[SCAEUOLA libro tertio responsorum.
[スカエウォラ、答弁録第3巻より。
] §31.0.88.6Lucius Titius testamento ita cauit: 'praediolum meum dari uolo libertis libertabusque meis et quos hoc testamento manumisi et Seiae alumnae meae, ita ne de nomine familiae meae exeat, donec ad unum proprietas perueniat'.
] ルキウス・ティティウスは遺言の中で次のように規定した。 「私の小さな地所が、私の解放自由人と女解放自由人、私がこの遺言によって解放した者たち、そして私の養女セイアに与えられることを望む。 ただし、所有権が一人の者に帰するまで、私の家族の名儀から外れてはならない。
quaero, an Seia in communione cum libertis habeat portionem an uero sibi partem dimidiam eius praedioli uindicare possit.
」私は尋ねる。 セイアは解放自由人たちとの共有において等分の一持分を持つのか、それともその小さな地所の半分を自分自身のために請求できるのか。
respondi perspicuam esse testantis uoluntatem omnes ad uiriles partes uocantis.
私は、すべての者を頭割りへと召喚している遺言者の意思は明白であると答えた。
§31.0.88.7Impuberem filium heredem instituit: uxori dotem praelegauit, item ornamenta et seruos et aureos decem: et si inpubes decessisset, substituit, a quibus ita leganit: 'quaecumque primis tabulis dedi, eadem omnia ab heredibus quoque heredis mei in duplum dari uolo'.
彼は未成年の息子を相続人に指定し、妻に持参金を先取り遺贈し、また装飾品と奴隷たちと10金貨を遺贈した。 そして、もし未成年者が死亡したときのために予備相続人を指定し、彼らに対してこのように遺贈した。 「私が最初の遺言書で与えたすべてのものについて、同じものを、私の相続人の相続人からもまた、2倍にして与えられることを望む。
quaeritur, an ex substitutione, impubere mortuo, dos quoque iterum debeatur.
」未成年者が死亡したとき、予備相続から持参金もまた再び支払われるべきかどうかが問われる。
respondi non uideri de dotis legato duplicando testatorem sensisse.
私は、遺言者が持参金の遺贈を倍増させることを意図していたとは考えられないと答えた。
item quaero, cum corpora legata etiam nunc ex lucratiua causa possideantur, an a substitutis peti possint.
また私は尋ねる。 遺贈された特定物が、今でも無償原因によって受遺者に占有されている場合、それらを予備相続人から請求できるかどうか。
respondi non posse.
私は、請求できないと答えた。
§31.0.88.8'Ciuibus meis do lego chirographum Gaii Seii': postea codicillis netuit a Seio exigi et ab herede petit, ut ex alterius debitoris debito, quem codicillis nominauit, eandem summam rei publicae daret.
「私の市民たちにガイウス・セイウスの借用証書を与え、遺贈する。 」その後、補足遺言によって、セイウスから取り立てることを禁止し、相続人に対して、補足遺言で名指しした別の債務者の債務から、同額を国家に与えるよう求めた。
quaesitum est, si posterior idoneus non esset, an integram quantitatem heredes praestare debeant.
もし後者の債務者に資力がない場合、相続人たちが額面の全額を支払わなければならないかどうかが問われた。
respondi heredes rei publicae aduersus eum dumtaxat debitorem, qui nouissimis codicillis, ut proponitur, designatus est, actionem praestare debere.
私は、相続人たちは国家に対して、最新の補足遺言で提示された通りに指定されたその債務者に対する訴権のみを譲渡する義務があると答えた。
§31.0.88.9Filiam ex asse instituit heredem eique substituit nepotem suum et ita cauit: 'si, quod abominor, neque filia mea neque nepos meus heredes mei erunt, tunc portionem meam partis dimidiae fundi illius ad libertos meos pertinere uolo'.
彼は娘を単独相続人に指定し、彼女に対して自身の孫を予備相続人とし、次のように規定した。 「もし、忌むべきことであるが、私の娘も孫も私の相続人とならない場合には、そのときにはあの土地の私の2分の1の持分が私の解放自由人たちに帰属することを望む。
quaeritur, cum ante testatorem et filia et nepos decesserunt et intestati bona pertinuerunt ad pronepotem eius, an fideicommissum ad libertos pertineret.
」遺言者より前に娘も孫も死亡し、無遺言相続によって遺産が曾孫に帰属した場合、信託遺贈が解放自由人に帰属するかどうかが問われる。
respondi secundum ea quae proponerentur, si nullus alius heres institutus substitutusque esset quam filla et nepos, uideri legitimorum fidei commissum esse, ut praestaretur.
私は、提示された状況によれば、娘と孫以外に指定・予備相続人が指定されていなかったならば、それは無遺言相続人に対する信託遺贈とみなされ、給付されるべきであると答えた。
§31.0.88.10'Quisquis mihi heres erit, sciat debere me Demetrio patruo meo denaria tria et deposita apud me a Seleuco patruo meo denaria tria, quae etiam protinus reddi et solui eis iubeo': quaesitum est, an, si non deberentur, actio esset.
「私の相続人となる者は誰であれ、私が叔父デメトリウスに3デナリウスを負っており、また叔父セレウコスから3デナリウスを寄託されていることを知れ。 これらを直ちに彼らに返還し支払うことを私は命じる。 」もしこれらが実際には負われていなかった場合、訴えがあるかどうかが問われた。
respondi, si non deberentur, nullam quasi ex debito actionem esse, sed ex fideicommisso.
私は、もし実際には負われていなかったならば、債務に基づくような訴えはなく、信託遺贈に基づく訴えがあると答えた。
§31.0.88.11Lucius Titius Damam et Pamphilum libertos suos ante biennium mortis suae de domu dimisit et cibaria quae dabat praestare desiit: mox facto testamento ita legauit: 'quisquis mihi heres erit, omnibus libertis meis, quos hoc testamento manumisi et quos ante habui quosque ut manumittantur petii, alimentorum nomine in menses singulos certam pecuniam dato'.
ルキウス・ティティウスは、自らの死の2年前に、自身の解放自由人であるダマスとパンピルスを家から追い出し、それまで与えていた食糧の支給をやめた。 その後まもなく遺言を作成し、次のように遺贈した。 「私の相続人となる者は誰であれ、私がこの遺言によって解放したすべての解放自由人、および私が以前から有していた解放自由人、および解放されるよう求めた者たちに対し、扶養の名目で毎月一定の金銭を支払え。
quaesitum est, an Damae et Pamphilo fideicommissum debeatur.
」ダマスとパンピルスに信託遺贈が支払われるべきかどうかが問われた。
respondi secundum ea quae proponerentur ita deberi, si hi qui petent manifeste docerent eo animo circa se patronum, cum testamentum faceret, esse coepisse, ut his quoque legatum dari uellet: alioquin nihil ipsis praestetur.
私は、提示された状況によれば、請求する者たちが、パトローヌスが遺言を作成した時に、彼らに対してもまた遺贈が与えられることを望むような意図を抱き始めていたことを明白に証明するならば、支払われるべきであり、そうでなければ彼らには何も給付されるべきではないと答えた。