[ULPIANUS libro primo de censibus. ]
[ウルピアーヌス、センススについて第1巻] イタリア法を有するいくつかの植民市が存在することを知るべきである。
§50.15.1.prSciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima: huic enim diuus Seuerus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit:
たとえばシリア・ポエニケにおけるティルス人のきわめて輝かしい植民市がそうであり、そこは私の出身地であって、その諸地方において名高く、幾世紀もの歴史において最も古く、武勇に優れ、ローマ人と結んだ同盟をこの上なく堅固に守るものである。 なぜなら、これに対しては神君セウェルスと我らの皇帝が、国家およびローマ帝国に対するその比類なき傑出した忠誠のために、イタリア法を与えたからである。
§50.15.1.1Sed et Berytensis colonia in eadem prouincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut diuus Hadrianus in quadam oratione ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet.
しかしまた、同じ属州にあるベリュトス植民市も、アウグストゥスの恩恵によって好遇され、また(神君ハドリアヌスがある演説で述べているように)アウグスタ植民市であって、イタリア法を有している。
§50.15.1.2Est et Heliupolitana, quae a diuo Seuero per belli ciuilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit.
ヘリオポリスのそれもあり、これは神君セウェルスから、内戦の機会に、イタリア法を有する植民市の国制を受け取った。
§50.15.1.3Est et Laodicena colonia in Syria Coele, cui diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis merita concessit.
コイレ・シリアにはラオディケイア植民市もあり、これに対しては神君セウェルスが、内戦における功績のためにイタリア法を許与した。
Ptolemaeensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter nomen coloniae habet.
他方、ポエニケとパレスティナの間に位置するプトレマイス人の植民市は、植民市という名目以外には何も持たない。
§50.15.1.4Sed et Emisenae ciuitati Phoenices imperator noster ius coloniae dedit iurisque Italici eam fecit.
しかしまた、ポエニケのエメサの市民共同体に対しても、我らの皇帝が植民市の権利を与え、それをイタリア法に属するものとした。
§50.15.1.5Est et Palmyrena ciuitas in prouincia Phoenice prope barbaras gentes et nationes collocata.
ポエニケ属州にはパルミュラ市民共同体もあり、これは野蛮な部族や諸国民の近くに位置している。
§50.15.1.6In Palaestina duae fuerunt coloniae, Caesariensis et Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet.
パレスティナには、カエサレアとアエリア・カピトリーナという2つの植民市があったが、どちらもイタリア法を有していない。
§50.15.1.7Diuus quoque Seuerus in Sebastenam ciuitatem coloniam deduxit.
神君セウェルスもまた、セバステの市民共同体に植民市を創設した。
§50.15.1.8In Dacia quoque Zernensium colonia a diuo Traiano deducta iuris Italici est.
ダキアにおいても、神君トラヤヌスによって創設されたゼルネスの植民市は、イタリア法に属する。
§50.15.1.9Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apulensis et Patauissensium uicus, qui a diuo Seuero ius coloniae impetrauit.
サルミゼゲトゥサもまた同じ法に属する。 同様に、ナポカ植民市、アプルム植民市、そして神君セウェルスから植民市の権利を獲得したパタウィッサの村落もそうである。
§50.15.1.10Est et in Bithynia Apamena et in Ponto Sinopensis.
ビテュニアにはアパメイアのそれがあり、ポントスにはシノペのそれがある。
§50.15.1.11Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis.
キリキアにはセリヌスとトラヤノポリスもある。