[IDEM libro septimo decimo quaestionum. ]
[同[著者]、『質問録』第17巻] 相続人が、遺贈を差し引いたうえで遺託により遺産を返還するよう求められているとき、請求することのできなかった遺贈が差し引かれることは認められない。
§36.1.53.prCum heres deductis legatis hereditatem per fideicommissum restituere rogatur, non placet ea legata deduci, quae peti non poterant. sed cum uxori pro parte heredi scriptae dos praelegetur eaque deductis legatis hereditatem restituere rogatur: etiamsi quarta, quam per legem Falcidiam retinet, tantum efficiat, quantum in dote est, tamen pro sua portione dotis praelegatae partem deducit.
しかし、一部の相続分について相続人に指定された妻に対して持参金が予贈され、彼女が遺贈を差し引いたうえで遺産を返還するよう求められている場合には、たとえ彼女がファルキディウス法によって留保する4分の1が、持参金の額と同額に達するとしても、それでも彼女は自己の相続分に応じて、予贈された持参金の一部を差し引く。
cum enim utrumque consequitur, nihil interest inter hanc mulierem et quemuis alium creditorem heredem institutum et hereditatem restituere rogatum.
なぜなら、彼女がその双方を手に入れるとき、この女性と、相続人に指定され、かつ遺産を返還するよう求められた他のいかなる債権者との間にも、何らの違いもないからである。
idem probatur et si non deductis legatis fideicommissum ab ea relictum sit.
同じことは、たとえ遺贈を差し引くことなしに遺託が彼女に課されている場合であっても認められる。