Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论信仰与信条 §18

父与子的同质性及从属性经文的解释

第 8 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

本段总结了神学家关于父与子关系的论述,解释说圣经中看似子隶属于父的表述,要么源于其承担人性的时间性经纶,要么源于子将自身存在归功于父,而非指本性的不平等。

§18Et de patre quidem ac filio multis libris disseruerunt docti et spiritales uiri, quibus, quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset pater et filius, sed unum essent, et quid proprie pater esset et quid filius, insinuare conati sunt: quod ille genitor, ille genitus; ille non de filio, ille de patre; ille huius principium, unde et caput Christi dicitur, quamuis et Christus principium, sed non patris; hic uero illius imago, quamuis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter aequalis.
关于父与子,确实有许多博学且属灵的人在许多著作中进行了论述,在这些著作中,他们在人对人所能做到的范围内,试图让人明白:父与子如何不是一个[位格]而是同一个[实质],以及什么是特指的父,什么是特指的子:即前者是生育者,后者是被生者;前者不来自子,后者来自父;前者是后者的开始(始原),因此也被称为基督的头,尽管基督也是开始,但不是父的开始;而后者是前者的肖像,尽管在任何方面都无不同,且完全无别地平等。
tractantur haec latius ab eis, qui non tam breuiter quam nos totius Christianae fidei professionem uolunt explicare.
那些希望不像我们这样简短地、而是更广泛地阐明整个基督徒信仰宣告的人,对这些问题进行了更详尽的论述。
itaque, in quantum filius est, de patre accepit, ut sit, cum ille de filio id non acceperit: et in quantum hominem mutabilem, scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili misericordia temporali dispensatione suscepit, multa de illo in scripturis inueniuntur ita dicta, ut inpias haereticorum mentes prius uolentes docere quam nosse in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem patri nec eiusdem esse substantiae, qualia sunt illa: quoniam pater maior me est, et: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus, et: tunc et ipse subiectus erit ei, qui illi subiecit omnia, et: uado ad deum meum et deum uestrum, et nonnulla huius modi: quae omnia posita sunt, non ut naturae atque substantiae inaequalitatem significent, ne falsa sint illa: ego et pater unum sumus, et: qui me uidit, uidit et patrem meum, et: deus erat uerbum — non enim factus deus, cum omnia per ipsum facta sint — et: non rapinam arbitratus est esse aequalis deo et cetera talia, sed illa posita sunt partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur: semet ipsum exinaniuit — non quia mutata est illa sapientia, cum sit omnino incommutabilis, sed quia tam humiliter hominibus innotescere uoluit — partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus haeretici calumniantur, partim propterea, quia filius patri debet, quod est, hoc etiam debens utique patri, quod eidem patri aequalis aut par est; pater autem nulli debet quidquid est.
因此,就他是子而言,他从父那里接受了存在,而父却没有从子那里接受这一点;并且,就他以难以言喻的慈悲、在时间性的经纶中,承担了可变的人——即一个将要被改善的被造物——而言,圣经中发现有许多关于他的话是这样说的,以至于那些在了解之前就急于教导的异端者的不敬虔心灵陷入了错误,使他们认为他与父不平等,也不具有相同的实质,正如这些话:“因为父比我大”,以及:“女人的头是男人,男人的头是基督,而基督的头是天主”,以及:“那时,子自己也要服从那使万物服从他的那一位”,以及:“我去见我的天主,也是你们的天主”,以及其他一些此类的话。 所有这些话被写下来,并不是为了表示本性和实质的不平等,免得这些话成为虚假的:“我与父是一体”,以及:“谁看见了我,也就是看见了我的父”,以及:“圣言就是天主”——因为他并非被造成为天主,因为万物都是借着他而造成的——以及:“他不以自己与天主同等为应当把持不放的”等等此类的话。 相反,那些话被写下来,部分是为了所承担之人的管理(经纶),关于这点经上说:“他贬抑了自己”——这不是因为那智慧发生了改变,因为它是完全不可改变的,而是因为他愿意以如此谦卑的方式为世人所知——因此,部分是因为这种管理,那些话才这样写下来(异端分子对此大加诽谤);部分是因为这个原因,即子将自己的存在归功于父,甚至确实也将他与这位父平等或同等这一点归功于父;而父则不将自己的任何存在归功于任何人。

词汇与语法注释

  1. ¦p.21¦quibus — 关系代名词 `quibus` 的先行词是前文的 `multis libris`(许多著作),并作为不带介词 `in` 的地点或手段夺格,意为“在这些著作中”。它并不是指代主格的 `docti et spiritales uiri`。
  2. ¦p.21¦non unus esset pater et filius, sed unum essent — 阳性单数 `unus`(一个位格或人)与中性单数 `unum`(一个实质或物)在语法范畴上的对比,表达了三位一体中“位格的区分”与“本质或实质的同一性”。
  3. ¦p.22¦quod eidem patri aequalis aut par est — 连词 `quod` 引导一个同格名词从句,解释说明指示代词 `hoc` 的具体内容(即“他与这位父平等或同等这一点”)。整个从句作为分词 `debens` 的直接宾语。

引用这一段

奥古斯丁, 论信仰与信条 §18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.humanitext-lat1:18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。