Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论对死者的关怀 §7-8

安葬地点的记忆与祈祷之心及遗体的命运

第 4 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

作者解释了身体姿势和对安葬地点的关注如何增强祈祷之情,并强调即使无法实现理想的安葬,也不应停止祈祷。他援引殉教者遗体遭毁坏的历史事例,表明肉身的遭遇绝不会损害死者灵魂的福乐。

§7Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc, quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit.
因此,当一位虔诚的母亲渴望将她去世的虔诚儿子的遗体安放在殉教者的圣堂中时,如果她确信他的灵魂能因殉教者的功德而获得帮助,那么她如此相信的这一事实本身就是一种祈愿,而这如果能带来任何益处的话,便已带来了益处。
et quod ad idem sepulcrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus.
至于她在心中回到同一个墓穴,并用祈祷越来越多地托付她的儿子,帮助死者灵魂的并不是死尸所在的场所,而是母亲因对那场所的记忆而生起的鲜活情感。
simul enim et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem precantis adtingit.
因为同时,是谁被托付以及被托付给谁,这无疑不会毫无成效地触动祈祷者虔敬的心灵。
nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus.
因为祈祷者在屈膝、展手或俯伏于地,以及进行其他任何可见的行为时,也是用自己的身体肢体做出合乎祈求者身份的事,尽管他们那不可见的意愿和内心的意图已为上帝所知,且上帝并不需要这些迹象来让人的心灵向祂敞开。
sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos fecit augetur, ac per hoc cordis affectus. qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt crescit.
但人因此能更进一步地激发自己,去更谦卑、更热切地祈祷与哀告;并且不知为何,虽然身体的这些动作若没有心灵先行的运动就无法发生,但当这些动作再次于外在、可见地产生时,那产生它们的内在、不可见的运动便得以增强,从而内心的情感也随之增强,那为了使这些行为产生而先行的情感,因着这些行为的完成而增长。
uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi conpungitur, sternitur.
然而,如果有人被如此限制或束缚,以至于无法用自己的肢体做出这些动作,这并不意味着内在的人不祈祷,他仍在上帝眼前、在他那痛悔的心灵最隐秘的内室里俯伏。
ita etiam cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, tamen etiamsi non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare.
同样,虽然对于为死者之灵向上帝祈愿的人来说,将亡者的遗体安放在何处有着极大的关系——因为先行的情感选择了一个圣洁的场所,且当遗体安置于彼处时,那被回想起来的圣洁场所便会更新并增强那曾先行的情感——然而,即使他无法将所爱之人安葬在他虔敬的心灵所选择的地方,也绝不应当停止在托付亡者时所必需的祈愿。
ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne expectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat.
因为无论死者的肉身安卧于何处或不卧于何处,都必须为那灵魂获得安息。 当灵魂离开肉身时,它便随身带走了那能使其关注自身处于福中还是祸中的知觉,它也不指望自己的生命能得到那肉身的帮助,而这肉身先前正是由灵魂赋予生命、随其离去而被夺走、并随其归来而将重新获得的。 因为并非肉身为灵魂,而是灵魂为肉身,赢得了复活本身的功德,无论这复活是复生以受罚,还是复生以得荣耀。
§8Legimus in ecclesiastica historia, quam graece scripsit Eusebius et in latinam linguam uertit Rufinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata eosdemque cineres fluuio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos.
我们在由尤西比乌斯用希腊语撰写、并由鲁菲努斯翻译成拉丁语的《教会历史》中读到:在高卢,殉教者的遗体被丢给狗,狗的残羹和死者的骨头被火焚烧直至完全耗尽,而这些骨灰被洒入罗讷河,免得留下任何形式的纪念。
quod non ob aliud credendum est diuinitus fuisse permissum, nisi ut discerent christiani in confitendo Christum, dum contemnunt hanc uitam, multo magis contemnere sepulturam.
应当相信,此事在神圣意旨下被允许发生,无非是为了让基督徒在宣认基督时,既轻视今生,便更要学会轻视埋葬。
hoc enim quod ingenti saeuitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum uictoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur.
因为,这极其残忍地施加在殉教者遗体之上的事,如果对他们有任何伤害,以至于他们那最得胜的灵魂无法获得那么福乐的安息,这事无疑是不会被允许发生的。
re ipsa ergo declaratum est non ideo dixisse dominum: nolite timere eos qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum, sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem uiuentium perueniret, nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum. quo minus integra resurgerent, pertineret.
因此在现实本身中表明了,主之所以说:“不要怕那些杀身体、以后不能再做什么的”,并不是因为祂不打算允许仇敌对祂已死之仆人的遗体做任何事,而是因为,无论他们被允许做什么,都不会产生任何能减少死者基督徒福乐的事,死后活着的知觉也不会从中感受到任何东西,甚至对于身体本身也不会产生任何损害,以致它们不能完好地复活。

词汇与语法注释

  1. 5et quod ad idem sepulcrum recurrit animo — quod 引导的从句(“至于她在心中回到同一个墓穴……”)起到了名词性从句的作用,作为主题引入,或与后文的 affectus 构成同位关系,具体解释其表现形式。
  2. 5qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt crescit — 关系代名词 qui 的先行词是前文的 interior inuisibilis [motus](或 affectus),主动词是 crescit。此处插入了两个从句 ut fierent ista(目的从句“为了使这些产生”)和 quia facta sunt(原因从句“因为它们已经产生”),以对比的方式简洁地表达了一种双向的关联,即先于身体动作的内在运动,反而会因为这些动作的实际完成而进一步增强。
  3. 6non ideo dixisse dominum ... quod non esset permissurus ... sed quoniam — 句式采用 non ideo... quod [虚拟语气]... sed quoniam [间接引语中的虚拟语气]。通过 quod 引导的虚拟语气排除一个错误的原因,再通过 sed quoniam 给出真实的原因。整句置于“对格+不定式”结构(non ideo dixisse dominum...)中,因此原因从句中的动词(esset permissurus 和 fieret)因间接引语而采用虚拟语气。

引用这一段

奥古斯丁, 论对死者的关怀 §7-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.humanitext-lat1:7-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。