらに奮い立たせるのであり、どういうわけか、これらの肉体の動きは心の先行する動きなしには起こり得ないものであるにもかかわらず、それらが外側で目に見える形で再び行われると、それらを引き起こした内なる目に見えない動き、ひいては心の愛情が増大するのです。
qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt crescit.
それらの行為がなされるために先行したその愛情は、それらがなされたことによって成長するのです。
uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi conpungitur, sternitur.
しかしながら、もし誰かが自分の肢体をもってこれらのことができないほどに、拘束され、あるいは縛り付けられているとしても、だからといって内なる人間が祈らないわけではなく、彼が悔い改める最も隠された部屋において、神の目の前にひれ伏すのです。
ita etiam cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, tamen etiamsi non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare.
このように、死者の霊のために神に懇願する者にとって、自分の亡き人の遺体をどこに置くかが非常に大きな違いをもたらすとしても――なぜなら、先行する愛情が聖なる場所を選び、そこに肉体が置かれたとき、思い出された聖なる場所が、先行していた愛情を新たにしかつ増大させるからです――それでも、たとえ自分の敬虔な心が選んだ場所に愛する人を埋葬することができないとしても、その人を委ねるための必要な懇願を断念しては決してなりません。
ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne expectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat.
なぜなら、死者の肉体がどこに横たわっていようと、あるいは横たわっていまいと、霊のために安息が獲得されねばならないからです。 霊はそこから去るとき、自分がどのような状態に、すなわち善き状態にあるか悪き状態にあるかに関心を持ち得る感覚を自ら携え去ったのであり、自分が去る際に取り去り、戻る際に返すことになる、かつて自ら命を与えていたあの肉体から、自分の命が助けられることを期待してはいません。 なぜなら、肉体が霊のためにではなく、霊が肉体のために、復活そのものの功徳を、それが罰のためにであれ栄光のためにであれ生き返るように、獲得するからです。
§8Legimus in ecclesiastica historia, quam graece scripsit Eusebius et in latinam linguam uertit Rufinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata eosdemque cineres fluuio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos.
私たちは、エウセビオスがギリシア語で書き、ルフィヌスがラテン語に翻訳した『教会史』において、ガリアにおける殉教者たちの遺体が犬たちに晒され、犬の食べ残しや死者の骨が完全に消費されるまで火で焼かれ、それらの灰が、いかなる種類の記念も残らないように、ローヌ川に撒かれたことを読みます。
quod non ob aliud credendum est diuinitus fuisse permissum, nisi ut discerent christiani in confitendo Christum, dum contemnunt hanc uitam, multo magis contemnere sepulturam.
このことが神によって許されたのは、キリスト教徒たちがキリストを告白するにあたって、この命を軽んじる一方で、埋葬をさらに一層軽んじることを学ぶためであったと信じるべきです。
hoc enim quod ingenti saeuitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum uictoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur.
なぜなら、殉教者たちの肉体に対して多大な残虐さをもってなされたこのことが、彼らに何らかの害を及ぼし、彼らの最も勝利に満ちた霊が祝福されて休むことを妨げるのであったなら、それは決してなされるままにはされなかったはずだからです。
re ipsa ergo declaratum est non ideo dixisse dominum: nolite timere eos qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum, sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem uiuentium perueniret, nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum. quo minus integra resurgerent, pertineret.
実際、事実そのものによって明らかにされたのは、主が「体は殺しても、その後、それ以上何もできない者たちを恐れるな」と言われたのは、主が死んだご自身の者たちの肉体に対して彼らが何かをすることを許さないつもりであったからではなく、彼らが何をすることを許されようとも、死者のキリスト教的な幸福を損なうようなことは何もなされず、死後に生きている者たちの感覚にそこから届くものは何もなく、彼らが不完全に復活するような、肉体そのものの損害に関わることは何もないからだ、ということです。