Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论对死者的关怀 §21

修道士约翰托梦显现与圣徒的出现方式

第 12 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

奥古斯丁引用了曾受狄奥多西皇帝咨询的修道士约翰在梦中规劝一名妇人的轶事,并思考如果自己能向约翰提问,会如何探究梦中圣徒的显现以及殉教者和天使的作用。

§21Talem fuisse credendum est illum Iohannem monachum, quem de belli ciuilis euentu maior Theodosius consuluit imperator: habebat quippe etiam prophetiam.
我们应该相信,那位大狄奥多西皇帝曾就内战的结果进行过咨询的修道士约翰,就是这样的人:因为他也拥有预言。
neque enim singulos singula munerum istorum, sed etiam plura unum habere posse non ambigo.
而且我不怀疑,一个人不仅可以单独拥有这些赐予中的一种,甚至可以拥有多种。
Iohannes ergo iste cuidam mulieri religiosissimae inpatienter eum uidere cupienti atque ut hoc inpetraret per maritum suum uehementer instanti, cum ille nollet, quoniam id numquam permiserat feminis, uade, inquit, dic uxori tuae, uidebit me nocte proxima, sed in somnis.
于是,这位约翰对一个极虔诚的妇人说——她正焦急地渴望见到他,并通过她的丈夫极力促成此事,而他不愿意,因为他从未允许过女性直接相见——他说:“去,告诉你妻子,明晚她会见到我,但要在梦中。
et factum est: monuitque illam quidquid fidelem coniugatam moneri oportebat.
”事情果然发生了:他规劝了她一个忠实的人妻所应当被规劝的一切。
quae cum euigilasset, talem se uidisse hominem dei uiro suo, qualem ille eum nouerat, et quid ab illo audierit, iudicauit.
当她醒来时,她向丈夫表明,她看到了一个与她丈夫所了解的一模一样的上帝之人,并告诉丈夫她从他那里听到了什么。
qui hoc ab eis conperit, retulit mihi, uir grauis et nobilis et dignissimus credi.
那从他们那里得知此事并转告给我的,是一位庄重、高贵且最值得信赖的人。
sed si illum sanctum monachum ipse uidissem, quia, sicut fertur, patientissime interrogabatur et sapientissime respondebat, quaesissem ab eo, quod ad istam pertinet quaestionem, utrum ipse ad illam feminam uenisset in somnis, id est spiritus eius in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie nostri corporis somniamus, an ipso aliud agente uel, si dormiebat, aliud somniante siue per angelum siue quocumque alio modo in mulieris somnio talis facta sit uisio, atque id futurum, ut ipse promitteret, prophetiae spiritu reuelante praesciuerit.
但是,如果我亲自见过那位神圣的修道士,因为据传,他极有耐心地接受询问并极其智慧地回答,我就会向他询问有关这问题的事:是他自己亲自在梦中来到了那妇人身边,即他的灵魂以他身体的形象出现,就像我们在梦中梦见我们自己具有身体的形象一样,还是他自己正在做别的事,或者如果他正在睡觉,正在梦着别的事,而通过天使或以其他任何方式,在妇人的梦中产生了这样的异象,并且由于预言之灵的启示,他预先知道这事将会发生,正如他自己所承诺的那样。
si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura, et dei munere, non propria facultate; si autem ipso aliud agente, siue dormiente et uisis aliis occupato, cum mulier uidit in somnis, profecto tale aliquid factum est, quale illud est, quod in apostolorum Actibus legimus, ubi dominus Iesus loquitur Ananiae de Saulo et indicat ei, quod Saulus uidit ad se uenientem Ananiam, cum hoc Ananias ipse nesciret.
因为,如果他自己临在于梦境中,他当然是通过奇妙的恩典而非自然,通过上帝的恩赐而非其自身的能力做到这一点的;但如果他正在做别的事,或者正在睡觉并忙于其他的异象,而妇人在梦中见到了他,那么确实发生了类似于我们在《使徒行传》中所读到的事情,在那里主耶稣对亚纳尼亚谈到扫罗,并向他表明扫罗看到了亚纳尼亚来到他面前,尽管亚纳尼亚自己并不知道这事。
quodlibet horum mihi responderet ille homo dei, et de martyribus ab illo pergerem quaerere, utrum ipsi adsint in somnis uel quocumque alio modo uidentibus eos in qua figura uoluerint, et maxime quando ab eis se torqueri daemones in hominibus confitentur et rogant eos, ut pareant sibi, an ista fiant dei nutu per angelicas potestates in honorem commendationemque sanctorum ad utilitatem hominum illis in summa quiete positis et ad alia longe meliora uisa uacantibus seorsum a nobis orantibusque pro nobis; nam Mediolani apud sanctos Protasium et Geruasium martyres expresso nomine sicut defunctorum, quos eodem modo commemorabant, adhuc uiuum daemones episcopum confitebantur Ambrosium atque ut sibi parceret obsecrabant illo aliud agente atque hoc cum ageretur omnino nesciente; an uero aliquando per ipsam praesentiam martyrum fiant ista, aliquando per angelorum;
无论那位上帝之人对这些回答我哪一个,我都将继续向他询问关于殉教者的事情:是他们自己以他们所希望的形象在梦中或以其他任何方式显现给看见他们的人(特别是在人们身上的恶魔承认正被他们折磨并请求他们放过自己时),还是由于上帝的旨意,通过天使的力量,为了圣徒的荣耀和推荐,并为了人类的益处而发生这些事,而圣徒们自己则置身于极度的安宁之中,专心于其他好得多的异象,在远离我们的地方为我们祈祷;因为在米兰的圣普罗塔西乌斯和圣热尔瓦西乌斯殉教者那里,恶魔们不仅以同样的方式提及那些死者,还明确地喊出了当时还活着的安布罗修斯主教的名字,并恳求他宽恕他们,而他当时正在做别的事,且对正在发生的这一切完全不知情;或者是否有时这些事是通过殉教者本人的临在发生,有时是通过天使的临在发生;以及这两者是否能被我们区分,或者通过什么迹象能被区分,或者是否除了那通过随己意分给各人的上帝之灵而获得该赐予的人之外,没有人能感知并辨别这些事。
et utrum possint uel quibus signis possint a nobis duo ista discerni, an ea sentire ac diiudicare non ualeat, nisi qui habeat illud donum per dei spiritum diuidentem propria unicuique prout uult: dissereret mihi, ut arbitror, ille Iohannes haec omnia, sicut uellem, ut aut eo docente discerem et ea quae audirem uera et certa esse cognoscerem, aut ego crederem quae nescirem illo dicente quae sciret.
在我看来,那位约翰会为我探讨所有这些,正如我所希望的那样,以便要么通过他的教导我得以学习并认识到我所听到的事是真实而确凿的,要么当他诉说他所知晓的事时,我来相信我所不知晓的事。
quodsi mihi forsitan de sancta scriptura responderet ac diceret: altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae tibi praecepit dominus, illa cogita semper, id etiam gratanter acciperem.
但如果他或许用圣经的话回答我并说:“不要寻求高于你的事,不要探究强于你的事,但主所命令你的事,你要常常思考”,我也会感激地接受。
non enim paruus est fructus, si aliqua obscura et incerta, quae conprehendere non ualemus, clarum saltem certumque sit nobis non esse quaerenda, et quod unusquisque uult discere putans prodesse si sciat, discat non obesse, si nesciat.
因为,如果在我们无法理解的一些模糊和不确定的大事上,我们至少能明白且确定它们是不应当被寻求的,这并非小小的收获;并且,每个人因为认为如果知道了就会有益而想要学习的事,他能学到如果不知道也不会有害。

词汇与语法注释

  1. p.656id futurum, ut ipse promitteret — id futurum 是省略了 esse 的将来时不定式,作为主句动词 praesciuerit 的宾语,构成“对格与不定式”结构。从句 ut ipse promitteret 是修饰 futurum 的结果或名词性从句,意为“正如他自己所承诺的那样,这事将会发生”。
  2. 20altiora te... fortiora te — te 是比较剥夺格(ablative of comparison),表示中性复数比较级 altiora(“更高大的事”)和 fortiora(“更强壮的事”)的比较基准。因此,意为“高于你的事……强于你的事”。

引用这一段

奥古斯丁, 论对死者的关怀 §21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.humanitext-lat1:21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。