[ULPIANUS libro primo de censibus. ] §50.15.1.prSciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima: huic enim diuus Seuerus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit:
[乌尔比安,著《关于财产税调查》第一卷] 应当知道,存在某些享有意大利权的殖民地,例如叙利亚腓尼基的极显赫的泰尔人殖民地(此即我的祖籍所在地),它在其各地区中名声显赫,历史极其悠久,武力强大,且极其坚守其与罗马人缔结的盟约:因为神圣的塞维鲁和我们的皇帝,因其对国家和罗马帝国卓越且杰出的忠诚,赋予了它意大利权。
§50.15.1.1Sed et Berytensis colonia in eadem prouincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut diuus Hadrianus in quadam oratione ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet.
此外,同一省份内的贝鲁特殖民地,因奥古斯都的恩惠而备受宠遇,且(如神圣的哈德良在某次演说中所言)作为奥古斯塔殖民地,也享有意大利权。
§50.15.1.2Est et Heliupolitana, quae a diuo Seuero per belli ciuilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit.
还有赫里奥波里斯,它因内战之机从神圣的塞维鲁那里获得了作为享有意大利权殖民地的政治建制。
§50.15.1.3Est et Laodicena colonia in Syria Coele, cui diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis merita concessit.
还有科勒叙利亚的拉奥迪基亚殖民地,神圣的塞维鲁因其在内战中的功勋而授予其意大利权。
Ptolemaeensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter nomen coloniae habet.
而位于腓尼基和巴勒斯坦之间的普托莱迈斯人殖民地,除了殖民地的名称之外,什么特权也没有。
§50.15.1.4Sed et Emisenae ciuitati Phoenices imperator noster ius coloniae dedit iurisque Italici eam fecit.
但我们的皇帝也赋予了腓尼基的埃梅萨城邦以殖民地之权,并使其享有意大利权。
§50.15.1.5Est et Palmyrena ciuitas in prouincia Phoenice prope barbaras gentes et nationes collocata.
还有腓尼基省内的帕尔米拉城邦,其坐落于野蛮部族和国家附近。
§50.15.1.6In Palaestina duae fuerunt coloniae, Caesariensis et Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet.
在巴勒斯坦曾有两个殖民地,即凯撒利亚和爱利亚加比多林,但两者都不享有意大利权。
§50.15.1.7Diuus quoque Seuerus in Sebastenam ciuitatem coloniam deduxit.
神圣的塞维鲁也向塞巴斯蒂城邦派遣了殖民者。
§50.15.1.8In Dacia quoque Zernensium colonia a diuo Traiano deducta iuris Italici est.
在达契亚,由神圣的图拉真创建的泽尔内斯人殖民地也享有意大利权。
§50.15.1.9Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apulensis et Patauissensium uicus, qui a diuo Seuero ius coloniae impetrauit.
萨尔米泽杰图萨也享有同样的权力;同样,纳波卡殖民地、阿普鲁姆殖民地以及帕塔维萨人的村落也是如此,后者从神圣的塞维鲁那里获得了殖民地之权。
§50.15.1.10Est et in Bithynia Apamena et in Ponto Sinopensis.
在庇推尼还有阿帕梅亚,在蓬托斯有西诺佩。
§50.15.1.11Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis.
在基里基亚还有塞利努斯和图拉真诺波利斯。