[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §39.4.12.prQuantae audaciae, quantae temeritatis sint publicanorum factiones, nemo est qui nesciat.
[ウルピアヌス、告示評釈第38巻] 徴税請負人の徒党がどれほど大胆で、どれほど無謀であるかは、誰もが知るところである。
idcirco praetor ad compescendam eorum audaciam hoc edictum proposuit:
それゆえ、法務官は彼らの不遜を抑えるために、この告示を提示した。
§39.4.12.1'Quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, item si damnum iniuria fecerit et id ad quos ea res pertinet non exhibetur: in dominum sine noxae deditione iudicium dabo'.
「徴税請負人の奴隷団が窃盗を働いたと言われる場合、また同様に不法に損害を与え、かつ、その対象が利害関係人に提示されないときは、私は主人に対して、加害引渡の選択権を認めることなしに、訴えを与えるものとする。
§39.4.12.2Familiae autem appellatione hic seruilem familiam contineri sciendum est.
」しかし、ここで『ファミリア』という名称によって奴隷団が含まれると理解すべきである。
sed et si bona fide publicano alienus seruus seruit, aeque continebitur: fortassis et mala fide, plerumque enim uagi serui et fugitiui in huiusmodi operis etiam a scientibus habentur.
だが、他人の奴隷が善意で徴税請負人に仕えている場合も同様に含まれる。 おそらく悪意の場合もそうであろう。 なぜなら、多くの場合、放浪奴隷や逃亡奴隷は、この種の仕事においては、それが逃亡奴隷等であることを知っている者たちによってさえ雇用されるからである。
ergo et si homo liber seruiat, hoc edictum locum habet.
したがって、自由人が仕えている場合であっても、この告示が適用される。
§39.4.12.3Publicani autem dicuntur, qui publica uectigalia habent conducta.
なお、徴税請負人とは、公の税の徴収を請け負っている者たちのことを言う。