[MODESTINUS libro duodecimo pandectarum. ]
[モデスティヌス『パンデクタイ』第12巻] しかし、私たちの法に関する限り、自然の血族関係が問題となる場合、誰かが第七親等を超えることは容易ではない。
§38.10.4.prNon facile autem, quod ad nostrum ius attinet, cum de naturali cognatione quaeritur, septimum gradum quis excedit, quatenus ultra eum fere gradum rerum natura cognatorum uitam consistere non patitur.
なぜなら、万物の本性が、その親等を超えて血族が生存し続けることをほとんど許さないからである。
§38.10.4.1Cognati ab eo dici putantur, quod quasi una communiterue nati uel ab eodem orti progenitiue sint.
血族は、彼らがいわば共に、あるいは共同して生まれたか、もしくは同一の者から生じ、あるいは産み出されたことからそう呼ばれると考えられている。
§38.10.4.2Cognationis substantia bifariam apud Romanos intellegitur: nam quaedam cognationes iure ciuili, quaedam naturali conectuntur, nonnumquam utroque iure concurrente et naturali et ciuili copulatur cognatio.
血族関係の実体はローマ人において二通りに理解される。 すなわち、ある血族関係は市民法によって、あるものは自然法によって結びつけられ、時には市民法と自然法の双方が競合して血族関係が結合されることもある。
et quidem naturalis cognatio per se sine ciuili cognatione intellegitur quae per feminas descendit, quae uolgo liberos peperit.
そして確かに、市民法上の血族関係なしにそれ自体で理解される自然の血族関係とは、女性を通じて下るものであり、また婚姻外で子を産んだ女性を通じたものである。
ciuilis autem per se, quae etiam legitima dicitur, sine iure naturali cognatio consistit per adoptionem.
これに対して、市民法それ自体による血族関係は、法定の関係とも呼ばれるが、自然法なしに、養子縁組によって成立する。
utroque iure consistit cognatio, cum iustis nuptiis contractis copulatur.
双方の法によって成立する血族関係は、適法な婚姻が結ばれることによって結合される。
sed naturalis quidem cognatio hoc ipso nomine appellatur: ciuilis autem cognatio licet ipsa quoque per se plenissime hoc nomine uocetur, proprie tamen adgnatio uocatur, uidelicet quae per mares contingit.
しかし、自然の血族関係はまさにこの名前で呼ばれるが、市民法上の血族関係は、それ自体でもこの名前で十分に呼ばれ得るものの、厳密には「男系血族関係」、すなわち男性を通じて生じるものと呼ばれる。
§38.10.4.3Sed quoniam quaedam iura inter adfines quoque uersantur, non alienum est hoc loco de adfinibus quoque breuiter disserere.
しかし、特定の権利は姻族の間でも問題となるため、この場所において姻族についても簡潔に論じることは的外れではない。
adfines sunt uiri et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diuersae inter se sunt, per nuptias copulantur et altera ad alterius cognationis finem accedit: namque coniungendae adfinitatis causa fit ex nuptiis.
姻族とは夫および妻の血族のことであり、互いに異なる二つの血族関係が婚姻を通じて結合され、一方が他方の血族関係の境界に近づくことからそう呼ばれる。 なぜなら、姻族関係が結合される原因は婚姻から生じるからである。
§38.10.4.4Nomina uero eorum haec sunt: socer socrus, gener nurus, nouerca uitricus, priuignus priuigna.
彼らの名称は次の通りである。 ソケル、ソクルス、ゲネル、ヌルス、ノウェルカ、ウィトリクス、プリーウィグヌス、プリーウィグナ。
§38.10.4.5Gradus autem adfinitati nulli sunt.
しかし、姻族関係には親等は存在しない。
§38.10.4.6Et quidem uiri pater uxorisque socer, mater autem eorum socrus appellatur, cum apud Graecos proprie uiri pater ἑκγρός, mater uero ἑκγρά uocitetur, uxoris autem pater πενθερός et mater πενθερά uocatur.
そして確かに、夫の父および妻の父はソケルと呼ばれ、彼らの母はソクルスと呼ばれるが、ギリシア人においては特に、夫の父は ἑκγρός、母は ἑκγρά と呼ばれ、妻の父は πενθερός、母は πενθερά と呼ばれる。
filii autem uxor nurus, filiae uero uir gener appellatur.
息子の妻はヌルス、娘の夫はゲネルと呼ばれる。
uxor liberis ex alia uxore natis nouerca dicitur, matris uir ex alio uiro natis uitricus appellatur: eorum uterque natos aliunde priuignos priuignasque uocant.
妻は、他方の妻から生まれた子たちに対してノウェルカと呼ばれ、母の夫は、他方の夫から生まれた子たちに対してウィトリクスと呼ばれる。 彼らの双方は、他から生まれた子らをプリーウィグヌスおよびプリーウィグナと呼ぶ。
potest etiam sic definiri.
また、次のように定義することもできる。
socer est uxoris meae pater, ego illius sum gener: socer magnus dicitur uxoris meae auus, ego illius sum progener: et retro pater meus uxoris meae socer est, haec illi nurus: et auus meus uxoris meae socer magnus est, illa illi pronurus.
ソケルとは私の妻の父であり、私は彼のゲネルである。 妻の祖父はソケル・マグヌスと呼ばれ、私は彼のプローゲネルである。 そして逆方向では、私の父は私の妻のソケルであり、妻は彼のヌルスである。 また、私の祖父は私の妻のソケル・マグヌスであり、妻は彼のプローヌルスである。
item prosocrus mihi uxoris meae auia est, ego illius sum progener: et retro mater mea uxoris meae socrus est, illa huic nurus: et auia mea uxoris meae socrus magna est et uxor mea illi pronurus est.
同様に、プロソクルスは私にとって妻の祖母であり、私は彼女のプローゲネルである。 また逆方向では、私の母は私の妻のソクルスであり、妻は彼女のヌルスである。 また、私の祖母は私の妻のソクルス・マグナであり、私の妻は彼女のプローヌルスである。
priuignus est uxoris meae filius ex alio uiro natus, ego illi sum uitricus: et in contrarium uxor mea liberis, quos ex alia uxore habeo, nouerca dicitur, liberi mei illi priuigni.
プリーウィグヌスとは、私の妻が他方の夫との間に産んだ息子であり、私は彼にとってウィトリクスである。 そして反対に、私の妻は、私が他方の妻との間に設けた子たちに対してノウェルカと呼ばれ、私の子たちは彼女にとってプリーウィグニとなる。
uiri frater leuir.
夫の兄弟はレウィルである。
is apud Graecos Δαήρ appellatur, ut est apud Homerum relatum: sic enim Helena ad Hectorem dicit:Δᾶερ ἐμεῖο κγνός κακομηχάνου ὀκργοέσσης.
これはギリシア人において Δαήρ と呼ばれ、ホメロスにおいて次のように言及されている通りである。 すなわち、ヘレネはヘクトルに対して次のように言う。 「災いを企む、身の毛もよだつ犬のような私の義兄弟よ。」
uiri soror glos dicitur, apud Graecos rάλως.
夫の姉妹はグロースと呼ばれ、ギリシア人においては rάλως と呼ばれる。
duorum fratrum uxores ianitrices dicuntur, apud Graecos εἰνάτερες.
二人の兄弟の妻たちはイァニトリーケースと呼ばれ、ギリシア人においては εἰνάτερες と呼ばれる。
quod uno uersu idem Homerus significat: ἠέ τινες Γαλόων ἢ εἰπατέρων ἐγπέπλων.
これは、同じホメロスが次の一行で示している通りである。 「あるいは、美しい衣をまとった夫の姉妹たちか、夫の兄弟の妻たちの誰か。」
§38.10.4.7Hos itaque inter se, quod adfinitatis causa parentium liberorumque loco habentur, matrimonio copulari nefas est.
したがって、彼らの間では、姻族関係ゆえに尊属および卑属の地位にあるとみなされるため、婚姻によって結合することは不法である。
§38.10.4.8Sciendum est neque cognationem neque adfinitatem esse posse, nisi nuptiae non interdictae sint, ex quibus adfinitas coniungitur.
姻族関係を結ぶ原因となる婚姻が禁止されていない場合でなければ、血族関係も姻族関係も存在し得ないということを知っておくべきである。
§38.10.4.9Libertini libertinaeque inter se adfines esse possunt.
解放自由人と解放自由人は、互いの間で姻族関係を持つことができる。
§38.10.4.10In adoptionem datus aut emancipatus quascumque cognationes adfinitatesque habuit, retinet, adgnationis iura perdit.
養子に出された者、あるいは解放された者は、かつて持っていたあらゆる血族関係および姻族関係を保持するが、男系血族関係の権利は失う。
sed in eam familiam, ad quam per adoptionem uenit, nemo est illi cognatus praeter patrem eosue, quibus adgnascitur: adfinis autem ei omnino in ea familia nemo est.
しかし、彼が養子縁組によって入った家族においては、父、あるいは彼が男系血族として加わる者たち以外に、彼にとっての血族は誰もいない。 また、その家族において彼に対する姻族は一切存在しない。
§38.10.4.11Is cui aqua et igni interdictum est aut aliquo modo capite deminutus est ita, ut libertatem et ciuitatem amitteret, et cognationes et adfinitates omnes, quas ante habuit, amittit.
水と火を禁止された者、あるいは自由と市民権を失うような形で何らかの方法で市民格減少を被った者は、それ以前に持っていたすべての血族関係および姻族関係を失う。