[IDEM libro septimo decimo quaestionum. ] §36.1.53.prCum heres deductis legatis hereditatem per fideicommissum restituere rogatur, non placet ea legata deduci, quae peti non poterant.
[같은 저자, 『질문집』 제17권] 상속인이 유증을 공제한 후 유탁에 의해 유산을 반환하라는 요청을 받았을 때, 청구할 수 없었던 유증이 공제되는 것은 인정되지 않는다.
sed cum uxori pro parte heredi scriptae dos praelegetur eaque deductis legatis hereditatem restituere rogatur: etiamsi quarta, quam per legem Falcidiam retinet, tantum efficiat, quantum in dote est, tamen pro sua portione dotis praelegatae partem deducit.
그러나 일부 지분의 상속인으로 지정된 아내에게 지참금이 예증(予贈)되고, 그녀가 유증을 공제한 후 유산을 반환하도록 요청받은 경우: 비록 그녀가 팔키디우스법에 의해 보유하는 4분의 1이 지참금의 액수만큼에 달할지라도, 그녀는 여전히 자신의 상속 지분에 비례하여 예증된 지참금의 일부를 공제한다.
cum enim utrumque consequitur, nihil interest inter hanc mulierem et quemuis alium creditorem heredem institutum et hereditatem restituere rogatum.
왜냐하면 그녀가 양자 모두를 얻을 때, 이 여성과, 상속인으로 지정되어 유산을 반환하도록 요청받은 다른 임의의 채권자 사이에는 아무런 차이도 없기 때문이다.
idem probatur et si non deductis legatis fideicommissum ab ea relictum sit.
동일한 일은 비록 유증의 공제 없이 유탁이 그녀에게 부과된 경우라 하더라도 인정된다.