[IDEM eodem libro.
[同じ著者、同じ本において。
] §47.11.9.prSunt quaedam, quae more prouinciarum coercitionem solent admittere: ut puta in prouincia Arabia σκοπελισμὸν crimen appellant, cuius rei admissum tale est: plerique inimicorum solent praedium inimici σκοπελίζειν, id est lapides ponere indicio futuros, quod, si quis eum agrum coluisset, malo leto periturus esset insidiis eorum, qui scopulos possuissent: quae res tantum timorem habet, ut nemo ad eum agrum accedere audeat crudelitatem timens eorum qui scopelismon fecerunt.
] 属州の慣習に従って処罰の対象となるのが常であるような、いくつかの行為が存在する。 例えば、アラビア属州では「スコペリスモス」と呼ばれる犯罪があるが、その犯行は次のようなものである。 すなわち、敵対者の多くが、その敵の地所に「スコペリゼイン」すること、すなわち、もし誰かがその土地を耕作したならば、石を置いた者たちの陰謀によって悲惨な死を遂げることになるだろう、ということを示す目印となるような石を置くのが常なのである。 この行為は非常に大きな恐怖をもたらすため、スコペリスモスを行った者たちの残虐さを恐れて、誰もその土地に近づこうとはしなくなる。
hanc rem praesides exequi solent grauiter usque ad poenam capitis, quia et ipsa res mortem comminatur.
属州総督たちは、この行為を死刑にいたるまで厳しく処罰するのが常である。 なぜなら、その行為自体が死を脅かすものだからである。