§43sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans.
聖なる総大主教ナフタリは豊かな枝であった。
unde Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium;
それゆえモーセは言う。
replebitur benedictione a domino, mare et Africum possidebit exponens hoc quod Iacob dixerat, quod sit uitis remissa, hoc est per fidei gratiam uinculis mortis exutus, in quo significatur populus dei ad libertatem fidei et ubertatem uocatus gratiae, toto orbe diffusus, qui iugum Christi bono fructu uestiat et ligna uerae illius uitis, hoc est mysteria dominicae crucis ambiat nec timeat confessionis eius periculum, sed magis etiam in persecutionibus positus Christi nomine glorietur.
「ナフタリは受け取る者たちの満足であり、主からの祝福で満たされ、海と南風を所有するであろう」と。 これはヤコブが語ったこと、すなわち彼が解き放たれた葡萄の木であるということを説明している。 これはすなわち、信仰の恵みによって死の絆から解き放たれたということであり、そのうちに、信仰の自由と恵みの豊かさへと召され、全世界に散らばった神の民が象徴されている。 この民は、キリストの軛を良い実で飾り、あの真の葡萄の木の木々、すなわち主の十字架の神秘を取り囲み、その告白の危険を恐れることなく、むしろ迫害の中に置かれてもキリストの名を誇るのである。
§44hic est uere remissus a uinculis qui nullo nexu formidinis alligetur — unde et propheta dicit: exibunt et tripudiabunt sicut uituli resoluti uinculis — ideoque in germine suo decorem porrigit, quia in loco pascuo conlocatus et super aquam educatus refectionis per sacramenta regenerationis suae germinat bonum uerbi decorem et adsumitur in illam pulcherrimam Christi gratiam, qui potest uenustatem tui decoris augere.
いかなる恐怖の絆にも縛られない者こそが、真に絆から解き放たれた者である。 ――それゆえ預言者もこう言っている。 「彼らは出て行き、絆から解き放たれた子牛のように跳ね踊るであろう」と――それゆえに彼はその芽において美しさを伸ばすのである。 なぜなら、牧草の地に置かれ、回復の水のほとりで育てられて、自らの再生の秘跡を通じて、御言葉の良き美しさを芽吹かせ、キリストのあの最も美しい恵みへと受け入れられるからである。 キリストはあなたの美しさの麗しさを増すことができるお方である。
§45denique super omnes decorus quod habet donat, quia nemo potest donare quod non habet, ideoque dictum est: dominus regnauit, decorem induit.
要するに、すべての人を超えて美しいお方は、ご自身が持っているものを与えられる。 なぜなら、誰も自分が持っていないものを与えることはできないからであり、それゆえこう言われた。 「主は支配し、美しさをまとわれた」と。
induit enim decorem ecclesiae gratia, quae in illo lauacro deponens foeditatem omnium delictorum splendore gratiae caelestis enituit.
なぜなら、教会は恵みによって美しさをまとったからであり、その洗礼の洗いの中で、すべての罪の醜さを脱ぎ捨て、天の恵みの輝きによって輝いたからである。
ideoque sponsus de ea dicit: quaenam esthaecprospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa sicut sol, miraculum sicut ornatus?
それゆえ花婿は彼女について言う。 「夜明けのように見下ろし、月のように美しく、太陽のように選ばれ、装飾のように驚異的なこの女は誰か」と。
§46Nunc ut tamquam epilogo quodam concludamus historiam.
さて、言わば一種のエピローグとして、この物語を締めくくろう。
sicut et scriptura conclusa diuina, prophetiam sancti Iacob de sancti Ioseph nomine digeramus: filius ampliandus meus Ioseph, filius ampliandus meus zelandus, filius meus adulescentior, ad me reuertere.
神聖な聖書が締めくくられているように、聖なるヨセフの名に関する聖なるヤコブの預言を整理しよう。 「私の息子ヨセフは増大されるべき子、私の熱心な息子は増大されるべき子、私のより若い息子よ、私のもとに戻りなさい。
in quem consilium conferentes maledicebant et intendebant in eum domini arcum.
」彼に対して悪だくみを巡らせる者たちは彼を呪い、彼に対して主の弓を引いた。
et contriti sunt cum potentia arcus eorum et dissoluti sunt nerui bracchiorum manus eorum per manus potentis Iacob, indeque praeualuit Istrahel a deo patris tui.
しかし彼らの弓の力は打ち砕かれ、ヤコブの力ある者の手によって彼らの手の腕の筋は緩められた。 そしてそこから、あなたの父の神によってイスラエルが勝利を得た。
et adiuuit te deus meus et benedixit te benedictione caeli a summo et benedictione terrae habentis omnia propter benedictionem uberum et uuluae, benedictiones patris tui et matris.
そして私の神はあなたを助け、いと高き天の祝福と、乳房と子宮の祝福、あなたの父と母の祝福のために、すべてのものを持つ地の祝福をもってあなたを祝福された。
praeualuit super benedictiones montium manentium et desideriis collium aeternorum: erunt super caput Ioseph et super uerticem eorum quibus praefuit fratrum.
それは永続する山々の祝福と永遠の丘の憧れの上に勝った。 これらはヨセフの頭の上に、また彼が支配した兄弟たちの頭頂の上にあるであろう。
§47quae causa est quod super omnes filios uberius Ioseph filium prosecutus est pater nisi quia in eo praefigurantia Christi uidebat mysteria? unde benedicens illum magis qui expectabatur quam illum qui uidebatur ait: filius ampliandus meus Ioseph.
父が他のすべての息子たちを超えて、ヨセフという息子をより豊かに扱ったのは、彼のなかにキリストを予兆する神秘を見ていたからでなくて何であろうか。 それゆえ、目に見える彼よりも、待望されていたお方を祝福しつつ、彼は言った。 「私の息子ヨセフは増大されるべき子」と。
qui est ampliandus nisi Christus, cuius gratia semper augetur et finem processus sui non habet gloria? de quo et Iohannes dicit: illum oportet crescere, me autem minorari, quia per ipsius illud salutare perfectumque nomen cumulata est in hoc mundo et abundauit gratia - filius ampliandus meus - et ideo quia uidebant eum crescere fratres ei inuidere coeperunt, intellegibilis autem Ioseph et.
増大されるべき者とは、その恵みが常に増し加えられ、その栄光の進行が終わりを持たないキリストを除いて誰であろうか。 彼についてヨハネも言っている。 「あの方は栄え、私は衰えねばならない」と。 なぜなら、あの方のあの救いと完成をもたらす名によって、この世において恵みが積み重ねられ、満ちあふれたからである。 ――「私の息子は増大されるべき子」――そしてそれゆえに、兄弟たちは彼が成長するのを見て、彼を妬み始めた。
zelum incidit ab iis quos magis fouebat.
しかし、精神的なヨセフもまた、自分がよりいっそう慈しんでいた者たちから嫉妬を被った。
denique dicebat: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel.
だからこそ、彼は言っていた。 「私はイスラエルの家の失われた羊たちのところにしか遣わされていない」と。
et illi dicebant: nescimus unde sit.
そして彼らは言っていた。 「私たちは彼がどこから来たのか知らない」と。
ille curabat eos et illi negabant eum.
彼は彼らを癒やされたが、彼らは彼を拒んだ。
§48Filius inquit meus adulescentior.
彼は「私のより若い息子よ」と言う。
re uera adulescentior, qui erat paene ultimus natu.
本当に、生まれとしてはほぼ最後であったのだから、より若いのである。
denique et scriptura dicit: amabat eum Iacob, quia filius erat senectutis illi.
実際、聖書もこう言っている。 「ヤコブは彼を愛していた。 なぜなら、彼は彼にとって老年の子だったからである」と。
quod etiam ad Christum refertur.
これはキリストにも当てはめられる。
senescenti enim mundo et iam occidenti inlucescens dei filius per Mariae uirginis partum serus aduenit.
なぜなら、老いゆき、すでに沈みゆく世界に、処女マリアの出産を通じて輝き出た神の子は、晩くに到来されたからである。
tamquam filius senectutis secundum sacramentum suscepit corpus, qui erat ante saecula semper aput patrem.
世々の前に常に父のもとにおられたお方が、神秘に従って、いわば老年の子として肉体を受けられたのである。
unde dicit.
それゆえ、言っている……