§21Talem fuisse credendum est illum Iohannem monachum, quem de belli ciuilis euentu maior Theodosius consuluit imperator: habebat quippe etiam prophetiam.
大テオドシウス皇帝が内戦の結末について諮問したあの修道士ヨハネも、そのような人物であったと信じるべきである。 というのも、彼には予言の賜物もあったからである。
neque enim singulos singula munerum istorum, sed etiam plura unum habere posse non ambigo.
これらさまざまな賜物のうち、一人が一つだけを持つのではなく、複数を一人で持ちうるということは疑い得ない。
Iohannes ergo iste cuidam mulieri religiosissimae inpatienter eum uidere cupienti atque ut hoc inpetraret per maritum suum uehementer instanti, cum ille nollet, quoniam id numquam permiserat feminis, uade, inquit, dic uxori tuae, uidebit me nocte proxima, sed in somnis.
さて、このヨハネは、彼に会うことをひたすら望み、夫を通じてこれを叶えようと激しく求めたある極めて信心深い女性に対して、女性には決して直接会うことを許さなかったので、「行って、お前の妻に言いなさい。 明晩、私を見るであろう。 しかし夢の中でだ」と言った。
et factum est: monuitque illam quidquid fidelem coniugatam moneri oportebat.
そしてその通りになった。 そして彼女に、忠実な人妻として諭されるべき一切のことを諭した。
quae cum euigilasset, talem se uidisse hominem dei uiro suo, qualem ille eum nouerat, et quid ab illo audierit, iudicauit.
彼女は目覚めると、夫がよく知っている通りの姿の神の人を自分が見たこと、そして彼から何を聞いたかを、夫に伝えた。
qui hoc ab eis conperit, retulit mihi, uir grauis et nobilis et dignissimus credi.
彼らからこのことを直接聞いた、信頼するに最もふわしい高貴で厳格な人物が、私に語ってくれたのである。
sed si illum sanctum monachum ipse uidissem, quia, sicut fertur, patientissime interrogabatur et sapientissime respondebat, quaesissem ab eo, quod ad istam pertinet quaestionem, utrum ipse ad illam feminam uenisset in somnis, id est spiritus eius in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie nostri corporis somniamus, an ipso aliud agente uel, si dormiebat, aliud somniante siue per angelum siue quocumque alio modo in mulieris somnio talis facta sit uisio, atque id futurum, ut ipse promitteret, prophetiae spiritu reuelante praesciuerit.
しかし、もし私がその聖なる修道士に自ら会っていたなら、彼は(伝えられるところによれば)非常に辛抱強く尋問に応じ、極めて賢明に答えたとのことであるから、この問題に関して彼に尋ねたであろう。 すなわち、彼自身が夢の中で彼女のもとに赴いたのか、つまり、私たちが夢の中で自分自身の肉体の姿を見るように、彼自身の肉体の姿をした彼の霊が赴いたのか、それとも、彼自身は別のことをしているか、あるいは眠っていて別の夢を見ている間に、天使を通じてか、あるいは他の何らかの方法で女性の夢の中にそのような幻影が生じ、そして、彼自身が約束したようにそれが起こるであろうということを、予言の霊が啓示することによってあらかじめ知っていたのか、ということである。
si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura, et dei munere, non propria facultate;
なぜなら、もし彼自身が夢を見ている者に居合わせたのだとすれば、それは確実に自然によるのではなく、驚くべき恵みによるものであり、彼自身の能力ではなく、神の賜物によるものだからである。
si autem ipso aliud agente, siue dormiente et uisis aliis occupato, cum mulier uidit in somnis, profecto tale aliquid factum est, quale illud est, quod in apostolorum Actibus legimus, ubi dominus Iesus loquitur Ananiae de Saulo et indicat ei, quod Saulus uidit ad se uenientem Ananiam, cum hoc Ananias ipse nesciret.
しかし、もし彼自身が別のことをしていたか、あるいは眠っていて他の幻影に没頭していた時に、女性が夢の中で見たのだとすれば、確かにそれは、私たちが使徒言行録で読むあの出来事と同様のことが起こったのである。 そこでは、主イエスがサウロについてアナニアに語り、アナニア自身がそれを知らなかったにもかかわらず、サウロが自分のもとにアナニアがやって来るのを見た、と彼に告げている。
quodlibet horum mihi responderet ille homo dei, et de martyribus ab illo pergerem quaerere, utrum ipsi adsint in somnis uel quocumque alio modo uidentibus eos in qua figura uoluerint, et maxime quando ab eis se torqueri daemones in hominibus confitentur et rogant eos, ut pareant sibi, an ista fiant dei nutu per angelicas potestates in honorem commendationemque sanctorum ad utilitatem hominum illis in summa quiete positis et ad alia longe meliora uisa uacantibus seorsum a nobis orantibusque pro nobis;
この神の人がこれらのうちのどちらを私に答えようとも、私は彼からさらに殉教者たちについて尋ねただろう。 すなわち、殉教者たち自身が、夢の中で、あるいは他の何らかの方法で、彼らを見る者たちの前に望みの姿で現れるのか、とりわけ、悪霊たちが人々の中で、殉教者たちから苦しめられていると告白し、自分たちを容赦してくれるよう懇願するときに、そうであるのか、それとも、これらのことが、聖なる者たちへの敬意と推奨のために、また人々の有益のために、神の意志によって天使の力を通じて行われ、聖なる者たち自身は最高の静寂の中に置かれ、私たちから離れて私たちのために祈りつつ、はるかに優れた他の幻影に没頭しているのか、ということである。
nam Mediolani apud sanctos Protasium et Geruasium martyres expresso nomine sicut defunctorum, quos eodem modo commemorabant, adhuc uiuum daemones episcopum confitebantur Ambrosium atque ut sibi parceret obsecrabant illo aliud agente atque hoc cum ageretur omnino nesciente;
実際、ミラノの聖プロタシウスとゲルウァシウスの殉教者たちのところで、同じように記念されていた死者たちと同じように、悪霊たちは当時まだ生きていたアンブロシウス司教の名をはっきりと口にして、彼が別のことをしており、そのようなことが行われていることを全く知らなかったにもかかわらず、自分の名を告白して慈悲を乞うた。
an uero aliquando per ipsam praesentiam martyrum fiant ista, aliquando per angelorum;
それとも、ある時は殉教者自身の臨在によって、ある時は天使の臨在によってこれらのことが行われるのか。
et utrum possint uel quibus signis possint a nobis duo ista discerni, an ea sentire ac diiudicare non ualeat, nisi qui habeat illud donum per dei spiritum diuidentem propria unicuique prout uult: dissereret mihi, ut arbitror, ille Iohannes haec omnia, sicut uellem, ut aut eo docente discerem et ea quae audirem uera et certa esse cognoscerem, aut ego crederem quae nescirem illo dicente quae sciret.
そして、それら二つのことが私たちによって見分けられうるのか、いかなる印によって見分けられうるのか。 それとも、聖霊が望むままに各々に独自のものを分配されることによって与えられる、あの賜物を持つ者でなければ、これを感じ、かつ見分けることはできないのか。 私が思うに、あのヨハネは、これらすべてを私が望む通りに論じてくれたであろう。 そうすれば、私は彼から教えられて、聞く事柄が真実であり確実であることを知るか、あるいは、彼が知っていることを語るのを私は知らぬまま信じただろう。
quodsi mihi forsitan de sancta scriptura responderet ac diceret: altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae tibi praecepit dominus, illa cogita semper, id etiam gratanter acciperem.
しかし、もし彼が聖書から私に「あなたにとって高すぎることを求めるな、あなたにとって強すぎることを探るな。 ただ、主があなたに命じられたことを常に考えよ」と答えたとしても、私はそれをも喜んで受け入れたであろう。
non enim paruus est fructus, si aliqua obscura et incerta, quae conprehendere non ualemus, clarum saltem certumque sit nobis non esse quaerenda, et quod unusquisque uult discere putans prodesse si sciat, discat non obesse, si nesciat.
なぜなら、私たちが理解できないような、ある曖昧で不確かな事柄を、私たちが求めるべきではないということが、せめて明白かつ確実になること、そして、それぞれが知れば有益であると思って学びたがる事柄が、知らなくても害にはならないと学ぶことは、決して小さな果実ではないからである。