[PAULUS libro quinto sententiarum. ] §39.4.11.prCotem ferro subigendo necessariam hostibus quoque uenundari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis licet.
[パウルス、尊厳意見集第5巻] 鉄を鍛えるために必要な砥石を敵に売り渡すことは、鉄や小麦、塩と同様に、死刑の危険なしには許されない。
§39.4.11.1Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritate principali reuocari non possunt.
恒久的に賃貸されている公有地は、皇帝の許可なしに管財人によって回収されることはできない。
§39.4.11.2Dominus nauis si illicite aliquid in naue uel ipse uel uectores imposuerint, nauis quoque fisco uindicatur: quod si absente domino id a magistro uel gubernatore aut proreta nautaue aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur commissis mercibus, nauis autem domino restituitur.
船主については、もし彼自身または乗客が船に不法に何かを積載したならば、船もまた国庫に没収される。 しかし、もし船主の不在中に、船長、操舵手、舳手、あるいは水手の誰かによってそれがなされたならば、貨物は没収された上で彼ら自身が死刑に処され、船は船主に返還される。
§39.4.11.3Illicitarum mercium persecutio heredem quoque adfligit.
不法な貨物の訴追は、相続人にも及ぶ。
§39.4.11.4Eam rem, quae commisso uindicata est, dominus emere non prohibetur uel per se uel per alios quibus hoc mandauerit.
没収によって没収された物を、所有者が自身で、またはこれを委託した他者を通じて買い取ることは禁止されない。
§39.4.11.5Qui maximos fructus ex redemptione uectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur.
税の請負から最大の収益を得ている者たちは、もしその後それほど高い額で賃貸され得ない場合には、自らそれを以前の支払額で引き受けることを強制される。