[IDEM libro quarto ad Sabinum. ] §33.10.5.prDe tapetis quaeri potest, subsellia cathedraria quibus insterni solent utrum in ueste sint, sicut stragula, an in suppellectili, sicut toralia, quae propria stragulorum non sunt.
[同著者『サビヌス註釈』第4巻] 背もたれ付き椅子の座席を覆うために用いられる通例である敷物について、それが掛け布のように衣類に含まれるのか、それとも、掛け布に固有のものではないベッドカバーのように家財道具に含まれるのか、という疑問が生じ得る。
et hoc magis placuit ea supellectili contineri.
そして、それらは家財道具に含まれるとする見解の方がより支持されている。
§33.10.5.1De tapetis autem uel linteis, quibus insternuntur uehicula, dubitari potest, an sint in suppellectili.
他方、車両を覆うために用いられる敷物や麻布について、それらが家財道具に含まれるかどうかが疑われ得る。
sed dicendum est potius instrumenti uiatorii ea esse, sicut pelles, quibus inuoluuntur uestimenta, lora quoque, quibus hae pelles constringi solent.
しかし、むしろそれらは旅行用備品に属すると言うべきである。 衣服を包むための皮や、これらの皮を縛るために用いられる通例である革紐のように。