§25et ideo ait propheta: hilares oculi eius a uino et dentes candidiores quam lac significans prophetas et apostolos.
それゆえ預言者は言う。 「彼の目はぶどう酒によって快活であり、歯は乳よりも白い」と。 これは預言者たちと使徒たちを意味している。
alii enim sicut oculi Christi praeuiderunt et adnuntiauerunt eius aduentum, de quibus ipse dicit: Abraham diem meum uidit et gauisus est, et unus de prophetis dicit: uidi dominum Sabaoth, quem uidentes spiritali laetitia conplebantur: alii uero, hoc est apostoli, quos dominus ab omni peccatorum labe mundauit, candidiores super lac facti sunt, quos macula postea nulla fuscauit.
というのも、ある人々(預言者たち)はキリストの目のように、あらかじめ見、その到来を告げたからである。 彼らについて彼(主)自身が言う。 「アブラハムは私の日を見て喜んだ」と。 また、預言者の一人は言う。 「私は万軍の主を見た」と。 彼らは主を見て、霊的な喜びに満たされたのである。 しかし他の人々、すなわち使徒たちは、主がすべての罪の汚れから清められたので、乳よりも白くなり、その後はどんな汚れも彼らを曇らせることはなかった。
etenim lac temporale est, gratia autem apostolorum perpetua manet, qui nobis spiritalia illa atque caelestia conficientes alimenta mentis internae uiscera saginarunt.
事実、乳は一時的なものであるが、使徒たちの恵みは永遠にとどまり、彼らは私たちにあの霊的かつ天上の食物を調え、心の奥底を養い育ててくれたのである。
sunt etiam qui mandata domini lucida, quae diuino ore deprompta sunt, sicut lac nobis facta arbitrentur, quibus nutriti ad panis caelestis peruenimus alimoniam.
また、神の口から語られた主の輝かしい戒めを、私たちのために乳のようになったとみなす人々もいる。 私たちはそれによって育てられ、天のパンという食物に到達するのである。
unde et Paulus ait: lacte uobis potum dedi, non escam;
それゆえパウロも言う。 「私はあなたがたに乳を飲ませ、固い食物は与えなかった。
nondum enim poteratis.
あなたがたにはまだそれができなかったからである」と。
Corinthius in principio fidei potu lactis inbuitur, sancti illi quorum fides adnuntiatur in uniuerso mundo tamquam, ablactati esca solidiore firmantur.
コリント人は信仰の初めにおいて乳の飲み物で満たされ、その信仰が全世界に告げ知らされているあの聖徒たちは、乳離れした者のように、より固い食物によって強められるのである。
§26Zabulon iuxta mare habitabit et ipse secus accessus nauium et praetendet usque ad Sidonem.
「ゼブルンは海のほとりに住み、自ら船の出入りするあたりにいて、その境はシドンに及ぶであろう。
ipsa nominis interpretatio meliora promittit, eo quod Latina expressio liberationem significet a nocturnis, quod est utique bonum et eius qui speret in pinnis domini, quem circumdat. ueritas eius, ne timeat a timore nocturno et a negotio perambulante in tenebris.
」この名自体の解釈が、より良いものを約束している。 ラテン語の表現が、夜のものからの解放を意味しているからである。 これは、主の翼に望みを置く者にとって確かに良いことであり、主の真理が彼を囲んでいるので、夜の恐怖や暗闇の中を歩き回る災いを恐れることはない。
§27hic ergo Zabulon iuxta mare inquit habitabit, ut uideat aliorum naufragia ipse inmunis periculi et spectet alios fluctuantes in freto istius mundi, qui circumferantur omni uento doctrinae, ipse fidei radice inmobilis perseuerans, sicut est sacrosancta ecclesia radicata atque fundata in fide spectans haereticorum procellas et naufragia Iudaeorum, quoniam gubernatorem quem habuerant abnegauerunt.
それゆえ、このゼブルンは海のほとりに住むであろう、と彼は言う。 それは、彼自身は危険から免れて、他者の難破を見、この世の海峡で波に漂う人々(彼らは教えのあらゆる風に吹き回されている)を眺めるためであり、彼自身は信仰の根によって不動のまま踏みとどまるためである。 ちょうど、至聖なる教会が、信仰のうちに根ざし、かつ基礎づけられて、異端者たちの嵐や、自分たちが持っていた舵手を拒絶したユダヤ人たちの難破を眺めているようにである。
circa fluctus igitur habitat, non fluctibus conmoue. tur magisque ad subueniendum parata quam periculo obnoxia, ut si qui tempestatibus acti grauibus confugere ad portum uelint. praesto sit ecclesia tamquam portus salutis, quae expansis bracchiis in gremium tranquillitatis suae uocet periclitantes locum fidae stationis ostendens.
したがって、彼女(教会)は波の近くに住むが、波によって動揺することはなく、むしろ危険にさらされることよりも、救いの手を差し伸べる用意ができており、もし激しい嵐に追われた人々が港に逃れようと望むなら、救いの港としての教会がすぐそばにあり、両腕を広げて危険に瀕している人々をその平穏の胸へと呼び寄せ、信頼できる停泊地を示してくれるのである。
ecclesiae igitur in hoc saeculo tamquam portus maritimi per litora diffusi occurrunt laborantibus dicentes esse credentibus refugium praeparatum. quo uentis quassata nauigia possint subducere.
それゆえ、この世における教会は、海岸沿いに広がる海の港のように、労苦する人々の前に現れ、信じる者たちのために用意された避難所があると言い、風に揺さぶられた船をそこへ引き入れることができるようにしている。
§28in his ecclesiis sunt principes Zabulon et principes Nephthalim, sicut docet LXVII psalmus, quorum alii liberatores sunt a tempestate nocturna clamantes: abiciamus ergo opera tenebrarum et induamus arma lucis, alii sunt latitudinis apostolicae, qui possunt dicere: os nostrum patet ad uos o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
これらの教会のうちには、詩編第67篇が教えるように、ゼブルンの首長たちとナフタリの首長たちがいる。 彼らのうち、ある人々は夜の嵐からの解放者であり、「それゆえ、暗闇の業を脱ぎ捨てて、光の武具を身にまとおう」と叫び、他の人々は使徒的な広がりを持つ人々であって、「コリントの人々よ、私たちの口はあなたがたに向かって開いており、私たちの心は広げられている」と言うことができる。
ipsi sunt isti, qui cum essent in tenebris, lucem uiderunt magnam, sicut propheta testatur dicens: regio Zabulon et regio Nephthalim, uia maris trans Iordanem.
この人々こそ、暗闇の中にいたが、大いなる光を見た者たちである。 預言者が次のように証言している通りである。 「ゼブルンの地、ナフタリの地、ヨルダン川の向こう、海の道。
populus, qui sedebat in tenebris, lucem uiderunt magnam.
暗闇に座っていた民は大いなる光を見た。
qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis.
死の陰の地に座っていた人々に、光が昇った」と。