§18Et de patre quidem ac filio multis libris disseruerunt docti et spiritales uiri, quibus, quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset pater et filius, sed unum essent, et quid proprie pater esset et quid filius, insinuare conati sunt: quod ille genitor, ille genitus;
そして、父と子については確かに、教養があり霊的な人々が多くの書物において論じており、それらの書物において、人間として人間に可能であった限りにおいて、また、いかにして父と子が一人ではなく一つのものであるか、また何が固有の意味で父であり何が子であるかを彼らは分からせようと試みました。 すなわち、前者は生む者であり、後者は生まれた者であること。
ille non de filio, ille de patre;
前者は子からではなく、後者は父からであること。
ille huius principium, unde et caput Christi dicitur, quamuis et Christus principium, sed non patris;
前者は後者の始原であり、それゆえキリストの頭とも言われますが、キリストも始原であるものの、父の始原ではないこと。
hic uero illius imago, quamuis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter aequalis.
一方、後者は前者の写し絵であり、いかなる点でも異ならず、まったく差異なく等しいということです。
tractantur haec latius ab eis, qui non tam breuiter quam nos totius Christianae fidei professionem uolunt explicare.
これらのことは、私たちのように簡潔にではなく、キリスト教信仰全体の告白を説明したいと望む人々によって、より広く論じられています。
itaque, in quantum filius est, de patre accepit, ut sit, cum ille de filio id non acceperit: et in quantum hominem mutabilem, scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili misericordia temporali dispensatione suscepit, multa de illo in scripturis inueniuntur ita dicta, ut inpias haereticorum mentes prius uolentes docere quam nosse in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem patri nec eiusdem esse substantiae, qualia sunt illa: quoniam pater maior me est, et: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus, et: tunc et ipse subiectus erit ei, qui illi subiecit omnia, et: uado ad deum meum et deum uestrum, et nonnulla huius modi: quae omnia posita sunt, non ut naturae atque substantiae inaequalitatem significent, ne falsa sint illa: ego et pater unum sumus, et: qui me uidit, uidit et patrem meum, et: deus erat uerbum — non enim factus deus, cum omnia per ipsum facta sint — et: non rapinam arbitratus est esse aequalis deo et cetera talia, sed illa posita sunt partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur: semet ipsum exinaniuit — non quia mutata est illa sapientia, cum sit omnino incommutabilis, sed quia tam humiliter hominibus innotescere uoluit — partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus haeretici calumniantur, partim propterea, quia filius patri debet, quod est, hoc etiam debens utique patri, quod eidem patri aequalis aut par est; pater autem nulli debet quidquid est.
したがって、子は、子である限りにおいて、存在することを父から受け取ったのに対し、父はそれを子から受け取ってはいません。 そして、変化しやすい人間、すなわちより良く変化させられるべき被造物を、名状しがたい慈愛によって、時の経綸において引き受けた限りにおいて、聖書の中でキリストについてそのように語られているのが多く見いだされますが、それらは、知るよりも先に教えることを望む異端者たちの不信心な心を誤りに陥らせ、彼らがキリストを父と等しくなく、同じ実体でもないと考えさせることになりました。 たとえば以下のような箇所です。 「父は私より偉大であるから」、また「女の頭は男、男の頭はキリスト、キリストの頭は神」、また「そのとき、彼自身も、彼にすべてのものを従わせた方に従うことになる」、また「私は私の神であり、あなたがたの神である方のところへ行く」、およびこれに類するいくつかの箇所です。 これらすべては、本性と実体の不平等を意味するために置かれているのではありません。 もしそうなら、次の箇所、すなわち「私と父とは一つである」、「私を見た者は私の父をも見たのである」、「言葉は神であった」――なぜなら、すべてのものが彼によって造られたので、彼は造られた神ではないからです――、また「神と等しくあることを略奪とはみなさなかった」や、その他同類の箇所が偽りになってしまうからです。 むしろそれらは、引き受けられた人間の管理(経綸)のゆえに一部は置かれており、そこでは「彼自身を無にした」と言われています。 ――それは、あの知恵が、完全に不変であるにもかかわらず変化したからではなく、極めて謙遜に人間に知られることを望んだからです――。 したがって、一部は、異端者たちが中傷の口実にする、この管理のゆえにそのように書かれており、一部は、子が自分の存在を父に負っており、同じ父と等しく、あるいは同等であることさえも確かに父に負っているのに対し、父は自分の存在のいかなるものも誰にも負っていない、という理由によるのです。