[MODESTINUS libro secundo de poenis. ] §48.2.20.prEx iudiciorum publicorum admissis non alias transeunt aduersus heredes poenae bonorum ademptionis, quam si lis contestata et condemnatio fuerit secuta, excepto repetundarum et maiestatis iudicio, quae etiam mortuis reis, cum quibus nihil actum est, adhuc exerceri placuit, ut bona eorum fisco uindicentur: adeo ut diuus Seuerus et Antoninus rescripserint, ex quo quis aliquod ex his causis crimen contraxit, nihil ex bonis suis alienare aut manumittere eum posse.
[モデスティヌス、刑罰に関する第二巻] 公判に付されるべき犯罪行為から生じる財産没収の刑罰は、訴訟の争点が決定され(lis contestata)、有罪判決がこれに続いた場合でなければ、相続人に対して及ぶことはない。 ただし、不法利得返還および大逆罪の裁判は例外であり、これらは、被告が死亡し、彼らに対して何らの訴訟行為もなされていなかったとしても、その財産を国庫に帰属させるために、なおも審理を行うことが承認されている。 それは、神聖なるセウェルスとアントニヌスが、何人かがこれらの原因による何らかの犯罪を犯した時点から、自己の財産を何ら譲渡することも、奴隷を解放することもできない、と答申したほどである。
ex ceteris uero delictis poena incipere ab herede ita demum potest, si uiuo reo accusatio mota est, licet non fuit condemnatio secuta.
しかし、その他の不法行為については、被告の生存中に告発が開始された場合に限り、たとえ有罪判決がこれに続いていなかったとしても、相続人から刑罰を開始することができる。