[IDEM libro septuagensimo quarto ad edictum. ] §44.1.2.prExceptio dicta est quasi quaedam exclusio, quae opponi actioni cuiusque rei solet ad excludendum id, quod in intentionem condemnationemue deductum est.
[同著者『告示注解』第七十四巻] 抗弁は、いわば一種の排除と言われるものであり、請求趣旨または判決授権に持ち込まれた事柄を排除するために、いかなる事柄の訴えに対しても対抗されるのが常である。
§44.1.2.1Replicationes nihil aliud sunt quam exceptiones, et a parte actoris ueniunt: quae quidem ideo necessariae sunt, ut exceptiones excludant: semper enim replicatio idcirco obicitur, ut exceptionem oppugnet.
再抗弁は抗弁以外の何物でもなく、原告の側から提起される。 そしてこれらは確かに、抗弁を排除するために必要とされる。 なぜなら、再抗弁は常に、抗弁に対抗してこれに反論するために提起されるからである。
§44.1.2.2Illud tenendum est omnem exceptionem uel replicationem exclusoriam esse: exceptio actorem excludit, replicatio reum.
すべての抗弁または再抗弁は排除的である、ということを銘記すべきである。 抗弁は原告を排除し、再抗弁は被告を排除する。
§44.1.2.3Sed et contra replicationem solet dari triplicatio, et contra triplicationem rursus et deinceps multiplicantur nomina, dum aut reus aut actor obicit.
しかしまた、再抗弁に対しても再々抗弁が与えられるのが常であり、再々抗弁に対しても再び、そしてそれ以降も、被告または原告が提出するにつれて、名称が増えていく。
§44.1.2.4Sane solemus dicere quasdam exceptiones esse dilatorias, quasdam peremptorias: ut puta dilatoria est exceptio, quae differt actionem, ueluti procuratoria exceptio dilatoria est: nam qui dicit non licere procuratorio nomine agi, non prorsus litem infitiatur, sed personam euitat.
確かに我々は、ある種の抗弁は遅延的であり、あるものは却下的(永久的)であると言うのが常である。 例えば、訴えを先送りする抗弁が遅延的抗弁であり、代理人に関する抗弁は遅延的である。 なぜなら、代理人の名において訴えが提起されることは許されないと主張する者は、訴訟そのものを完全に否定しているのではなく、その人物を忌避しているからである。